![]() |
![]() |
|
Praefatio ad lectorem
3. Primum est, ex eo quod mens humana in se con| 4. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, & multo minùs illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hîc subesse aequivocationem in voce ideae: sumi enim potest vel materialiter, pro operatione intellectûs, quo sensu me perfectior dici nequit, vel objective, pro re per istam operationem repraesentatâ, quae res, etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo verò, ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit, sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur. 5. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quàm conclusiones argumentis ex Atheorum locis | 6. Jam verò, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hîc aggredior easdem de Deo & mente humanâ quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantùm iis qui seriò mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem & nexum comprehendere non curantes, in singulas tantùm clausulas, ut | 7. Quia verò nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus primâ fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primò quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam & evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an fortë iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot ingenio & doctrinâ excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa & varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam Lectores, ut non prius de Meditationibus judicium ferant, quàm objectiones istas earumque solutiones omnes perlegere dignati sint.| |
||
|
Yayinlar | Olaylar | Noeta | Metinler | Okumalar | Sanat | Yasamöyküleri | Alisveris | Yazisma | Is HOMEPAGE | E-TEXTS | E-BOOKS | PUBLICATIONS | WHO ARE WE? | WRITE TO US Bilgi için
© IDEA PUBLISHING HOUSE, ISTANBUL 1999 rene descartes Rene Descartes meditationes de prima philosophie latin e-text european classics world classic unabridged discours on method yöntem üzerine söylem e-texts e-books philosophy science discourse original e-text library electronic library electronic book idea publishing house Ýdea Publishing House Ýdea Yayýneiv idea yayýnevi Ýdea YAYINEVÝ idea yayinevi istanbul turkish culture site türk kültür sitesi felsefe bilim descartes yöntem üzerine söylem metot üzerine konuþma Türkiye Turkey kültür sitesi kültürel sayfalar felsefe bilim rasyonalizm rationalism idealism ussalcýlýk ussalcilik ussallik idealizm us rene descartes Rene Descartes meditationes de prima philosophie latin e-text european classics world classic unabridged e-texts e-books philosophy science regulations original e-text library electronic library electronic book idea publishing house Ýdea Publishing House Ýdea Yayýneiv idea yayýnevi Ýdea YAYINEVÝ idea yayinevi istanbul turkish culture site türk kültür sitesi felsefe bilim descartes ilk felsefe üzerine meditasyonlar Türkiye Turkey kültür sitesi kültürel sayfalar felsefe bilim rasyonalizm rationalism idealism ussalcýlýk ussalcilik ussallik idealizm us |
||