REGULA II
Circa illa tantum objecta oportet versari, ad quorum certam et indubitatam
cognitionem nostra ingenia videntur sufficere.
1. Omnis scientia est cognitio certa et evidens; neque doctior
est qui de multis dubitat, quam qui de iisdem nunquam cogitavit, sed nihilominus
eodem videtur indoctior, si de aliquibus falsam concepit opinionem; ac
proinde nunquam studere melius est, quam circa objecta adeo difficilia
versari, ut vera a falsis distinguere non valentes dubia pro certis cogamur
adtmittere, cum in illis non tanta sit spes augendi doctrinam, quantum
est periculum minuendi. Atque ita per hanc propositionem rejicimus illas
omnes probabiles tantum cognitiones, nec nisi perfecte cognitis, et de
quibus dubitari non potest, statuimus esse credendum. Et quamvis valde
paucas tales existere sibi fortasse persuadeant litterati, quia scilicet
ad cognitiones tales, ut nimis faciles et unicuique obvias, communi quodam
gentis humanae vitio reflectere neglexerunt, moneo tamen longe esse plures
quam utant, atque tales sufficere ad innumeras propositiones certo monstrandas,
de quibus illi hactenus non nisi probabiliter disserere potuerunt; et quia
crediderunt indignum esse | homine
litterato fatori aliquid se nescire, ita assuevere commentitias suas adornare,
ut sensim postea sibimetipsis persuaserint, atque ita illas pro veris venditarint.
2. Verum si hanc regulam bene servemus, valde pauca
occurrent, quibus addiscendis liceat incumbere. Vix enim ulla in scientiis
quaestio est, de qua non saepe viri ingeniosi inter se dissenserint. Sed
quotiescumque duorum de eadem re judicia in contrarias partes feruntur,
certum est alterutrum saltem decipi, ac ne unus quidem videtur habere scientiam;
si enim hujus ratio esset certa et evidens, ita illam alteri posset proponere,
ut ejus etiam intellectum tandem convinceret. De omnibus ergo quae sunt
ejusmodi probabiles opiniones, non perfectam scientiam videmur posse acquirere,
quia de nobis ipsis plura sperare, quam caeteri praestiterunt, sine temeritate
non licet; adeo ut, si bene calculum ponamus, solae supersint Arithmetica
et Geometria ex scientiis jam inventis, ad quas hujus regulae observatio
nos reducet.
3. Neque tamen idcirco damnamus illam, quam
caeteri hactenus invenerunt, philosophandi rationem, et scholasticorum
aptissima bellis probabilium syllogismorum tormenta, quippe exercent puerorum
ingenia, et cum quadam aemulatione promovent, quae longe melius est ejusmodi
opinionibus informari, | etiamsi illas
incertas esse appareat, cum inter eruditos sint controversae, quam si libera
sibi ipsis relinquerentur. Fortasse enim ad praecipitia pergerent sine
duce; sed quamdiu praeceptorum vestigiis insistent, licet a vero nonnunquam
deflectant, certe tamen iter capessent, saltem hoc nomine magis securum,
quod jam a prudentioribus fuerit probatum. Atque ipsimet gaudemus, nos
etiam olim ita in scholis fuisse institutos; sed quia jam illo soluti sumus
sacramento, quod ad verba Magistri nos adstringebat, et tandem aetate satis
matura manum ferulae subduximus, si velimus serio nobis ipsis regulas proponere,
quarum auxilio ad cognitionis humanae fastigium adscendamus, haec profecto
inter primas est admittenda, quae cavet, ne otio abutamur, ut multi faciunt,
quaecumque facilia sunt negligentes, et nonnisi in rebus arduis occupati,
de quibus subtilissimas certe conjecturas et valde probabiles rationes
ingeniose concinnant, sed post multos labores sero tandem animadvertunt,
se dubiorum multitudinem tantum auxisse, nullam autem scientiam didicisse.
4. Nunc vero, quia paulo ante diximus ex disciplinis
ab aliis cognitis solas Arithmeticam et Geometriam ab omni falsitatis vel
incertitudinis vitio puras existere: ut diligentius rationem expendamus
quare hoc ita sit, notandum est, duplici via nos ad cognitionem |
rerum devenire, per experientiam scilicet, vel deductionem. Notandum insuper,
experientias rerum saepe esse fallaces, deductionem vero sive illationem
puram unius ab altero posse quidem omitti, si non videatur, sed nunquam
male fieri ab intellectu vel minimum rationali. Et parum ad hoc prodesse
mihi videntur illa Dialecticorum vincula, quibus rationem humanam regere
se putant, etiamsi eadem aliis usibus aptissima esse non negem. Omnis quippe
deceptio, quae potest accidere hominibus, dico, non belluis, nunquam ex
mala illatione contingit, sed ex eo tantum, quod experimenta quaedam parum
intellecta supponantur, vel judicia temere et absque fundamento statuantur.
5. Ex quibus evidenter colligitur, quare Arithmetica
et Geometria caeteris disciplinis longe certiores exsistant: quia scilicet
hae solae circa objectum ita purum et simplex versantur, ut nihil plane
supponant, quod experientia reddiderit incertum, sed totae consistunt in
consequentiis rationabiliter deducendis. Sunt igitur omnium maxime faciles
et perspicuae, habentque objectum quale requirimus, cum in illis citra
inadvertentiam falli vix humanum videatur. Neque tamen ideo mirum esse
debet, si multorum ingenia se sponte potius ad alias artes vel Philosophiam
applicent: hoc enim accidit, quia confidentius sibi quisque dat divinandi
licentiam in re obscura, quam in evidenti, et |
longe facilius est de qualibet quaestione aliquid suspicari, quam in una
quantumvis facili ad ipsammet veritatem pervenire.
6. Jam vero ex his omnibus est concludendum,
non quidem solas Arithmeticam et Geometriam esse addiscendas, sed tantummodo
rectum veritatis iter quaerentes circa nullum objectum debere occupari,
de quo non possint habere certitudinem Arithmeticis et Geometricis demonstrationibus
aequalem.
|
|