![]() |
![]() |
|
SAPIENTISSIMIS CLARISSIMISQUE VIRIS SACRAE FACULTATIS THEOLOGIAE PARISIENSIS DECANO & DOCTORIBUS RENATUS DES CARTES S. D.
5. Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu continetur* {*Or j'ai travaillé de tout mon possible pour comprendre dans ce traité tout ce qui s'en peut dire}. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim, neque enim hoc videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed primas tantùm & praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis & evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri unquam possint: cogit enim me causae necessitas, & gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hîc aliquanto liberius [de meis]* {*de meis :: de moi} loquar quàm mea fert consuetudo. Atqui quamtumvis certas & evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: sed, quemadmodum in Geometriâ multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae, etsi pro evidentibus etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt, & [valde attentum lectorem desiderant]* {*valde attentum lectorem desiderant :: demandent un esprit tout entier}, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: ita, quamvis eas quibus hîc utor, certitudine & evidentiâ Geometricas aequare, vel etiam superare, existimem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, & aliae ab aliis pendent, tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam, & quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis quàm Geometricis apti reperiuntur. Ac | 6. Atque ideo, qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cùm tanta inhaereat omnium mentibus de vestrâ Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quàm vestrae, sed etiam in humanâ Philosophiâ nullibi major perspicacia & soliditas, nec ad ferenda judicia major integritas & sapientia esse existimetur; non dubito quin, si tantam hujus scripti curam suscipere dignemini, primo quidem, ut a vobis corrigatur: memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores; deinde, ut quae vel desunt, vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero admonitus; ac denique, ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita | |
||
|
Yayinlar | Olaylar | Noeta | Metinler | Okumalar | Sanat | Yasamöyküleri | Alisveris | Yazisma | Is HOMEPAGE | E-TEXTS | E-BOOKS | PUBLICATIONS | WHO ARE WE? | WRITE TO US Bilgi için
© IDEA PUBLISHING HOUSE, ISTANBUL 1999 rene descartes Rene Descartes meditationes de prima philosophie latin e-text european classics world classic unabridged discours on method yöntem üzerine söylem e-texts e-books philosophy science discourse original e-text library electronic library electronic book idea publishing house Ýdea Publishing House Ýdea Yayýneiv idea yayýnevi Ýdea YAYINEVÝ idea yayinevi istanbul turkish culture site türk kültür sitesi felsefe bilim descartes yöntem üzerine söylem metot üzerine konuþma Türkiye Turkey kültür sitesi kültürel sayfalar felsefe bilim rasyonalizm rationalism idealism ussalcýlýk ussalcilik ussallik idealizm us rene descartes Rene Descartes meditationes de prima philosophie latin e-text european classics world classic unabridged e-texts e-books philosophy science regulations original e-text library electronic library electronic book idea publishing house Ýdea Publishing House Ýdea Yayýneiv idea yayýnevi Ýdea YAYINEVÝ idea yayinevi istanbul turkish culture site türk kültür sitesi felsefe bilim descartes ilk felsefe üzerine meditasyonlar Türkiye Turkey kültür sitesi kültürel sayfalar felsefe bilim rasyonalizm rationalism idealism ussalcýlýk ussalcilik ussallik idealizm us |
||