PARS QUINTA

De Potentia Intellectus, seu 
de Libertate Humana
 

Praefatio

Transeo tandem ad alteram Ethices Partem, quae est de modo, sive via, quae ad Libertatem ducit. In hac ergo de potentia rationis agam, ostendens, quid ipsa ratio in affectus possit, & deinde, quid Mentis Libertas seu beatitudo sit, ex quibus videbimus, quantum sapiens potior sit ignaro. Quomodo autem, & qua via debeat intellectus perfici, & qua deinde arte Corpus sit curandum, ut possit suo officio recte fungi, huc non pertinet; hoc enim ad Medicinam, illud autem ad Logicam spectat. Hic igitur, ut dixi, de sola Mentis, seu rationis potentia agam, & ante omnia, quantum, & quale imperium in affectus habeat, ad eosdem coercendum, & moderandum, ostendam. Nam nos in ipsos imperium absolutum non habere, jam supra demonstravimus. Stoici tamen putarunt, eosdem a nostra voluntate absolute pendere, nosque iis absolute imperare posse. Attamen ab experientia reclamante, non vero ex suis principiis coacti sunt fateri, usum, & studium non parvum requiri ad eosdem coercendum, & moderandum; quod quidam exemplo duorum canum (si recte memini), unius scilicet domestici, alterius venatici, conatus est ostendere; nempe quia usu efficere tandem potuit, ut domesticus venari, venaticus contra a leporibus sectandis abstinere assuesceret. Huic opinioni non parum favet Cartesius. Nam statuit Animam, seu Mentem unitam praecipue esse cuidam parti cerebri, glandulae scilicet pineali dictae, cujus ope Mens motus omnes, qui in corpore excitantur, & objecta externa sentit, quamque Mens eo solo, quod vult, varie movere potest. Hanc glandulam in medio cerebri ita suspensam esse statuit, ut minimo spirituum animalium motu possit moveri. Deinde statuit, quod haec glans tot variis modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritus animales in eandem impingunt, & quod praeterea tot varia vestigia in eadem imprimantur, quot varia objecta externa ipsos spiritus animales versus eandem propellunt, unde fit, ut si glans postea ab Animae voluntate, illam diversimode movente, hoc, aut illo modo suspendatur, quo semel fuit suspensa a spiritibus, hoc, aut illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos spiritus animales eodem modo propellet, & determinabit, ac antea a simili glandulae suspensione repulsi fuerant. Praeterea statuit, unamquamque Mentis voluntatem natura esse unitam certo cuidam glandis motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet objectum remotum intuendi, haec voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur; sed si de sola dilatanda pupilla cogitet, nihil proderit ejus rei habere voluntatem, quia natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum Opticum modo conveniente dilatandae, vel contrahendae pupillae cum voluntate eandem dilatandi, vel contrahendi; sed demum cum voluntate intuendi objecta remota, vel proxima. Denique statuit, quod, etsi unusquisque motus hujus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, aliis tamen per habitum possunt jungi, quod probare conatur art. 50 p. 1 de Pass. Animae. Ex his concludit, nullam esse tam imbecillem Animam, quae non possit, cum bene dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hae, ut ab eo definiuntur, sunt perceptiones, aut sensus, aut commotiones animae, quae ad eam speciatim referuntur, quaeque NB. producuntur, conservantur, & corroborantur, per aliquem motam spirituum (vide art. 27 p. 1, Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati possumus jungere motum quemcunque glandis, & consequenter spirituum; & determinatio voluntatis a sola nostra potestate pendet; si igitur nostram voluntatem certis, & firmis judiciis, secundum quae nostrae vitae actiones dirigere volumus, determinemus, & motus passionum, quas habere volumus, hisce judiciis jungamus, imperium acquiremus absolutum in nostras Passiones. Haec est clarissimi hujus Viri sententia (quantum ex ipsius verbis conjicio), quam ego vix credidissem a tanta Viro pralatam esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum, quod vir Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex principiis per se notis, & nihil affirmare, nisi quod clare, & distincte perciperet, & qui toties Scholasticos reprehenderat, quod per occultas qualitates res obscuras voluerint explicare, Hypothesin sumat omni occulta qualitate occuitiorem. Quid quaeso, per Mentis, & Corporis unionem intelligit? quem, inquam, clarum, & distinctum conceptum habet cogitationis arctissime unitae cuidam quantitatis portiunculae? Vellem sane, ut hanc unionem per proximam suam causam explicuisset. Sed ille Mentem a Corpore adeo distinctam conceperat, ut nec hujus unionis, nec ipsius Mentis ullam singularem causam assignare potuerit; sed necesse ipsi fuerit, ad causam totius Universi, hoc est, ad Deum recurrere. Deinde pervelim scire, quot motus gradus potest glandulae isti pineali Mens tribuere, & quanta cum vi eandem suspensam tenere potest. Nam nescio, an haec glans tardius, vel celerius a Mente circumagatur, quam a spiritibus animalibus, & an motus Passionum, quos firmis judiciis arcte junximus, non possint ab iisdem iterum a causis corporeis disjungi, ex quo sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula ire, atque huic decreto motus audaciae junxerit, viso tamen periculo, glans ita suspendatur, ut Mens non, nisi de fuga, possit cogitare; & sane, cum nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter Mentis, & Corporis potentiam, seu vires; & consequenter hujus vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His adde, quod nec haec glans ita in medio cerebro sita reperiatur, ut tam facile, totque modis circumagi possit, & quod non omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quae de voluntate, ejusque libextate asserit, omitto, quandoquidem haec falsa esse, satis superque ostenderim. Igitur quia Mentis potentia, ut supra ostendi, sola intelligentia definitur, affectuum remedia, quae omnes experiri quidem, sed non accurate observare, nec distincte videre credo, sola Mentis cognitione determinabimus, & ex eadem illa omnia, quae ad ipsius beatitudinem spectant, deducemus.

Axiomata

I. Si in eodem subjecto duae contrariae actiones excitentur, debebit necessario vel in utraque, vel in una sola mutatio fieri, donec desinant contrariae esse.

II. Effectus potentia definitur potentia ipsius causae, quatenus ejus essentia per ipsius causae essentxam explicatur, vel definitur. Patet hoc Axioma ex Prop. 7 Part. 3.

PROPOSITIO I

Prout cogitationes, rerumque ideae ordinantur, & concatenantur in Mente, ita corporis affectiones, seu rerum imagines ad amussim ordinantur, & concatenantur in Corpore.

DEMONSTRATIO

Ordo, & connexio idearum idem est (per Prop. 7 p. 2), ac ordo, & connexio rerum, & vice versa, ordo, & connexio rerum idem est (per Coroll. Prop. 6 & 7 p. 2), ac ordo, & connexio idearum. Quare sicuti ordo, & connexio idearum in Mente fit secundum ordinem, & concatenationem affectionum Corporis (per Prop. 18 p. 2), sic vice versa (per Prop. 2 p. 3) ordo, & connexio affectionum Corporis fit, prout cogitationes, rerumque ideae ordinantur, & concatenantur in Mente. Q.E.D.

PROPOSITIO II

Si animi commotionem, seu affectum a causae externae cogitatione amoveamus, & aliis jungamus cogitationibus, tum Amor, seu Odium erga causam externam, ut & animi fluctuationes, quae ex his affectibus oriuntur, destruentur.

DEMONSTRATIO

Id enim, quod formam Amoris, vel Odii constituit, est Laetitia, vel Tristitia, concomitante idea causae externae (per Defin. 6 & 7 Affect.), hac igitur sublata, Amoris, vel Odii forma simul tollitur; adeoque hi affectus, & qui ex his oriuntur, destruuntur. Q.E.D.
 
 

PROPOSITIO III

Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque ejus claram, & distinctam formamus ideam.

DEMONSTRATIO

Affectus, qui passio est, idea est confusa (per gen. Affect. Defin.). Si itaque ipsius affectus claram, & distinctam formemus ideam, haec idea ab ipso affectu, quatenus ad solam Mentem refertur, non nisi ratione distinguetur (per Prop. 21 p. 2 cum ejusdem Schol.); adeoque (per Prop. 3 p. 3) affectus desinet esse passio. Q.E.D.

Corollarium

Affectus igitur eo magis in nostra potestate est, & Mens ab eo minus patitur, quo nobis est notior.

PROPOSITIO IV

Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, & distinctum non possumus formare conceptum.

DEMONSTRATIO

Quae omnibus communia sunt, non possunt concipi nisi adaequate (per Prop. 38 p. 2), adeoque (per Prop. 12 & Lem. 2, quod habetur post Schol. Prop. 13 p. 2) nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, & distinctum non possumus formare conceptum. Q.E.D.

Corollarium

Hinc sequitur, nullum esse affectum, cujus non possumus aliquem clarum, & distinctum formare conceptum. Est namque affectus Corporis affectionis idea (per gen. Affect. Defin.), quae propterea (per Prop. praeced.) aliquem clarum, & distinctum involvere debet conceptum.

Scholium

Quandoquidem nihil datur, ex quo aliquis effectus non sequatur (per Prop. 36 p. 1), & quicquid ex idea, quae in nobis est adaequata, sequitur, id omne clare, & distincte intelligimus (per Prop. 40 p. 2); hinc sequitur, unumquemque potestatem habere se, suosque affectus, si non absolute, ex parte saltem clare, & distincte intelligendi, & consequenter efficiendi, ut ab iisdem minus patiatur. Huic igitur rei praecipue danda est opera, ut unumquemque affectum, quantum fieri potest, clare, & distincte cognoscamus, ut sic Mens ex affectu ad illa cogitandum determinetur, quae clare, & distincte percipit, & in quibus plane acquiescit; atque adeo, ut ipse affectus a cogitatione causae externae separetur, & veris jungatur cogitationibus; ex quo fiet, ut non tantum Amor, Odium, &c. destruantur (per Prop. 2 hujus), sed ut etiam appetitus, seu Cupiditates, quae ex tali affectu oriri solent, excessum habere nequeant (per Prop. 61 p. 4). Nam apprime notandum est, unum, eundemque esse appetitum, per quem homo tam agere, quam pati dicitur. Ex. gr. cum natura humana ita comparatum esse ostendimus, ut unusquisque appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant (vide Schol. Prop. 31 p. 3); qui quidem appetitus in homine, qui ratione non ducitur, passio est, quae Ambitio vocatur, nec multum a Superbia discrepat; & contra in homine, qui ex rationis dictamine vivit, actio, seu virtus est quae Pietas appellatur (vide Schol. 1 Prop. 37 p. 4 & Demonstrat. 2 ejusdem Prop.). Et hoc modo omnes appetitus, seu Cupiditates eatenus tantum passiones sunt, quatenus ex ideis inadaequatis oriuntur; atque eaedem virtuti accensentur, quando ab ideis adaequatis excitantur, vel generantur. Nam omnes Cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur, tam oriri possunt ab adaequatis, quam ab inadaequatis ideis (vide Prop. 59 p. 4). Atque hoc (ut eo, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio, quod scilicet in eorum vera cognitione consistit, nullum praestantius aliud, quod a nostra potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem nulla alia Mentis potentia datur, quam cogitandi, & adaequatas ideas formandi, ut supra (per Prop. 3 p. 3) ostendimus.

PROPOSITIO V

Affectus erga rem, quam simpliciter, & non ut necessariam, neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, caeteris paribus, omnium est maximus.

DEMONSTRATIO

Affectus erga rem, quam liberam esse imaginamur, major est, quam erga necessariam (per Prop. 49 p. 3), & consequenter adhuc major, quam erga illam, quam ut possibilem, vel contingentem imaginamur (per Prop. 11 p. 4). At rem aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quam quod rem simpliciter imaginamur, dum causas, a quibus ipsa ad agendum determinata fuit, ignoramus (per illa, quae in Schol. Prop. 35 p. 2 ostendimus); ergo affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, caeteris paribus major est, quam erga necessariam, possibilem, vel contingentem, & consequenter maximus. Q.E.D.
 
 

PROPOSITIO VI

Quatenus Mens res omnes, ut necessarias intelligit, eatenus majorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem patitur.

DEMONSTRATIO

Mens res omnes necessarias esse intelligit (per Prop. 29 p. 1), & infinito causarum nexu determinari ad existendum, & operandum (per Prop. 28 p. 1); adeoque (per Prop. praeced.) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis oriuntur, minus patiatur, & (per Prop. 48 p. 3) minus erga ipsas afficiatur. Q.E.D.

Scholium

Quo haec cognitio, quod scilicet res necessariae sint, magis circa res singulares, quas distinctius, & magis vivide imaginamur, versatur, eo haec Mentis in affectus potentia major est, quod ipsa etiam experientia testatur. Videmus enim Tristitiam boni alicujus, quod periit, mitigari, simulac homo, qui id perdidit, considerat bonum illud servari nulla ratione potuisse. Sic etiam videmus, quod nemo miseretur infantis, propterea quod nescit loqui, ambulare, ratiocinari, & quod denique tot annos quasi sui inscius vivat. At si plerique adulti, & unus, aut alter infans nascerentur, tum unumquemque misereret infantum, quia tum ipsam infantiam, non ut rem naturalem, & necessariam, sed ut naturae vitium, seu peccatum consideraret; & ad hunc modum plura alia notare possemus.

PROPOSITIO VII

Affectus, qui ex ratione oriuntur, vel excitantur, si ratio temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quas ut absentes contemplamur.

DEMONSTRATIO

Rem aliquam ut absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur; sed ex eo, quod Corpus alio afficitur affectu, qui ejusdem rei existentiam secludit (per Prop. 17 p. 2). Quare affectus, qui ad rem, quam ut absentem contemplamur, refertur, ejus naturae non est, ut reliquas hominis actiones, & potentiam superet (de quibus vide Prop. 6 p. 4); sed contra ejus naturae est, ut ab iis affectionibus, quae existentiam externae ejus causae secludunt, coerceri aliquo modo possit (per Prop. 9 p. 4). At affectus, qui ex ratione oritur, refertur necessario ad communes rerum proprietates (vide rationis Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2), quas semper ut praesentes contemplamur (nam nihil dari potest, quod earum praesentem existentiam secludat), & quas semper eodem modo imaginamur (per Prop. 38 p. 2): Quare talis affectus idem semper manet, & consequenter (per Axiom. 1 hujus) affectus, qui eidem sunt contrarii, quique a suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese accomodare debebunt, donec non amplius sint contrarii, & eatenus affectus, qui ex ratione oritur, est potentior. Q.E.D.

PROPOSITIO VIII

Quo affectus aliquis a pluribus causis simul concurrentibus excitatur, eo major est.

DEMONSTRATIO

Plures causae simul plus possunt, quam si pauciores essent (per Prop. 7 p. 3): adeoque (per Prop. 5 p. 4), quo affectus aliquis a pluribus causis simul excitatur, eo fortior est. Q.E.D.

Scholium

Haec Propositio patet etiam ex Axiomate 2 hujus Partis.

PROPOSITIO IX

Affectus, qui ad plures, & diversas causas refertur, quas Mens cum ipso affectu simul contemplatur, minus noxius est, & minus per ipsum patimur, & erga unamquamque causam minus afficimur, quam alius aeque magnus affectus, qui ad unam solam, vel pauciores causas refertur.

DEMONSTRATIO

Affectus eatenus tantum malus, seu noxius est, quatenus Mens ab eo impeditur, quominus possit cogitare (per Prop. 26 & 27 p. 4): adeoque ille affectus, a quo Mens ad plura simul objecta contemplandum determinantur, minus noxius est, quam alius aeque magnus affectus, qui Mentem in sola unius, aut pauciorum objectorum contemplatione ita detinet, ut de aliis cogitare nequeat, quod erat primum. Deinde, quia Mentis essentia, hoc est (per Prop. 7 p. 3), potentia in sola cogitatione consistit (per Prop. 11 p. 2), ergo Mens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum determinatur, minus patitur, quam per aeque magnum affectum, qui Mentem in sola unius, aut pauciorum objectorum contemplatione occupatum tenet, quod erat secundum. Denique hic affectus (per Prop. 48 p. 3), quatenus ad plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor. Q.E.D.

PROPOSITIO X

Quamdiu affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, non conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi, & concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum.

DEMONSTRATIO

Affectus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. 4), qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quominus Mens intelligat (per Prop. 27 p. 4). Quamdiu igitur affectibus, qui nostrae naturae contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu Mentis & potentia, qua res intelligere conatur (per Prop. 26 p. 4) non impeditur, atque adeo tamdiu potestatem habet claras, & distinctas ideas formandi, & alias ex aliis deducendi (vide Schol. 2 Prop. 40 & Schol. Prop. 47 p. 2); & consequenter (per Prop. 1 hujus), tamdiu potestatem habemus ordinandi, & concatenandi affectiones Corporis secundum ordinem ad intellectum. Q.E.D.

Scholium

Hac potestate recte ordinandi, & concatenandi Corporis affectiones efficere possumus, ut non facile malis affectibus afficiamur. Nam (per Prop. 7 hujus) major vis requiritur ad Affectus, secundum ordinem ad intellectum ordinatos, & concatenatos coercendum, quam incertos, & vagos. Optimum igitur, quod efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non habemus, est rectam vivendi rationem, seu certa vitae dogmata concipere, eaque memoriae mandare, & rebus particularibus, in vita frequenter obviis, continuo applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem afficiatur, & nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitae dogmata posuimus (vide Prop. 46 p. 4 cum ejusdem Schol.), Odium Amore, seu Generositate vincendum, non autem reciproco Odio compensandum. Ut autem hoc rationis praescriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandae, & saepe meditandae sunt communes hominum injuriae, & quomodo, & qua via Generositate optime propulsentur; sic enim imaginem injuriae imaginationi hujus dogmatis jungemus, & nobis (per Prop. 18 p. 2) in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quod si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex mutua amicitia, & communi societate sequitur, & praeterea quod ex recta vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur (per Prop. 52 p. 4), & quod homines, ut reliqua, ex naturae necessitate agant: tum injuria, sive Odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit, & facile superabitur; vel si Ira, quae ex maximis injuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione, longe minore temporis spatio, quam si haec non ita praemeditata habuissemus, ut patet ex Propositione 6, 7 & 8 hujus Partis. De Animositate ad Metum deponendum eodem modo cogitandum est; enumeranda scilicet sunt, & saepe imaginanda communia vitae pericula, & quomodo animi praesentia, & fortitudine optime vitari, & superari possunt. Sed notandum, quod nobis in ordinandis nostris cogitationibus, & imaginibus semper attendendum est (per Coroll. Prop. 63 p. 4 & Prop. 59 p. 3) ad illa, quae in unaquaque re bona sunt, ut sic semper ex Laetitiae affectu ad agendum determinemur. Ex. gr. si quis videt, se nimis gloriam sectari, de ejus recto usu cogitet, & in quem finem sectanda sit, & quibus mediis acquiri possit; sed non de ipsius abusu, & vanitate, & hominum inconstantia, vel aliis hujusmodi, de quibus nemo, nisi ex animi aegritudine, cogitat; talibus enim cogitationibus maxime ambitiosi se maxime afflictant, quando de assequendo honore, quem ambiunt, desperant; &, dum Iram evomunt, sapientes videri volunt. Quare certum est, eos gloriae maxime esse cupidos, qui de ipsius abusu, & mundi vanitate maxime clamant. Nec hoc ambitiosis proprium, sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, & qui animo impotentes sunt. Nam pauper etiam avarus de abusu pecuniae, & divitum vitiis non cessat loqui; quo nihil aliud efficit, quam se afflictare, & aliis ostendere, se non tantum paupertatem suam, sed etiam aliorum divitias iniquo animo ferre. Sic etiam, qui male ab amasia excepti sunt, nihil cogitant, quam de mulierum inconstantia, & fallaci animo, & reliquis earundem decantatis vitiis, quae omnia statim oblivioni tradunt, simulac ab amasia iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectus, & appetitus ex solo Libertatis amore moderari studet, is, quantum potest, nitetur, virtutes, earumque causas noscere, & animum gaudio, quod ex earum vera cognitione oritur, implere; at minime hominum vitia contemplari, hominesque obtrectare, & falsa libertatis specie gaudere. Atque haec qui diligenter observabit (neque enim difficilia sunt), & exercebit, nae ille brevi temporis spatio actiones suas ex rationis imperio plerumque dirigere poterit.

PROPOSITIO XI

Quo imago aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est, seu saepius viget, & Mentem magis occupat.

DEMONSTRATIO

Quo enim imago, seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causae, a quibus excitari, & foveri potest, quas omnes Mens (per Hypothesin) ex ipso affectu simul contemplatur; atque adeo affectus eo frequentior est, seu saepius viget, & (per Prop. 8 hujus) Mentem magis occupat. Q.E.D.

PROPOSITIO XII

Rerum imagines facilius imaginibus, quae ad res referuntur, quas clare, & distincte intelligimus, junguntur, quam aliis.

DEMONSTRATIO

Res, quas clare, & distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt, vel quae ex iis deducuntur (vide rationis Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2), & consequenter saepius (per Prop. praeced.), in nobis excitantur; adeoque facilius fieri potest, ut res alias simul cum his, quam cum aliis contemplemur, & consequenter (per Prop. 18 p. 2) ut facilius cum his, quam cum aliis, jungantur. Q.E.D.

PROPOSITIO XIII

Quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo saepius viget.

DEMONSTRATIO

Nam, quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo (per Prop. 18 p. 2) plures causae dantur, a quibus excitari potest. Q.E.D.

PROPOSITIO XIV

Mens efficere potest, ut omnes Corporis affectiones, seu rerum imagines ad Dei ideam referantur.

DEMONSTRATIO

Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, & distinctum non possit Mens formare conceptum (per Prop. 4 hujus); adeoque efficere potest (per Prop. 15 p. 1), ut omnes ad Dei ideam referuntur. Q.E.D.

PROPOSITIO XV

Qui se, suosque affectus clare, & distincte intelligit, Deum amat, & eo magis, quo se, suosque affectus magis intelligit.

DEMONSTRATIO

Qui se, suosque affectus clare, & distincte intelligit, laetatur (per Prop. 53 p. 3), idque concomitante idea Dei (per Prop. praeced.); atque adeo (per Defin. 6 Affect.) Deum amat, & (per eandem rationem) eo magis, quo se, suosque affectus magis intelligit. Q.E.D.

PROPOSITIO XVI

Hic erga Deum Amor Mentem maxime occupare debet.

DEMONSTRATIO

Est enim hic Amor junctus omnibus Corporis affectionibus (per Prop. 14 hujus), quibus omnibus fovetur (per Prop. 15 hujus); atque adeo (per Prop. 11 hujus) Mentem maxime occupare debet. Q.E.D.

PROPOSITIO XVII

Deus expers est passionum, nec ullo Laetitiae, aut Tristitiae affectu afficitur.

DEMONSTRATIO

Ideae omnes, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per Prop. 32 p. 2), hoc est (per Defin. 4 p. 2), adaequatae; atque adeo (per gen. Affect. Defin.) Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad majorem, neque ad minorem perfectionem transire potest (per Coroll. 2 Prop. 20 p. 1); adeoque (per Defin. 2 & 3 Affect.) nullo Laetitiae, neque Tristitiae affectu afficitur. Q.E.D.

Corollarium

Deus proprie loquendo neminem amat, neque odio habet. Nam Deus (per Prop. praeced.) nullo Laetitiae, neque Tristitiae affectu afficitur, & consequenter (per Defin. 6 & 7 Affect.) neminem etiam amat, neque odio habet.

PROPOSITIO XVIII

Nemo potest Deum odio habere.

DEMONSTRATIO

Idea Dei, quae in nobis est, est adaequata, & perfecta (per Prop. 46 & 47 p. 2); adeoque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus (per Prop. 3 p. 3), & consequenter (per Prop. 59 p. 3) nulla potest dari Tristitia concomitante idea Dei, hoc est, (per Defin. 7 Affect.) nemo Deum odio habere potest. Q.E.D.

Corollarium

Amor erga Deum in odium verti nequit.

Scholium

At objici potest, quod dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum Tristitiae causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus Tristitiae causas intelligimus, eatenus (per Prop. 3 hujus) ipsa desinit esse passio, hoc est (per Prop. 59 p. 3), eatenus desinit esse Tristitia; atque adeo, quatenus Deum Tristitiae causam esse intelligimus, eatenus laetamur.

PROPOSITIO XIX

Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.

DEMONSTRATIO

Si homo id conaretur, cuperet ergo (per Coroll. Prop. 17 hujus), ut Deus, quem amat, non esset Deus, & consequenter (per Prop. 19 p. 3), contristari cuperet, quod (per Prop. 28 p. 3) est absurdum. Ergo, qui Deum amat, &c. Q.E.D.

PROPOSITIO XX

Hic erga Deum Amor, neque Invidiae, neque Zelotypiae affectu inquinari potest; sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem Amoris vinculo cum Deo junctos imaginamur.

DEMONSTRATIO

Hic erga Deum Amor summum bonum est, quod ex dictamine rationis appetere possumus (per Prop. 28 p. 4), & omnibus hominibus commune est (per Prop. 36 p. 4), & omnes, ut eodem gaudeant, cupimus (per Prop. 37 p. 4); atque adeo (per Defin. 23 Affect.) Invidiae affectu maculari nequit, neque etiam (per Prop. 18 hujus, & Defin. Zelotypiae, quam vide in Schol. Prop. 35 p. 3) Zelotypiae affectu; sed contra (per Prop. 31 p. 3) eo magis foveri debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur. Q.E.D.

Scholium

Possumus hoc eodem modo ostendere, nullum dari affectum, qui huic Amori directe sit contrarius, a quo hic ipse Amor possit destrui; atque adeo concludere possumus, hunc erga Deum Amorem omnium affectuum esse constantissimum, nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore. Cujus autem naturae sit, quatenus ad solam Mentem refertur, postea videbimus. Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quod Mens, in se sola considerata, adversus affectus potest, comprehendi; ex quibus apparet, Mentis in affectus potentiam consistere: Iº. In ipsa affectuum cognitione (vide Schol. Prop. 4 hujus). IIº. In eo, quod affectus a cogitatione causae externae, quam confuse imaginamur, separat (vide Prop. 2 cum eodem Schol. Prop. 4 hujus). IIIº. In tempore, quo affectiones, quae ad res, quas intelligimus, referuntur, illas superant, quae ad res referuntur, quas confuse, seu mutilate concipimus (vide Prop. 7 hujus). IVº. In multitudine causarum, a quibus affectiones, quae ad rerum communes proprietates, vel ad Deum referuntur, foventur (vide Prop. 9 & 11 hujus). Vº. Denique in ordine, quo Mens suos affectus ordinare, & invicem concatenare potest (vide Schol. Prop. 10 & insuper Prop. 12, 13 & 14 hujus). Sed ut haec Mentis in affectus potentia melius intelligatur, venit apprime notandum, quod affectus a nobis magni appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius comparamus, & unum magis, quam alium eodem affectu conflictari videmus; vel quando unius, ejusdemque hominis affectus ad invicem comparamus, eundemque uno affectu magis, quam alio affici, sive moveri comperimus: Nam (per Prop. 5 p. 4) vis cujuscunque affectus definitur potentia causae externae cum nostra comparata. At Mentis potentia sola cognitione definitur; impotentia autem, seu passio a sola cognitionis privatione, hoc est, ab eo, per quod ideae dicuntur inadaequatae, aestimatur; ex quo sequitur, Mentem illam maxime pati, cujus maximam partem ideae inadaequatae constituunt, ita ut magis per id, quod patitur, quam per id, quod agit, dignoscatur; & illam contra maxime agere, cujus maximam partem ideae adaequatae constituunt, ita ut, quamvis huic tot inadaequatae ideae, quam illi insint, magis tamen per illas, quae humanae virtuti tribuuntur, quam per has, quae humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi aegritudines, & infortunia potissimum originem trahere ex nimio Amore erga rem, quae multis variationibus est obnoxia, & cujus nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus, anxiusve est, neque injuriae, suspiciones, inimicitiae, &c. oriuntur, nisi ex Amore erga res, quarum nemo potest revera esse compos. Ex his itaque facile concipimus, quid clara, & distincta cognitio, & praecipue tertium illud cognitionis genus (de quo vide Schol. Prop. 47 p. 2), cujus fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest, quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolute tollit (vide Prop. 3 cum Schol. Prop. 4 hujus), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant (vide Prop. 14 hujus). Deinde Amorem gignit erga rem immutabilem, & aeternam (vide Prop.15 hujus), & cujus revera sumus compotes (vide Prop. 45 p. 2), & qui propterea nullis vitiis, quae in communi Amore insunt, inquinari, sed semper major, ac major esse potest (per Prop. 15 hujus), & Mentis maximam partem occupare (per Prop. 16 hujus), lateque afficere. Atque his omnia, quae praesentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in hujus Scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre, qui ad haec, quae in hoc Scholio diximus, & simul ad Mentis, ejusque affectuum definitiones, & denique ad Propositiones 1 & 3 Partis 3 attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quae ad Mentis durationem sine relatione ad Corpus pertinent.

PROPOSITIO XXI

Mens nihil imaginari potest, neque rerum praeteritarum recordari, nisi durante Corpore.

DEMONSTRATIO

Mens actualem sui Corporis existentiam non exprimit, neque etiam Corporis affectiones, ut actuales, concipit, nisi durante Corpore (per Coroll. Prop. 8 p. 2), & consequenter (per Prop. 26 p. 2) nullum corpus, ut actu existens, concipit, nisi durante suo Corpore, ac proinde nihil imaginari (vide Imaginat. Defin. in Schol. Prop. 17 p. 2), neque rerum praeteritarum recordari potest, nisi durante Corpore (vide Defin. Memoriae in Schol. Prop.18 p. 2). Q.E.D.

PROPOSITIO XXII

In Deo tamen datur necessario idea, quae hujus, & illius Corporis humani essentiam sub aeternitatis specie exprimit.

DEMONSTRATIO

Deus non tantum est causa hujus, & illius Corporis humani existentiae, sed etiam essentiae (per Prop. 25 p. 1), quae propterea per ipsam Dei essentiam necessario debet concipi (per Axiom. 4 p. 1), idque aeterna quadam necessitate (per Prop. 16 p. 1), qui quidem conceptus necessario in Deo dari debet (per Prop. 3 p. 2). Q.E.D.

PROPOSITIO XXIII

Mens humana non potest cum Corpore absolute destrui; sed ejus aliquid remanet, quod aeternum est.

DEMONSTRATIO

In Deo datur necessario conceptus, seu idea, quae Corporis humani essentiam exprimit (per Prop. praeced.), quae propterea aliquid necessario est, quod ad essentiam Mentis humanae pertinet (per Prop. 13 p. 2). Sed Menti humanae nullam durationem, quae tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus Corporis actualem existentiam, quae per durationem explicatur, & tempore definiri potest, exprimit, hoc est (per Coroll. Prop. 8 p. 2), ipsi durationem non tribuimus, nisi durante Corpore. Cum tamen aliquid nihilominus sit id, quod aeterna quadam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur (per Prop. praeced.), erit necessario hoc aliquid, quod ad Mentis essentiam pertinet, aeternum. Q.E.D.

Scholium

Est, uti diximus, haec idea, quae Corporis essentiam sub specie aeternitatis exprimit, certus cogitandi modus, qui ad Mentis essentiam pertinet; quique necessario aeternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante Corpus exstitisse, quandoquidem nec in corpore ulla ejus vestigia dari, ner aeternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere potest. At nihilominus sentimus, experimurque, nos aeternos esse. Nam Mens non minus res illas sentit, quas intelligendo concipit, quam quas in memoria habet. Mentis enim oculi, quibus res videt, observatque, sunt ipsae demonstrationes. Quamvis itaque non recordemur nos ante Corpus exstitisse, sentimus tamen Mentem nostram, quatenus Corporis essentiam sub aeternitatis specie involvit, aeternam esse, & hanc ejus existentiam tempore definiri, sive per durationem explicari non posse. Mens igitur nostra eatenus tantum potest dici durare, ejusque existentia certo tempore definiri potest, quatenus actualem Corporis existentiam involvit, & eatenus tantum potentiam habet rerum existentiam tempore determinandi, easque sub duratione concipiendi.

PROPOSITIO XXIV

Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum intelligimus.

DEMONSTRATIO

Patet ex Coroll. Prop. 25 p. 1.

PROPOSITIO XXV

Summus Mentis conatus, summaque virtus est res intelligere tertio cognitionis genere.

DEMONSTRATIO

Tertium cognitionis genus procedit ab adaequata idea quorumdam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem essentiae rerum (vide hujus Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2); & quo magis hoc modo res intelligimus, eo magis (per Prop. praeced.) Deum intelligimus, ac proinde (per Prop. 28 p. 4) summa Mentis virtus, hoc est (per Defin. 8 p. 4), Mentis potentia, seu natura, sive (per Prop. 7 p. 3) summus conatus est res intelligere tertio cognitionis genere. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVI

Quo Mens aptior est ad res tertio cognitionis genere intelligendum, eo magis cupit, res eodem hoc cognitionis genere intelligere.

DEMONSTRATIO

Patet. Nam quatenus concipimus Mentem aptam esse ad res hoc cognitionis genere intelligendum, eatenus eandem determinatam concipimus ad res eodem cognitionis genere intelligendum, & consequenter (per Defin. 1 Affect.), quo Mens ad hoc aptior est, eo magis hoc cupit. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVII

Ex hoc tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, Mentis acquiescentia oritur.

DEMONSTRATIO

Summa Mentis virtus est Deum cognoscere (per Prop. 28 p. 4), sive res tertio cognitionis genere intelligere (per Prop. 25 hujus); quae quidem virtus eo major est, quo Mens hoc cognitionis genere magis res cognoscit (per Prop. 24 hujus); adeoque qui res hoc cognitionis genere cognoscit, is ad summam humanam perfectionem transit, & consequenter (per Defin. 2 Affect.), summa Laetitia afficitur, idque (per Prop. 43 p. 2) concomitante idea sui, suaeque virtutis, ac proinde (per Defin. 25 Affect.) ex hoc cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVIII

Conatus, seu Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere, oriri non potest ex primo; at quidem ex secundo cognitionis genere.

DEMONSTRATIO

Haec Propositio per se patet. Nam quicquid clare, & distincte intelligimus, id vel per se, vel per aliud, quod per se concipitur, intelligimus, hoc est, ideae, quae in nobis clarae, & distinctae sunt, sive quae ad tertium cognitionis genus referuntur (vide Schol. 2 Prop. 40 p. 2), non possunt sequi ex ideis mutilatis, & confusis, quae (per idem Schol.) ad primum cognitionis genus referuntur, sed ex ideis adaequatis, sive (per idem Schol.) ex secundo, & tertio cognitionis genere; ac proinde (per Defin. 1 Affect.) Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere non potest oriri ex primo, at quidem ex secundo. Q.E.D.

PROPOSITIO XXIX

Quicquid Mens sub specie aeternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quod Corporis praesentem actualem existentiam concipit, sed ex eo, quod Corporis essentiam concipit sub specie aeternitatis.

DEMONSTRATIO

Quatenus Mens praesentem sui Corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit, quae tempore determinari potest, & eatenus tantum potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus (per Prop. 21 hujus & Prop. 26 p. 2). At aeternitas per durationem explicari nequit (per Defin. 8 p. 1 & ipsius explicat.). Ergo Mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie aeternitatis; sed quia de natura rationis est res sub specie aeternitatis concipere (per Coroll. 2 Prop. 44 p. 2), & ad Mentis naturam etiam pertinet Corporis essentiam sub specie aeternitatis concipere (per Prop. 23 hujus), & praeter haec duo nihil aliud ad Mentis essentiam pertinet (per Prop.13 p. 2); ergo haec potentia concipiendi res sub specie aeternitatis ad Mentem non pertinet, nisi quatenus Corporis essentiam sub specie aeternitatis concipit. Q.E.D.

Scholium

Res duobus modis a nobis ut actuales concipiuntur, vel quatenus easdem cum relatione ad certum tempus, & locum existere, vel quatenus ipsas in Deo contineri, & ex naturae divinae necessitate consequi concipimus. Quae autem hoc secundo modo ut verae, seu reales concipiuntur, eas sub aeternitatis specie concipimus, & earum ideae aeternam, & infinitam Dei essentiam involvunt, ut Propositione 45 Partis 2 ostendimus, cujus etiam Scholium vide.

PROPOSITIO XXX

Mens nostra, quatenus se, & Corpus sub aeternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo esse, & per Deum concipi.

DEMONSTRATIO

Aeternitas est ipsa Dei essentia, quatenus haec necessariam involvit existentiam (per Defin. 8 p. 1). Res igitur sub specie aeternitatis concipere, est res concipere, quatenus per Dei essentiam, ut entia realia, concipiuntur, sive quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam; adeoque Mens nostra, quatenus se, & Corpus sub specie aeternitatis concipit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque &c. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXI

Tertium cognitionis genus pendet a Mente, tanquam a formali causa, quatenus Mens ipsa aeterna est.

DEMONSTRATIO

Mens nihil sub aeternitatis specie concipit, nisi quatenus sui Corporis essentiam sub aeternitatis specie concipit (per Prop. 29 hujus), hoc est (per Prop. 21 & 23 hujus), nisi quatenus aeterna est; adeoque (per Prop. praeced.) quatenus aeterna est, Dei habet cognitionem, quae quidem cognitio est necessario adaequata (per Prop. 46 p. 2), ac proinde Mens, quatenus aeterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta, quae ex data hac Dei cognitione consequi possunt (per Prop. 40 p. 2), hoc est, ad res tertio cognitionis genere cognoscendum (vide hujus Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2), cujus propterea Mens (per Defin. 1 p. 3), quatenus aeterna est, causa est adaequata, seu formalis. Q.E.D.

Scholium

Quo igitur unusquisque hoc cognitionis genere plus pollet, eo melius sui, & Dei conscius est, hoc est, eo est perfectior, & beatior, quod adhuc clarius ex seqq. patebit. Sed hic notandum, quod, tametsi jam certi sumus, Mentem aeternam esse, quatenus res sub aeternitatis specie concipit, nos tamen, ut ea, quae ostendere volumus, facilius explicentur, & melius intelligantur, ipsam, tanquam jam inciperet esse, & res sub aeternitatis specie intelligere jam inciperet, considerabimus, ut huc usque fecimus; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet, modo nobis cautio sit nihil concludere, nisi ex perspicuis praemissis.

PROPOSITIO XXXII

Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, & quidem concomitante idea Dei, tanquam causa.

DEMONSTRATIO

Ex hoc cognitionis genere summa, quae dari potest, Mentis acquiescentia (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Defin. 25 Affect.), Laetitia oritur, eaque concomitante idea sui, & consequenter (per Prop. 30 hujus) concomitante etiam idea a Dei, tanquam causa. Q.E.D.

Corollarium

Ex tertio cognitionis genere oritur necessario Amor Dei intellectualis. Nam ex hoc cognitionis genere oritur (per Prop. praeced.) Laetitia concomitante idea Dei, tanquam causa, hoc est (per Defin. 6 Affect.), Amor Dei, non quatenus ipsum ut praesentem imaginamur (per Prop. 29 hujus), sed quatenus Deum aeternum esse intelligimus, & hoc est, quod amorem Dei intellectualem voco.

PROPOSITIO XXXIII

Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere oritur, est aeternus.

DEMONSTRATIO

Tertium enim cognitionis genus (per Prop. 31 hujus, & Axiom. 3 p. 1) est aeternum; adeoque (per idem Axiom. p. 1) Amor, qui ex eodem oritur, est etiam necessario aeternus. Q.E.D.

Scholium

Quamvis hic erga Deum Amor principium non habuerit (per Prop. praeced.), habet tamen omnes Amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in Coroll. Prop. praec. finximus. Nec ulla hic est differentia, nisi quod Mens easdem has perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, aeternas habuerit, idque concomitante idea Dei tanquam causa aeterna. Quod si Laetitia in transitione ad majorem perfectionem consistit, beatitudo sane in eo consistere debet, quod Mens ipsa perfectione sit praedita.

PROPOSITIO XXXIV

Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur.

DEMONSTRATIO

Imaginatio est idea, qua Mens rem aliquam ut praesentem contemplatur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 17 p. 2), quae tamen magis Corporis humani praesentem constitutionem, quam rei externae naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus Corporis praesentem constitutionem indicat; atque adeo (per Prop. 21 hujus) Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur. Q.E.D.

Corollarium

Hinc sequitur nullum Amorem praeter Amorem intellectualem esse aeternum.

Scholium

Si ad hominum communem opinionem attendamus, videbimus, eos suae Mentis aeternitatis esse quidem conscios; sed ipsos eandem cum duratione confundere, eamque imaginationi, seu memoriae tribuere, quam post mortem remanere credunt.

PROPOSITIO XXXV

Deus se ipsum Amore intellectuali infinito amat.

DEMONSTRATIO

Deus est absolute infinitus (per Defin. 6 p. 1), hoc est (per Defin. 6 p. 2), Dei natura gaudet infinita perfectione, idque (per Prop. 3 p. 2) concomitante idea sui, hoc est (per Prop. 11 & Defin. 1 p. 1), idea suae causae, & hoc est, quod in Coroll. Prop. 32 hujus Amorem intellectualem esse diximus.

PROPOSITIO XXXVI

Mentis Amor intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae Mentis, sub specie aeternitatis consideratam, explicari potest, hoc est, Mentis erga Deum Amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat.

DEMONSTRATIO

Hic Mentis Amor ad Mentis actiones referri debet (per Coroll. Prop. 32 hujus, & per Prop. 3 p. 3), qui proinde actio est, qua Mens se ipsam contemplatur, concomitante idea Dei tanquam causa (per Prop. 32 hujus, & ejus Coroll.), hoc est (per Coroll. Prop. 25 p. 1 & Coroll. Prop. 11 p. 2), actio, qua Deus, quatenus per Mentem humanam explicari potest, seipsum contemplatur, concomitante idea sui; atque adeo (per Prop. praeced.) hic Mentis Amor pars est infiniti amoris, quo Deus seipsum amat. Q.E.D.

Corollarium

Hinc sequitur, quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, & consequenter quod amor Dei erga homines, & Mentis erga Deum Amor intellectualis unum, & idem sit.

Scholium

Ex his clare intelligimus, qua in re nostra salus, seu beatitudo, seu Libertas consistit, nempe in constanti, & aeterno erga Deum Amore, sive in Amore Dei erga homines. Atque hic Amor, seu beatitudo in Sacris codicibus Gloria appellatur, nec immerito. Nam sive hic Amor ad Deum referatur, sive ad Mentem, recte animi acquiescentia, quae revera a Gloria (per Defin. 25 & 30 Affect.) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum refertur, est (per Prop. 35 hujus) Laetitia, liceat hoc adhuc vocabulo uti, concomitante idea sui, ut & quatenus ad Mentem refenur (per Prop. 27 hujus). Deinde quia nostrae Mentis essentia in sola cognitione consistit, cujus principium, & fundamentum Deus est (per Prop. 15 p. 1 & Schol. Prop. 47 p. 2): hinc perspicuum nobis fit, quomodo, & qua ratione Mens nostra secundum essentiam, & existentiam ex natura divina sequatur, & continuo a Deo pendeat; quod hic notare operae pretium duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quantum rerum singularium cognitio, quam intuitivam, sive tertii generis appellavi (vide Schol. 2 Prop. 40 p. 2), polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in Prima Parte generaliter ostenderim, omnia (& consequenter Mentem etiam humanam) a Deo secundum essentiam, & existentiam pendere, illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit, & extra dubitationis aleam posita, non ita tamen Mentem nostram afficit, quam quando id ipsum ex ipsa essentia rei cujuscunque singularis, quam a Deo pendere dicimus, concluditur.

PROPOSITIO XXXVII

Nihil in natura datur, quod huic Amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere.

DEMONSTRATIO

Hic intellectualis Amor ex Mentis natura necessario sequitur, quatenus ipsa, ut aeterna veritas, per Dei naturam consideratur (per Prop. 33 & 29 hujus). Siquid ergo daretur, quod huic Amori esset contrarium, id contrarium esset vero, & consequenter id, quod hunc Amorem posset tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nihil in natura datur, &c. Q.E.D.

Scholium

Partis Quartae Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus, & locum considerantur, de quo neminem dubitare credo.

PROPOSITIO XXXVIII

Quo plures res secundo, & tertio cognitionis genere Mens intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur, & mortem minus timet.

DEMONSTRATIO

Mentis essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2); quo igitur Mens plures res cognoscit secundo, & tertio cognitionis genere, eo major ejus pars remanet (per Prop. 23 & 29 hujus), & consequenter (per Prop. praeced.) eo major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. 4), qui mali sunt. Quo itaque Mens plures res secundo, & tertio cognitionis genere intelligit, eo major ejus pars illaesa manet, & consequenter minus ab affectibus patitur, &c. Q.E.D.

Scholium

Hinc intelligimus id, quod in Schol. Prop. 39 p. 4 attigi, & quod in hac Parte explicare promisi; nempe, quod mors eo minus est noxia, quo Mentis clara, & distincta cognitio major est, & consequenter, quo Mens magis Deum amat. Deinde, quia (per Prop. 27 hujus) ex tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur Mentem humanam posse ejus naturae esse, ut id, quod ejus cum corpore perire ostendimus (vide Prop. 21 hujus), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox prolixius.

PROPOSITIO XXXIX

Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus maxima pars est aeterna.

DEMONSTRATIO

Qui Corpus ad plurima agendum aptum habet, is minime affectibus, qui mali sunt, conflictatur (per Prop. 38 p. 4), hoc est (per Prop. 30 p. 4), affectibus, qui naturae nostrae sunt contrarii, atque adeo (per Prop. 10 hujus) potestatem habet ordinandi, & concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum, & consequenter efficiendi (per Prop. 14 hujus), ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur, ex quo fiet (per Prop. 15 hujus), ut erga Deum afficiatur Amore, qui (per Prop. 16 hujus) Mentis maximam partem occupare, sive constituere debet, ac proinde (per Prop. 33 hujus) Mentem habet, cujus maxima pars est aeterna. Q.E.D.

Scholium

Quia Corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturae possint esse, ut ad Mentes referantur, quae magnam sui, & Dei habeant cognitionem, & quarum maxima, seu praecipua pars est aeterna, atque adeo ut mortem vix timeant. Sed ut haec clarius intelligantur, animadvertendum hic est, quod nos in continua vivimus variatione, & prout in melius, sive in pejus mutamur, eo felices, aut infelices dicimur. Qui enim ex infante, vel puero in cadaver transiit, infelix dicitur, & contra id felicitati tribuitur, quod totum vitae spatium Mente sana in Corpore sano percurrere potuerimus. Et revera qui Corpus habet, ut infans, vel puer, ad paucissima aptum, & maxime pendens a causis externis, Mentem habet, quae in se sola considerata nihil fere sui, nec Dei, nec rerum sit conscia; & contra, qui Corpus habet ad plurima aptum, Mentem habet, quae in se sola considerata multum sui, & Dei, & rerum sit conscia. In hac vita igitur apprime conamur, ut Corpus infantiae in aliud, quantum ejus natura patitur, eique conducit, mutetur, quod ad plurima aptum sit, quodque ad Mentem referatur, quae sui, & Dei, & rerum plurimum sit conscia; atque ita ut id omne, quod ad ipsius memoriam, vel imaginationem refertur, in respectu ad intellectum vix alicujus sit momenti, ut in Schol. Prop. praeced. jam dixi.

PROPOSITIO XL

Quo unaquaeque res plus perfectionis habet, eo magis agit, & minus patitur, & contra, quo magis agit, eo perfectior est.

DEMONSTRATIO

Quo unaquaeque res perfectior est, eo plus habet realitatis (per Defin. 6 p. 2), & consequenter (per Prop. 3 p. 3 cum ejus Schol.) eo magis agit, & minus patitur; quae quidem Demonstratio inverso ordine eodem modo procedit, ex quo sequitur, ut res contra eo sit perfectior, quo magis agit. Q.E.D.

Corollarium

Hinc sequitur partem Mentis, quae remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua. Nam pars Mentis aeterna (per Prop. 23 & 29 hujus) est intellectus, per quem solum nos agere dicimur (per Prop. 3 p. 3); illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per Prop. 21 hujus), per quam solam dicimur pati (per Prop. 3 p. 3 & gen. Affect. Defin.), atque adeo (per Prop. praeced.) illa, quantacunque ea sit, hac est perfectior. Q.E.D.

Scholium

Haec sunt, quae de Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur, ostendere constitueram; ex quibus, & simul ex Prop. 21 p. 1 &. aliis apparet, quod Mens nostra, quatenus intelligit, aeternus cogitandi modus sit, qui alio aeterno cogitandi modo determinatur, & hic iterum ab alio, & sic in infinitum; ita ut omnes simul Dei aeternum, & infinitum intellectum constituant.

PROPOSITIO XLI

Quamvis nesciremus, Mentem nostram aeternam esse, Pietatem tamen, & Religionem, & absolute omnia, quae ad Animositatem, & Generositatem referri ostendimus in Quarta Parte, prima haberemus.

DEMONSTRATIO

Primum, & unicum virtutis, seu recte vivendi rationis fundamentum (per Coroll. Prop. 22 & per Prop. 24 p. 4) est suum utile quaerere. Ad illa autem determinandum, quae ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus Mentis aeternitatis, quam demum in hac Quinta Parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus, Mentem esse aeternam, illa tamen, quae ad Animositatem, & Generositatem referri ostendimus, prima habuimus; atque adeo, quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen rationis praescripta prima haberemus. Q.E.D.

Scholium

Communis vulgi persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus liberos esse, quatenus libidini parere licet, & eatenus de suo jure cedere, quatenus ex legis divinae praescripto vivere tenentur. Pietatem igitur, & Religionem, & absolute omnia, quae ad animi Fortitudinem referuntur, onera esse credunt, quae post mortem deponere, & pretium servitutis, nempe Pietatis, & Religionis accipere sperant, nec hac spe sola; sed etiam, & praecipue metu, ne diris, scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinae praescripto, quantum eorum fert tenuitas, & impotens animus, vivant; & nisi haec Spes, & Metus hominibus inessent, at contra si crederent, mentes cum corpore interire, nec restare miseris, Pietatis onere confectis, vivere longius, ad ingenium redirent, & ex libidine omnia moderari, & fortunae potius, quam sibi parere, vellent. Quae mihi non minus absurda videntur, quam si quis propterea, quod non credit, se posse bonis alimentis corpus in aeternum nutrire, venenis potius, & lethiferis se exsaturare vellet; vel quia videt Mentem non esse aeternam, seu immortalem, ideo amens mavult esse, & sine ratione vivere: quae adeo absurda sunt, ut vix recenseri mereantur.

PROPOSITIO XLII

Beatitudo non est virtutis praemium, sed ipsa virtus; nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus; sed contra quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.

DEMONSTRATIO

Beatitudo in Amore erga Deum consistit (per Prop. 36 hujus, & ejus Schol.), qui quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur (per Coroll. Prop. 32 hujus), atque adeo hic Amor (per Prop. 59 & 3 p. 3) ad Mentem, quatenus agit, referri debet; ac proinde (per Defin. 8 p. 4) ipsa virtus est, quod erat primum. Deinde quo Mens hoc Amore divino, seu beatitudine magis gaudet, eo plus intelligit (per Prop. 32 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 3 hujus), eo majorem in affectus habet potentiam, & (per Prop. 38 hujus) eo minus ab affectibus, qui mali sunt, patitur; atque adeo ex eo, quod Mens hoc Amore divino, seu beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coercendi; & quia humana potentia ad coercendos affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectus coercuit; sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa beatitudine oritur. Q.E.D.

Scholium

His omnia, quae de Mentis in affectus potentia, quaeque de Mentis Libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, praeterquam quod a causis externis, multis modis agitatur, nec unquam vera animi acquiescentia potitur, vivit praeterea sui, & Dei, & rerum quasi inscius, & simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contra sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur; sed sui, & Dei, & rerum aeterna quadam necessitate conscius, nunquam esse desinit; sed semper vera animi acquiescentia potitur. Si jam via, quam ad haec ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sane arduum debet esse, quod adeo raro reperitur. Qui enim posset fieri, si salus in promptu esset, & sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus fere negligeretur? Sed omnia praeclara tam difficilia, quam rara sunt.

F I N I S
 
 
 
 
 


İdea Yayınevi, İstanbul - ANASAYFAYA DÖNÜŞ

Yayinlar | Olaylar | Noeta | Metinler | Okumalar | Sanat | Yasamöyküleri | Alisveris | Yazisma | Is

HOMEPAGE | E-TEXTS | E-BOOKS | PUBLICATIONS | WHO ARE WE? | WRITE TO US

Bilgi için eurora@ideayayinevi.com
adresinden M. Diren Yardimli


© IDEA PUBLISHING HOUSE, ISTANBUL 1999