PARS QUARTA
De Servitute Humana, seu de Affectuum Viribus
Praefatio
Humanam impotentiam in moderandis, & coercendis affectibus
Servitutem voco; homo enim affectibus obnoxius sui juris non est, sed fortunae,
in cujus potestate ita est, ut saepe coactus sit, quanquam meliora sibi
videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam, & quid praeterea affectus
boni, vel mali habent, in hac Parte demonstrare proposui. Sed antequam
incipiam, pauca de perfectione, & imperfectione, deque bono, &
malo praefari lubet.
Qui rem aliquam facere constituit, eamque perfecit, rem
suam perfectam esse, non tantum ipse, sed etiam unusquisque, qui mentem
Auctoris illius operis, & scopum recte noverit, aut se novisse crediderit,
dicet. Ex. gr. si quis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum)
viderit, noveritque scopum Auctoris illius operis esse domum aedificare,
is domum imperfectam esse dicet, & contra perfectam, simulatque opus
ad finem, quem ejus Auctor eidem dare constituerat, perductum viderit.
Verum si quis opus aliquod videt, cujus simile nunquam viderat, nec mentem
opificis novit, is sane scire non poterit, opusne illud perfectum, an imperfectum
sit. Atque haec videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed
postquam homines ideas universales formare, & domuum, aedificiorum,
turrium, &c. exemplaria excogitare, & alia rerum exemplaria aliis
praeferre inceperunt, factum est, ut unusquisque id perfectum vocaret,
quod cum universali idea, quam ejusmodi rei formaverat, videret convenire,
& id contra imperfectum, quod cum concepto suo exemplari minus convenire
videret, quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec alia
videtur esse ratio, cur res naturales etiam, quae scilicet humana manu
non sunt factae, perfectas, aut imperfectas vulgo appellent; solent namque
homines tam rerum naturalium, quam artificialium ideas formare universales,
quas rerum veluti exemplaria habent, & quas naturam (quam nihil nisi
alicujus finis causa agere existimant) intueri credunt, sibique exemplaria
proponere. Cum itaque aliquid in natura fieri vident, quod cum concepto
exemplari, quod rei ejusmodi habent, minus convenit, ipsam naturam tum
defecisse, vel peccavisse, remque illam imperfectam reliquisse, credunt.
Videmus itaque homines consuevisse, res naturales perfectas, aut imperfectas
vocare, magis ex praejudicio, quam ex earum vera cognitione. Ostendimus
enim in Primae Partis Appendice Naturam propter finem non agere; aeternum
namque illud, & infinitum Ens, quod Deum, seu Naturam appellamus, eadem,
qua existit, necessitate agit. Ex qua enim naturae necessitate existit,
ex eadem ipsum agere ostendimus (Prop. 16 p. 1). Ratio igitur, seu causa,
cur Deus, seu Natura agit, & cur existit, una, eademque est. Ut ergo
nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit; sed ut existendi,
sic & agendi principium, vel finem habet nullum. Causa autem, quae
finalis dicitur, nihil est praeter ipsum humanum appetitum, quatenus is
alicujus rei veluti principium, seu causa primaria consideratur. Ex. gr.
cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus, aut illius domus,
nihil tum sane intelligimus aliud, quam quod homo ex eo, quod vitae domesticae
commoda imaginatus est, appetitum habuit aedificandi domum. Quare habitatio,
quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est praeter hunc singularem
appetitum, qui revera causa est efficiens, quae ut prima consideratur,
quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque,
ut jam saepe dixi, suarum quidem actionum, & appetituum conscii, sed
ignari causarum, a quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod praeterea
vulgo ajunt, Naturam aliquando deficere, vel peccare, resque imperfectas
producere, inter commenta numero, de quibus in Appendice Partis Primae
egi. Perfectio igitur, & imperfectio revera modi solummodo cogitandi
sunt, nempe notiones, quas fingere solemus ex eo, quod ejusdem speciei,
aut generis individua ad invicem comparamus: & hac de causa supra (Defin.
6 p. 2) dixi me per realitatem, & perfectionem idem intelligere; solemus
enim omnia Naturae individua ad unum genus, quod generalissimum appellatur,
revocare; nempe ad notionem entis, quae ad omnia absolute Naturae individua
pertinet. Quatenus itaque Naturae individua ad hoc genus revocamus, &
ad invicem comparamus, & alia plus entitatis, seu realitatis, quam
alia habere comperimus, eatenus alia aliis perfectiora esse dicimus; &
quatenus iisdem aliquid tribuimus, quod negationem involvit, ut terminus,
finis, impotentia, &c. eatenus ipsa imperfecta appellamus, quia nostram
Mentem non aeque afficiunt, ac illa, quae perfecta vocamus, & non quod
ipsis aliquid, quod suum sit, deficiat, vel quod Natura peccaverit. Nihil
enim naturae alicujus rei competit, nisi id, quod ex necessitate naturae
causae efficientis sequitur, & quicquid ex necessitate naturae causae
efficientis sequitur, id necessario fit.
Bonum, & malum quod attinet, nihil etiam positivum
in rebus, in se scilicet consideratis, indicant, nec aliud sunt, praeter
cogitandi modos, seu notiones, quas formamus ex eo, quod res ad invicem
comparamus. Nam una, eademque res potest eodem tempore bona, & mala,
& etiam indifferens esse. Ex. gr. Musica bona est Melancholico, mala
lugenti; surdo autem neque bona, neque mala. Verum, quamvis se res ita
habeat, nobis tamen haec vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam hominis
tanquam naturae humanae exemplar, quod intueamur, formare cupimus, nobis
ex usu erit, haec eadem vocabula eo, quo dixi, sensu retinere. Per bonum
itaque in seqq. intelligam id, quod certo scimus medium esse, ut ad exemplar
humanae naturae, quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum
autem id, quod certo scimus impedire, quominus idem exemplar referamus.
Deinde homines perfectiores, aut imperfectiores dicemus, quatenus ad hoc
idem exemplar magis, aut minus accedunt. Nam apprime notandum est, cum
dico, aliquem a minore ad majorem perfectionem transire, & contra,
me non intelligere, quod ex una essentia, seu forma in aliam mutatur. Equus
namque ex. gr. tam destruitur, si in hominem, quam si in insectum mutetur:
sed quod ejus agendi potentiam, quatenus haec per ipsius naturam intelligitur,
augeri, vel minui concipimus. Denique per perfectionem in genere
realitatem, uti dixi, intelligam, hoc est, rei cujuscunque essentiam, quatenus
certo modo existit, & operatur, nulla ipsius durationis habita ratione.
Nam nulla res singularis potest ideo dici perfectior, quia plus temporis
in existendo perseveravit; quippe rerum duratio ex earum essentia determinari
nequit; quandoquidem rerum essentia nullum certum, & determinatum existendi
tempus involvit; sed res quaecunque, sive ea perfectior sit, sive minus,
eadem vi, qua existere incipit, semper in existendo perseverare poterit,
ita ut omnes hac in re aequales sint.
Definitiones
I. Per bonum id intelligam, quod certo scimus nobis
esse utile.
II. Per malum autem id, quod certo scimus impedire,
quominus boni alicujus simus compotes.
De his praecedentem vide praefationem sub finem.
III. Res singulares voco contingentes, quatenus,
dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam
necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat.
. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus,
dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae
determinatae sint ad easdem producendum.
In Schol. 1 Prop. 33 p. 1 inter possibile, &
contingens
nullam feci differentiam, quia ibi non opus erat haec accurate distinguere.
V. Per contrarios affectus in seqq. intelligam
eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries,
& avaritia, quae amoris sunt species; nec natura, sed per accidens
sunt contrarii.
VI. Quid per affectum erga rem futuram, praesentem,
& praeteritam intelligam, explicui in Schol. 1 & 2 Prop. 18
p. 3, quod vide.
Sed venit hic praeterea notandum, quod ut loci, sic etiam
temporis distantiam non, nisi usque ad certum quendam limitem, possumus
distincte imaginari; hoc est, sicut omnia illa objecta, quae ultra ducentos
pedes a nobis distant, seu quorum distantia a loco, in quo sumus, illam
superat, quam distincte imaginamur, aeque longe a nobis distare, &
perinde, ac si in eodem plano essent, imaginari solemus; sic etiam objecta,
quorum existendi tempus longiore a praesenti intervallo abesse imaginamur,
quam quod distincte imaginari solemus, omnia aeque longe a praesenti distare
imaginamur, & ad unum quasi temporis momentum referimus.
VII. Per finem, cujus causa aliquid facimus, appetitum
intelligo.
VIII. Per virtutem, & potentiam idem
intelligo, hoc est (per Prop. 7 p. 3) virtus, quatenus ad hominem refertur,
est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus potestatem habet, quaedam
efficiendi, quae per solas ipsius naturae leges possunt intelligi.
Axioma
Nulla res singularis in rerum natura datur, qua potentior,
& fortior non detur alia. Sed quacunque data datur alia potentior,
a qua illa data potest destrui.
PROPOSITIO I
Nihil, quod idea falsa positivum habet, tollitur praesentia
veri, quatenus verum.
DEMONSTRATIO
Falsitas in sola privatione cognitionis, quam ideae inadaequatae
involvunt, consistit (per Prop. 35 p. 2), nec ipsae aliquid habent positivum,
propter quod falsae dicuntur (per Prop. 33 p. 2); sed contra, quatenus
ad Deum referuntur, verae sunt (per Prop. 32 p. 2). Si igitur id, quod
idea falsa positivum habet, praesentia veri, quatenus verum est, tolleretur,
tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per Prop. 4 p. 3) est absurdum.
Ergo Nihil, quod idea, &c. Q.E.D.
Scholium
Intelligitur haec Propositio clarius ex Coroll. 2 Prop. 16
p. 2. Nam imaginatio idea est, quae magis Corporis humani praesentem constitutionem,
quam corporis externi naturam indicat, non quidem distincte, sed confuse;
unde fit, ut Mens errare dicatur. Ex. gr. cum solem intuemur, eundem ducentos
circiter pedes a nobis distare imaginamur; in quo tamdiu fallimur, quamdiu
veram ejus distantiam ignoramus; sed cognita ejusdem distantia tollitur
quidem error, sed non imaginatio, hoc est, idea solis, quae ejusdem naturam
eatenus tantum explicat, quatenus Corpus ab eodem afficitur; adeoque, quamvis
veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominus prope nobis adesse
imaginabimur. Nam ut in Schol. Prop. 35 p. 2 diximus, non ea de causa solem
adeo propinquum imaginamur, quia ejus veram distantiam ignoramus, sed quia
Mens eatenus magnitudinem solis concipit, quatenus Corpus ab eodem afficitur.
Sic cum solis radii, aquae superficiei incidentes, ad nostros oculos reflectuntur,
eundem perinde, ac si in aqua esset, imaginamur; tametsi verum ejus locum
noverimus, & sic reliquae imaginationes, quibus Mens fallitur, sive
eae naturalem Corporis constitutionem, sive, quod ejusdem agendi potentiam
augeri, vel minui indicant, vero non sunt contrariae; nec ejusdem praesentia
evanescunt. Fit quidem, cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat,
audito vero nuntio; sed contra etiam fit, cum malum, quod certe venturum
est, timemus, ut timor etiam evanescat, audito falso nuntio; atque adeo
imaginationes non praesentia veri, quatenus verum, evanescunt; sed quia
aliae occurrunt, iis fortiores, quae rerum, quas imaginamur, praesentem
existentiam secludunt, ut Prop. 17 p. 2 ostendimus.
PROPOSITIO II
Nos eatenus patimur, quatenus Naturae sumus pars, quae
per se absque aliis non potest concipi.
DEMONSTRATIO
Nos tum pati dicimur, cum aliquid in nobis oritur, cujus
non nisi partialis sumus causa (per Defin. 2 p. 3), hoc est (per Defin.
1 p. 3), aliquid, quod ex solis legibus nostrae naturae deduci nequit.
Patimur igitur, quatenus Naturae sumus pars, quae per se absque aliis nequit
concipi.
Q.E.D.
PROPOSITIO III
Vis, qua homo in existendo perseverat, limitata est, &
a potentia causarum externarum infinite superatur.
DEMONSTRATIO
Patet ex Axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud,
puta A potentius, & dato A datur deinde aliud, puta B,
ipso A potentius, & hoc in infinitum; ac proinde potentia hominis
potentia alterius rei definitur, & a potentia causarum externarum infinite
superatur. Q.E.D.
PROPOSITIO IV
Fieri non potest, ut homo non sit Naturae pars, &
ut nullas possit pati mutationes, nisi, quae per solam suam naturam possint
intelligi, quarumque adaequata sit causa.
DEMONSTRATIO
Potentia, qua res singulares, & consequenter homo suum
esse conservat, est ipsa Dei, sive Naturae potentia (per Coroll. Prop.
24 p. 1), non quatenus infinita est, sed quatenus per humanam actualem
essentiam explicari potest (per Prop. 7 p. 3). Potentia itaque hominis,
quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinitae Dei,
seu Naturae potentiae, hoc est (per Prop. 34 p. 1), essentiae. Quod erat
primum. Deinde si fieri posset, ut homo nullas posset pati mutationes,
nisi, quae per solam ipsius hominis naturam possint intelligi, sequeretur
(per Prop. 4 & 6 p. 3), ut non posset perire, sed ut semper necessario
existeret; atque hoc sequi deberet ex causa, cujus potentia finita, aut
infinita sit, nempe vel ex sola hominis potentia, qui scilicet potis esset,
ut a se removeret reliquas mutationes, quae a causis externis oriri possent,
vel infinita Naturae potentia, a qua omnia singularia ita dirigerentur,
ut homo nullas alias posset pati mutationes, nisi quae ipsius conservationi
inserviunt. At primum (per Prop. praeced., cujus DEMONSTRATIO universalis
est, & ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum; ergo
si fieri posset, ut homo nullas pateretur mutationes, nisi quae per solam
ipsius hominis naturam possent intelligi; & consequenter (sicut jam
ostendimus) ut semper necessario existeret, id sequi deberet ex Dei infinita
potentia: & consequenter (per Prop. 16 p. 1) ex necessitate divinae
naturae, quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur, totius Naturae
ordo, quatenus ipsa sub Extensionis, & Cogitationis attributis concipitur,
deduci deberet; atque adeo (per Prop. 21 p. 1 ) sequeretur, ut homo esset
infinitus, quod (per primam partem hujus Demonstrationis) est absurdum.
Fieri itaque nequit, ut homo nullas alias patiatur mutationes, nisi quarum
ipse adaequata sit causa. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, hominem necessario passionibus esse semper
obnoxium, communemque Naturae ordinem sequi, & eidem parere, seseque
eidem, quantum rerum natura exigit, accommodare.
PROPOSITIO V
Vis, & incrementum cujuscunque passionis, ejusque
in existendo perseverantia non definitur potentia, qua nos in existendo
perseverare conamur, sed causae externae potentia cum nostra comparata.
DEMONSTRATIO
Passionis essentia non potest per solam nostram essentiam
explicari (per Defin.1& 2 p. 3), hoc est (per Prop. 7 p. 3), passionis
potentia definiri nequit potentia, qua in nostro esse perseverare conamur;
sed (ut Prop. 16 p. 2 ostensum est) definiri necessario debet potentia
causae externae cum nostra comparata. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Vis alicujus passionis, seu affectus reliquas hominis
actiones, seu potentiam superare potest, ita ut affectus pertinaciter homini
adhaereat.
DEMONSTRATIO
Vis, & incrementum cujuscunque passionis, ejusque in
existendo perseverantia definitur potentia causae externae cum nostra comparata
(per Prop. praeced.); adeoque (per Prop. 3 hujus) hominis potentiam superare
potest, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO VII
Affectus nec coerceri, nec tolli potest, nisi per affectum
contrarium, & fortiorem affectu coercendo.
DEMONSTRATIO
Affectus, quatenus ad Mentem refertur, est idea, qua Mens
majorem, vel minorem sui corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per
generalem Affectuum Definitionem, quae reperitur sub finem Tertiae Partis).
Cum igitur Mens aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione,
qua ejus agendi potentia augetur, vel minuitur. Porro haec Corporis affectio
(per Prop. 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; quae
proinde nec coerceri, nec tolli potest, nisi a causa corporea (per Prop.
6 p. 2), quae Corpus afficiat affectione illi contraria (per Prop. 5 p.
3), & fortiore (per Axiom. hujus): atque adeo (per Prop. 12 p. 2) Mens
afficietur idea affectionis fortioris, & contrariae priori, hoc est
(per gen. Affect. Defin.) Mens afficietur affectu fortiori, & contrario
priori, qui scilicet prioris existentiam secludet, vel tollet; ac proinde
affectus nec tolli, nec coerceri potest, nisi per affectum contrarium,
& fortiorem. Q.E.D.
Corollarium
Affectus, quatenus ad Mentem refertur, nec coerceri, nec
tolli potest, nisi per ideam Corporis affectionis contrariae, & fortioris
affectione, qua patimur. Nam affectus, quo patimur, nec coerceri, nec tolli
potest, nisi per affectum eodem fortiorem, eique contrarium (per Prop.
praeced.), hoc est (per gen. Affect. Defin.), nisi per ideam Corporis affectionis
fortioris, & contrariae affectioni, qua patimur.
PROPOSITIO VIII
Cognitio boni, & mali nihil aliud est, quam Laetitiae,
vel Tristitiae affectus, quatenus ejus sumus conscii.
DEMONSTRATIO
Id bonum, aut malum vocamus, quod nostro esse conservando
prodest, vel obest (per Defin. 1 & 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 p.
3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet.
Quatenus itaque (per Defin. Laetitiae, & Tristitiae, quas vide in Schol.
Prop. Il p. 3) rem aliquam nos Laetitia, vel Tristitia afficere percipimus,
eandem bonam, aut malam vocamus; atque adeo boni, & mali cognitio,
nihil aliud est, quam Laetitiae, vel Tristitiae idea, quae ex ipso Laetitiae,
vel Tristitiae affectu necessario sequitur (per Prop. 22 p. 2). At haec
idea eodem modo unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop.
21 p. 2), hoc est (ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), haec idea ab ipso
affectu, sive (per gen. Affect. Defin.) ab idea Corporis affectionis revera
non distinguitur, nisi solo conceptu; ergo haec cognitio boni, & mali
nihil est aliud, quam ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii. Q.E.D.
Propositio IX
Affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse imaginamur,
fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur.
DEMONSTRATIO
Imaginatio est idea, qua Mens rem ut praesentem contemplatur
(vide ejus Defin. in Schol. Prop. 17 p. 2), quae tamen magis Corporis humani
constitutionem, quam rei externae naturam indicat (per Coroll. 2 Prop.
16 p. 2). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus
corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per Prop. 17 p. 2) intensior
est, quamdiu nihil imaginamur, quod rei externae praesentem existentiam
secludit; ergo etiam affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse imaginamur,
intensior, seu fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur. Q.E.D.
Scholium
Cum supra in Propositione 18 Partis 3 dixerim, nos ex rei
futurae, vel praeteritae imagine eodem affectu affici, ac si res, quam
imaginamur, praesens esset, expresse monui id verum esse, quatenus ad solam
ipsius rei imaginem attendimus; est enim ejusdem naturae, sive res ut praesentes
imaginati simus, sive non simus: sed non negavi eandem debiliorem reddi,
quando alias res nobis praesentes contemplamur, quae rei futurae praesentem
existentiam secludunt, quod tum monere neglexi, quia in hac Parte de affectuum
viribus agere constitueram.
Corollarium
Imago rei futurae, vel praeteritae, hoc est, rei, quam cum
relatione ad tempus futurum, vel praeteritum secluso praesenti contemplamur,
caeteris paribus, debilior est imagine rei praesentis, & consequenter
affectus erga rem futuram, vel praeteritam, caeteris paribus, remissior
est affectu erga rem praesentem.
PROPOSITIO X
Erga rem futuram, quam cito affuturam imaginamur, intensius
afficimur, quam si ejus existendi tempus longius a praesenti distare imaginaremur;
& memoria rei, quam non diu praeteriisse imaginamur, intensius etiam
afficimur, quam si eandem diu praeteriisse imaginaremur.
DEMONSTRATIO
Quatenus enim rem cito affuturam, vel non diu praeteriisse
imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur, quod rei praesentiam minus secludit,
quam si ejusdem futurum existendi tempus longius a praesenti distare, vel
quod dudum praeterierit, imaginaremur (ut per se notum), adeoque (per Prop.
praeced.) eatenus intensius erga eandem afficiemur. Q.E.D.
Scholium
Ex iis, quae ad Definitionem 6 hujus Partis notavimus, sequitur,
nos erga objecta, quae a praesenti longiori temporis intervallo distant,
quam quod imaginando determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis
intervallo distare intelligamus, aeque tamen remisse affici.
PROPOSITIO XI
Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, caeteris
paribus, intensior est, quam erga possibilem, vel contingentem, sive non
necessariam.
DEMONSTRATIO
Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus
ejus existentiam affirmamus, & contra rei existentiam negamus, quatenus
eandem non necessariam esse imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 p.1), ac
proinde (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem necessariam, caeteris paribus,
intensior est, quam erga non necessariam. Q.E.D.
PROPOSITIO XII
Affectus erga rem, quam scimus in praesenti non existere,
& quam ut possibilem imaginamur, caeteris paribus, intensior est, quam
erga contingentem.
DEMONSTRATIO
Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei
imagine afficimur, quae rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus): sed
contra (secundum Hypothesin) quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem
existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur,
eatenus quaedam imaginamur, quae ejusdem existentiam ponunt (per Defin.
4 hujus), hoc est (per Prop. 18 p. 3), quae Spem, vel Metum fovent; atque
adeo affectus erga rem possibilem vehementior est. Q.E.D.
Corollarium
Affectus erga rem, quam scimus in praesenti non existere,
& quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est, quam si rem
in praesenti nobis adesse imaginaremur.
DEMONSTRATIO
Affectus erga rem, quam in praesenti existere imaginamur,
intensior est, quam si eandem ut futuram imaginaremur (per Coroll. Prop.
9 hujus), & multo vehementior est, quam si tempus futurum a praesenti
multum distare imaginaremur (per Prop. 10 hujus). Est itaque affectus erga
rem, cujus existendi tempus longe a praesenti distare imaginamur, multo
remissior, quam si eandem ut praesentem imaginaremur, & nihilominus
(per Prop. praeced.) intensior est, quam si eandem rem ut contingentem
imaginaremur; atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior
erit, quam si rem in praesenti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D.
PROPOSITIO XIII
Affectus erga rem contingentem, quam scimus in praesenti
non existere, caeteris paribus remissior est, quam affectus erga rem praeteritam.
DEMONSTRATIO
Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei
imagine afficimur, quae rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus). Sed
contra (secundum Hypothesin) quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem
existentiam secludunt. Verum quatenus eandem cum relatione ad tempus praeteritum
imaginamur, eatenus aliquid imaginari supponimur, quod ipsam ad memoriam
redigit, sive quod rei imaginem excitat (vide Prop. 18 p. 2 cum ejusdern
Schol.); ac proinde eatenus efficit, ut ipsam, ac si praesens esset, contemplemur
(per Coroll. Prop. 17 p. 2): Atque adeo (per Prop. 9 hujus) affectus erga
rem contingentem, quam scimus in praesenti non existere, caeteris paribus,
remissior erit, quam affectus erga rem praeteritam.
Q.E.D.
PROPOSITIO XIV
Vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum
affectum coercere potest, sed tantum, quatenus ut affectus consideratur.
DEMONSTRATIO
Affectus est idea, qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis
existendi vim, quam antea, affirmat (per gen. Affect. Defin.); atque adeo
(per Prop. 1 hujus) nihil positivum habet, quod praesentia veri tolli possit,
& consequenter vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum
affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide Prop. 8 hujus),
si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per Prop. 7 hujus) affectum
coercere poterit. Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Cupiditas, quae ex vera boni, & mali cognitione oritur,
multis aliis Cupiditatibus, quae ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur,
restingui, vel coerceri potest.
DEMONSTRATIO
Ex vera boni, & mali cognitione, quatenus haec (per Prop.
8 hujus) affectus est, oritur necessario Cupiditas (per Defin. 1 Affect.),
quae eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37
p. 3): Sed quia haec Cupiditas (per Hypothesin) ex eo, quod aliquid vere
intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per
Prop. 3 p. 3); atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per
Defin. 2 p. 3); & consequenter (per Prop. 7 p. 3) ejus vis, & incrementum
sola humana potentia definiri debet. Porro Cupiditates, quae ex affectibus,
quibus conflictamur, oriuntur, eo etiam majores sunt, quo hi affectus vehementiores
erunt; atque adeo earum vis, & incrementum (per Prop. 5 hujus) potentia
causarum externarum definiri debet, quae, si cum nostra comparetur, nostram
potentiam indefinite superat (per Prop. 3 hujus): atque adeo Cupiditates,
quae ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa,
quae ex vera boni, & mali cognitione oritur; ac proinde (per Prop.
7 hujus) eandem coercere, vel restinguere poterunt. Q.E.D.
PROPOSITIO XVI
Cupiditas, quae ex cognitione boni, & mali, quatenus
haec cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quae
in praesentia suaves sunt, coerceri, vel restingui potest.
DEMONSTRATIO
Affectus erga rem, quam futuram imaginamur, remissior est,
quam erga praesentem (per Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quae ex
vera boni, & mali cognitione oritur, tametsi haec cognitio circa res,
quae in praesentia bonae sunt, versetur, restingui, vel coerceri potest
aliqua temeraria Cupiditate (per Prop. praeced., cujus Demonstrat. universalis
est); ergo Cupiditas, quae ex eadem cognitione, quatenus haec futurum respicit,
oritur, facilius coerceri, vel restingui poterit, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Cupiditas, quae oritur ex vera boni, & mali cognitione,
quatenus haec circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri
potest, Cupiditate rerum, quae praesentes sunt.
DEMONSTRATIO
Propositio haec eodem modo, ac Prop. praeced. demonstratur
ex Coroll. Prop. 12 hujus.
Scholium
His me causam ostendisse credo, cur homines opinione magis,
quam vera ratione commoveantur, & cur vera boni, & mali cognitio
animi commotiones excitet, & saepe omni libidinis generi cedat; unde
illud Poetae natum: Video meliora, proboque, deteriora sequor. Quod
idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit: Qui auget
scientiam, auget dolorem. Atque haec non eum in finem dico, ut inde
concludam, praestabilius esse ignorare, quam scire, vel quod stulto intelligens
in moderandis affectibus nihil intersit; sed ideo quia necesse est, nostrae
naturae tam potentiam, quam impotentiam noscere, ut determinare possimus,
quid ratio in moderandis affectibus possit, & quid non possit; &
in hac Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de Rationis
in affectus potentia separatim agere constitui.
PROPOSITIO XVIII
Cupiditas, quae ex Laetitia oritur, caeteris paribus,
fortior est Cupiditate, quae ex Tristitia oritur.
DEMONSTRATIO
Cupiditas est ipsa hominis essentia (per Defin. 1 Affect.),
hoc est (per Prop. 7 p. 3), conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur.
Quare Cupiditas, quae ex Laetitia oritur, ipso Laetitiae affectu (per Defin.
Laetitiae, quam vide in Schol. Prop. 11 p. j3) juvatur, vel augetur; quae
autem contra ex Tristitia oritur, ipso Tristitiae affectu (per idem Schol.)
minuitur, vel coercetur; atque adeo vis Cupiditatis, quae ex Laetitia oritur,
potentia humana, simul & potentia causae externae; quae autem ex Tristitia,
sola humana potentia definiri debet, ac proinde hac illa fortior est. Q.E.D.
Scholium
His paucis humanae impotentiae, & inconstantiae causas,
& cur homines rationis praecepta non servent, explicui. Superest jam,
ut ostendam, quid id sit, quod ratio nobis praescribit, & quinam affectus
cum rationis humanae regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii
sint. Sed antequam haec prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam,
lubet ipsa rationis dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quae
sentio, facilius ab unoquoque percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam
postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile,
quod revera utile est, quaerat, & id omne, quod hominem ad majorem
perfectionem revera ducit, appetat, & absolute, ut unusquisque suum
esse, quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario
verum est, quam, quod totum sit sua parte majus (vide Prop. 4 p. 3). Deinde
quandoquidem virtus (per Defin. 8 hujus) nihil aliud est, quam ex legibus
propriae naturae agere, & nemo suum esse (per Prop. 7 p. 3) conservare
conetur, nisi ex propriae suae naturae legibus; hinc sequitur primo, virtutis
fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, & felicitatem
in eo consistere, quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur,
virtutem propter se esse appetendam, nec quicquam, quod ipsa praestabilius,
aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet appeti. Tertio denique
sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse impotentes, eosque a causis
externis, suae naturae repugnantibus, prorsus vinci. Porro ex Postulato
4 Partis 2 sequitur, nos efficere nunquam posse, ut nihil extra nos indigeamus
ad nostrum esse conservandum, & ut ita vivamus, ut nullum commercium
cum rebus, quae extra nos sunt, habeamus; &, si praeterea nostram Mentem
spectemus, sane noster intellectus imperfectior esset, si Mens sola esset,
nec quicquam praeter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur,
quae nobis utilia, quaeque propterea appetenda sunt. Ex his nulla praestantiora
excogitari possunt, quam ea, quae cum nostra natura prorsus conveniunt.
Si enim duo ex. gr. ejusdem prorsus naturae individua invicem junguntur,
individuum componunt singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine
utilius; nihil, inquam, homines praestantius ad suum esse conservandum,
optare possunt, quam quod omnes in omnibus ita conveniant, ut omnium Mentes
& Corpora unam quasi Mentem, unumque Corpus componant, & omnes
simul, quantum possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium
commune utile sibi quaerant; ex quibus sequitur, homines, qui ratione gubernantur,
hoc est, homines, qui ex ductu rationis suum utile quaerunt, nihil sibi
appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeo eosdem justos,
fidos, atque honestos esse.
Haec illa rationis dictamina sunt, quae hic paucis ostendere
proposueram, antequam eadem prolixiori ordine demonstrare inciperem, quod
ea de causa feci, ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem,
qui credunt, hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile quaerere
tenetur, impietatis, non autem virtutis, & pietatis esse fundamentum.
Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem
eadem via, qua huc usque progressi sumus, demonstrandum.
PROPOSITIO XIX
Id unusquisque ex legibus suae naturae necessario appetit,
vel aversatur, quod bonum, vel malum esse judicat.
DEMONSTRATIO
Boni, & mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Laetitiae,
vel Tristitiae affectus, quatenus ejusdem sumus conscii; ac proinde (per
Prop. 28 p. 3) id unusquisque necessario appetit, quod bonum, & contra
id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est,
quam ipsa hominis essentia, seu natura (per Defin. Appetitus, quam vide
in Schol. Prop. 9 p. 3 & Defin. 1 Affect.). Ergo unusquisque ex solis
suae naturae legibus id necessario appetit, vel aversatur, &c.
Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum
esse conservare conatur, & potest, ea magis virtute praeditus est;
& contra quatenus unusguisque suum utile, hoc est, suum esse conservare
negligit, eatenus est impotens.
DEMONSTRATIO
Virtus est ipsa humana potentia, quae sola hominis essentia
definitur (per Defin. 8 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. 3), quae solo conatu,
quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque
magis suum esse conservare conatur, & potest, eo magis virtute praeditus
est, & consequenter (per Prop. 4 & 6 p. 3), quatenus aliquis suum
esse conservare negligit, eatenus est impotens. Q.E.D.
Scholium
Nemo igitur, nisi a causis externis, & suae naturae contrariis
victus, suum utile appetere, sive suum esse conservare negligit. Nemo,
inquam, ex necessitate suae naturae, sed a causis externis coactus alimenta
aversatur, vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest; nempe
interficit aliquis se ipsum coactus ab alio, qui ejus dexteram, qua ensem
casu prehenderat, contorquet, & cogit versus cor ipsum gladium dirigere;
vel quod ex mandato Tyranni, ut Seneca, cogatur venas aperire suas, hoc
est, majus malum minore vitare cupiat; vel denique ex eo, quod causae latentes
externae ejus imaginationem ita disponunt, & Corpus ita afficiunt,
ut id aliam naturam priori contrariam induat, & cujus idea in Mente
dari nequit (per Prop. 10 p. 3). At quod homo ex necessitate suae naturae
conetur non existere, vel in aliam formam mutari, tam est impossibile,
quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre
potest.
PROPOSITIO XXI
Nemo potest cupere beatum esse, bene agere, & bene
vivere, qui simul non cupiat, esse, agere, & vivere, hoc est, actu
existere.
DEMONSTRATIO
Hujus Propositionis Demonstratio, seu potius res ipsa per
se patet, & etiam ex Cupiditatis definitione. Est enim Cupiditas (per
Defin. 1 Affect.) beate, seu bene vivendi, agendi, &c. ipsa hominis
essentia, hoc est (per Prop. 7 p. 3), conatus, quo unusquisque suum esse
conservare conatur. Ergo nemo potest cupere, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese
conservandi) concipi.
DEMONSTRATIO
Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per Prop.
7 p. 3). Si igitur aliqua virtus posset hac, nempe hoc conatu, prior concipi,
conciperetur ergo (per Defin. 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior,
quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus, &c. Q.E.D.
Corollarium
Conatus sese conservandi primum, & unicum virtutis est
fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest prius concipi (per Prop.
praeced.), & absque ipso (per Prop. 21 hujus) nulla virtus potest concipi.
PROPOSITIO XXIII
Homo, quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo,
quod ideas habet inadaequatas, non potest absolute dici, ex virtute agere;
sed tantum, quatenus determinatur ex eo, quod intelligit.
DEMONSTRATIO
Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo, quod inadaequatas
habet ideas, eatenus (per Prop. 1 p. 3) patitur, hoc est (per Defin. 1
& 2 p. 3), aliquid agit, quod per solam ejus essentiam non potest percipi,
hoc est (per Defin. 8 hujus), quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus
ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod intelligit, eatenus (per eandem
Prop. 1 p. 3) agit, hoc est (per Defin. 2 p. 3), aliquid agit, quod per
solam ipsius essentiam percipitur, sive (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius
virtute adaequate sequitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXIV
Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est, quam
ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare
(haec tria
idem significant), idque ex fundamento proprium utile quaerendi.
DEMONSTRATIO
Ex virtute absolute agere, nihil aliud est (per Defin. 8
hujus), quam ex legibus propriae naturae agere. At nos eatenus tantummodo
agimus, quatenus intelligimus (per Prop. 3 p. 3). Ergo ex virtute agere,
nihil aliud in nobis est, quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse
conservare, idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile
quaerendi. Q.E.D.
PROPOSITIO XXV
Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur.
DEMONSTRATIO
Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur,
sola ipsius rei essentia definitur (per Prop. 7 p. 3), eaque sola data,
non autem ex alterius rei essentia necessario sequitur (per Prop. 6 p.
3), ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet praeterea haec Propositio
ex Coroll. Prop. 22 hujus Partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse
conservare conaretur; tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut
per se notum), quod (per praedictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum
esse &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quam intelligere;
nec Mens, quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi
id, quod ad intelligendum conducit.
DEMONSTRATIO
Conatus sese conservandi nihil est praeter ipsius rei essentiam
(per Prop. 7 p. 3), quae quatenus talis existit, vim habere concipitur
ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 p. 3), & ea agendum, quae
ex data sua natura necessario sequuntur (vide Defin. Appetitus in Schol.
Prop. 9 p. 3). At rationis essentia nihil aliud est, quam Mens nostra,
quatenus clare, & distincte intelligit (vide ejus Defin. in Schol.
2 Prop. 40 p. 2): Ergo (per Prop. 40 p. 2) quicquid ex ratione conamur,
nihil aliud est, quam intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo
Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud
est, quam intelligere (per primam partem hujus), est ergo hic intelligendi
conatus (per Coroll. Prop. 22 hujus) primum, & unicum virtutis fundamentum,
nec alicujus finis causa (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur;
sed contra Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere
poterit, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Defin. 1 hujus).
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVII
Nihil certo scimus bonum, aut malum esse, nisi id, quod
ad intelligendum revera conducit, vel quod impedire potest, quominus intelligamus.
DEMONSTRATIO
Mens, quatenus ratiocinatur, nihil aliud appetit, quam intelligere,
nec aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit
(per Prop. praeced.). At Mens (per Prop. 41 & 43 p. 2, cujus etiam
Schol. vide) rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adaequatas,
sive (quod per Schol. 2 Prop. 40 p. 2 idem est) quatenus ratiocinatur;
ergo nihil certo scimus bonum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera
conducit; & contra id malum, quod impedire potest, quominus intelligamus.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVIII
Summum Mentis bonum est Dei cognitio, & summa Mentis
virtus Deum cognoscere.
DEMONSTRATIO
Summum, quod Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per
Defin. 6 p. 1), Ens absolute infinitum, & sine quo (per Prop. 15 p.
1) nihil esse, neque concipi potest; adeoque (per Prop. 26 & 27 hujus)
summum Mentis utile, sive (per Defin. 1 hujus) bonum est Dei cognitio.
Deinde Mens, quatenus intelligit, eatenus tantum agit (per Prop. 1 &
3 p. 3), & eatenus tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolute dici,
quod ex virtute agit. Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At
summum, quod Mens intelligere potest, Deus est (ut jam jam demonstravimus):
Ergo Mentis summa virtus est Deum intelligere, seu cognoscere. Q.E.D.
PROPOSITIO XXIX
Res quaecunque singularis, cujus natura a nostra prorsus
est diversa, nostram agendi potentiam nec juvare, nec coercere potest,
& absolute res nulla potest nobis bona, aut mala esse, nisi commune
aliquid nobiscum habeat.
DEMONSTRATIO
Cujuscunque rei singularis, & consequenter (per Coroll.
Prop. 10 p. 2) hominis potentia, qua existit, & operatur, non determinatur
nisi ab alia re singulari (per Prop. 28 p. 1 ), cujus natura (per Prop.
6 p. 2) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur.
Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari,
& consequenter juvari, vel coerceri potest potentia alterius rei singularis,
quae aliquid commune nobiscum habet, & non potentia rei, cujus natura
a nostra prorsus est diversa; & quia id bonum, aut malum vocamus, quod
causa est Laetitiae, aut Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per Schol.
Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat,
vel coercet, ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nobis
neque bona, neque mala esse potest. Q.E.D.
PROPOSITIO XXX
Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet,
potest esse mala; sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.
DEMONSTRATIO
Id malum vocamus, quod causa est Tristitiae (per Prop. 8
hujus), hoc est (per ejus Defin., quam vide in Schol. Prop. 11 p. 3), quod
nostram agendi potentiam minuit, vel coercet. Si igitur res aliqua per
id, quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum,
quod nobiscum commune habet, minuere, vel coercere, quod (per Prop. 4 p.
3) est absurdum. Nulla igitur res per id, quod nobiscum commune habet,
potest nobis esse mala; sed contra quatenus mala est, hoc est (ut jam jam
ostendimus), quatenus nostram agendi potentiam minuere, vel coercere potest,
eatenus (per Prop. 5 p. 3) nobis est contraria.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Quatenus res aliqua cum nostra natura ronvenit, eatenus
necessario bona est.
DEMONSTRATIO
Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non
potest (per Prop. praeced.) esse mala. Erit ergo necessario vel bona, vel
indifferens. Si hoc ponatur, nempe, quod neque bona sit, neque mala, nihil
ergo (per Axiom. 3 hujus) ex ipsius natura sequetur, quod nostrae naturae
conservationi inservit, hoc est (per Hypothesin), quod ipsius rei naturae
conservationi inservit; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 p. 3); erit ergo,
quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod, quo res aliqua magis cum nostra natura
convenit, eo nobis est utilior, seu magis bona, & contra quo res aliqua
nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus
cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa,
vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona, neque
mala esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quae
cum nostra natura convenit, hoc est (per Prop. praeced.), contraria bono,
seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest
esse bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit,
eo est utilior, & contra. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXII
Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt
eatenus dici, quod natura conveniant.
DEMONSTRATIO
Quae natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur
(per Prop. 7 p. 3), non autem impotentia, seu negatione, & consequenter
(vide Schol. Prop. 3 p. 3) neque etiam passione; quare homines, quatenus
passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant.
Q.E.D.
Scholium
Res etiam per se patet; qui enim ait, album, & nigrum
in eo solummodo convenire, quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat
album, & nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem,
& hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens,
vel quod ex necessitate suae naturae non existit, vel denique quod a potentia
causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat, lapidem,
& hominem nulla in re convenire; quae enim in sola negatione, sive
in eo, quod non habent, conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.
PROPOSITIO XXXIII
Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus,
qui passiones sunt, conflictantur, & eatenus etiam unus, idemque homo
varius est, & inconstans.
DEMONSTRATIO
Affectuum natura, seu essentia non potest per solam nostram
essentiam, seu naturam explicari (per Defin. 1 & 2 p. 3), sed potentia,
hoc est (per Prop. 7 p. 3), natura causarum externarum, eum nostra comparata,
definiri debet; unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur,
quot sunt species objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. 3),
& ut homines ab uno, eodemque objecto diversimode afficiantur (vide
Prop. 51 p. 3), atque eatenus natura discrepent, & denique ut unus,
idemque homo (per eandem Prop. 51 p. 3) erga idem objectum diversimode
afficiatur, atque eatenus varius sit, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur,
possunt invicem esse contrarii.
DEMONSTRATIO
Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur,
propterea quod aliquid habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16
p. 3), vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur, quam ipse Paulus
etiam amat (vide Prop. 32 p. 3 cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas
(harum praecipuas vide in Schol. Prop. 55 p. 3), atque adeo inde fiet (per
Defin. 7 Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat, & consequenter facile
fiet (per Prop. 40 p. 3 cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contra odio
habeat, atque adeo (per Prop. 39 p. 3) ut invicem malum inferre conentur;
hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiae
semper passio est (per Prop. 59 p. 3); ergo homines, quatenus conflictantur
affectibus, qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.
Scholium
Dixi, quod Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id
eundem possidere, quod ipse Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur
sequi, quod hi duo ex eo, quod idem amant, & consequenter ex eo, quod
natura conveniunt, sibi invicem damno sint; atque adeo, si hoc verum est,
falsae essent PROPOSITIO 30 & 31 hujus Partis. Sed si rem aequa lance
examinare velimus, haec omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non
sunt invicem molesti, quatenus natura conveniunt, hoc est, quatenus uterque
idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem
amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per Prop. 31 p. 3), hoc est (per
Defin. 6 Affect.), eo ipso utriusque Laetitia fovetur. Quare longe abest,
ut quatenus idem amant, & natura conveniunt, invicem molesti sint.
Sed hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare
supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amatae jam possessae,
& Paulum contra ideam rei amatae amissae. Unde fit, ut hic Tristitia
& ille contra Laetitia afficiatur; atque eatenus invicem contrarii
sint: Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii causas ab
hoc solo pendere, quod homines natura discrepant, & non ab eo, in quo
conveniunt.
PROPOSITIO XXXV
Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum
natura semper necessario conveniunt.
DEMONSTRATIO
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur,
possunt esse natura diversi (per Prop. 33 hujus), & invicem contrarii
(per Prop. praeced.). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur, quatenus
ex ductu rationis vivunt (per Prop. 3 p. 3), atque adeo quicquid ex humana
natura; quatenus ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. 3) per
solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi.
Sed quia unusquisque ex suae naturae legibus id appetit, quod bonum, &
id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus); &
cum praeterea id, quod ex dictamine rationis bonum, aut malum esse judicamus,
necessario bonum, aut malum sit (per Prop. 41 p. 2). Ergo homines, quatenus
ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt, quae humanae
naturae, & consequenter unicuique homini necessario bona sunt, hoc
est (per Coroll. Prop. 31 hujus), quae cum natura uniuscujusque hominis
conveniunt; atque adeo homines etiam inter se, quatenus ex ductu rationis
vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D.
Corollarium I
Nihil singulare in rerum natura datur, quod homini sit utilius,
quam homo, qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est,
quod cum sua natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est
(ut per se notum), homo. At homo ex legibus suae naturae absolute agit,
quando ex ductu rationis vivit, (per Defin. 2 p. 3), & eatenus tantum
cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. praeced.);
ergo homini nihil inter res singulares utilius datur, quam homo, &c.
Q.E.D.
Corollarium II
Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quaerit, tum
maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum
utile quaerit, & se conservare conatur, eo magis virtute praeditus
est (per Prop. 20 hujus), sive quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore
potentia praeditus est ad agendum ex suae naturae legibus, hoc est (per
Prop. 3 p. 3), ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura
conveniunt, cum ex ductu rationis vivunt (per Prop. praeced.); ergo (per
Coroll. praeced.) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime
unusquisque suum utile sibi quaerit.
Q.E.D.
Scholium
Quae modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot,
tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit: hominem
homini Deum esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu rationis vivant;
sed cum iis ita comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti
sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque
illa definitio, quod homo sit animal sociale, valde arriserit; & revera
res ita se habet, ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur,
quam damna. Rideant igitur, quantum velint, res humanas Satyrici, easque
detestentur Theologi, & laudent, quantum possunt, Melancholici vitam
incultam, & agrestem, hominesque contemnant, & admirentur bruta;
experientur tamen homines mutuo auxilio ea, quibus indigent, multo facilius
sibi parare, & non nisi junctis viribus pericula, quae ubique imminent,
vitare posse; ut jam taceam, quod multo praestabilius sit, & cognitione
nostra magis dignum, hominum, quam brutorum facta contemplari. Sed de his
alias prolixius.
PROPOSITIO XXXVI
Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune
est, eoque omnes aeque gaudere possunt.
DEMONSTRATIO
Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per Prop. 24
hujus), & quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per Prop.
26 hujus), atque adeo (per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem
sectantur, est Deum cognoscere, hoc est (per Prop. 47 p. 2 & ejusdem
Schol.), bonum, quod omnibus hominibus commune est, & ab omnibus hominibus,
quatenus ejusdem sunt naturae, possideri aeque potest. Q.E.D.
Scholium
Si quis autem roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem
sectantur, non esset omnibus commune? an non inde, ut supra (vide Prop.
34 hujus) sequeretur, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, hoc est
(per Prop. 35 hujus), homines, quatenus natura conveniunt, essent invicem
contrarii? Is hoc sibi responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsa
natura rationis oriri, ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum,
quia ex ipsa humana essentia, quatenus ratione definitur, deducitur; &
quia homo nec esse, nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi
hoc summo bono. Pertinet namque (per Prop. 47 p. 2) ad Mentis humanae essentiam,
adaequatam habere cognitionem aeternae, & infinitae essentiae Dei.
PROPOSITIO XXXVII
Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit,
reliquis hominibus etiam cupiet, & eo magis, quo majorem Dei habuerit
cognitionem.
DEMONSTRATIO
Homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi
(per Coroll. 1 Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu
rationis conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu rationis vivant.
At bonum, quod unusquisque, qui ex rationis dictamine vivit, hoc est (per
Prop. 24 hujus), qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per
Prop. 26 hujus); ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi
appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad
Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per Defin. 1 Affect.); Mentis
autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2), quae Dei cognitionem
involvit (per Prop. 47 p. 2), & sine qua (per Prop. I5 p. 1) nec esse,
nec concipi potest; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei cognitionem
involvit, eo Cupiditas, qua is, qui virtutem sectatur, bonum, quod sibi
appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D.
Aliter
Bonum, quod homo sibi appetit, & amat, constantius amabit,
si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 p. 3); atque adeo (per Coroll.
ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament; & quia hoc bonum (per
Prop. praeced.) omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur
ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, & (per Prop. 37
p. 3) eo magis, quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D.
Scholium I
Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse
amat, & ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, solo impetu agit, &
ideo odiosus est, praecipue iis, quibus alia placent, quique propterea
etiam student, & eodem impetu conantur, ut reliqui contra ex ipsorum
ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt,
bonum saepe tale est, ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit,
ut qui amant, mente sibi non constent, & dum laudes rei, quam amant,
narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere,
non impetu, sed humaniter, & benigne agit, & sibi mente maxime
constat. Porro quicquid cupimus, & agimus, cujus causa sumus, quatenus
Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero.
Cupiditatem autem bene faciendi, quae eo ingeneratur, quod ex rationis
ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui
ex ductu rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem
voco, & id honestum, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt,
laudant, & id contra turpe, quod conciliandae amicitiae repugnat.
Praeter haec, civitatis etiam quaenam sint fundamenta ostendi. Differentia
deinde inter veram virtutem, & impotentiam facile ex supra dictis percipitur;
nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo rationis ductu vivere;
atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod homo a rebus, quae extra
ipsum sunt, duci se patiatur, & ab iis ad ea agendum determinetur,
quae rerum externarum communis constitutio, non autem ea, quae ipsa ipsius
natura, in se sola considerata, postulat. Atque haec illa sunt, quae in
Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare promisi, ex quibus apparet
legem illam de non mactandis brutis, magis vana superstitione, & muliebri
misericordia, quam sana ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum
utile quaerendi, necessitudinem cum hominibus jungere, sed non cum brutis,
aut rebus, quarum natura a natura humana est diversa; sed idem jus, quod
illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute,
seu potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta, quam
haec in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire; sed nego, quod
propterea non liceat nostrae utilitati consulere, & iisdem ad libitum
uti, eademque tractare, prout nobis magis convenit; quandoquidem nobiscum
natura non conveniunt, & eorum affectus ab affectibus humanis sunt
natura diversi (vide Schol. Prop. 57 p. 3). Superest, ut explicem, quid
justum, quid injustum, quid peccatum, & quid denique meritum sit. Sed
de his vide seq. Scholium.
Scholium II
In Appendice Partis Primae explicare promisi, quid laus,
& vituperium, quid meritum, & peccatum, quid justum, & injustum
sit. Laudem, & vituperium quod attinet, in Scholio Propositionis 29
Partis 3 explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius
pauca de statu hominis naturali, & civili dicenda sunt.
Existit unusquisque summo naturae jure, & consequenter
summo naturae jure unusquisque ea agit, quae ex suae naturae necessitate
sequuntur; atque adeo summo naturae jure unusquisque judicat, quid bonum,
quid malum sit, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit (vide Prop. 19
& 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40 p. 3), &
id, quod amat, conservare, & id, quod odio habet, destruere conatur
(vide Prop. 28 p. 3). Quod si homines ex ductu rationis viverent, potiretur
unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius
damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), qui
potentiam, seu virtutem humanam longe superant (per Prop. 6 hujus), ideo
saepe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus), atque sibi invicem sunt contrarii
(per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio indigent (per Schol. Prop. 35 hujus).
Ut igitur homines concorditer vivere, & sibi auxilio esse possint,
necesse est, ut jure suo naturali cedant, & se invicem securos reddant,
se nihil acturos, quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione
hoc fieri possit, ut scilicet homines, qui affectibus necessario sunt obnoxii
(per Coroll. Prop. 4 hujus), atque inconstantes, & varii (per Prop.
33 hujus), possint se invicem securos reddere, & fidem invicem habere,
patet ex Propositione 7 hujus Partis & Propositione 39 Partis 3. Nempe
quod nullus affectus coerceri potest, nisi affectu fortiore, & contrario
affectui coercendo, & quod unusquisque ab inferendo damno abstinet
timore majoris damni. Hac igitur lege Societas firmari poterit, si modo
ipsa sibi vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, &
de bono, & malo judicandi; quaeque adeo potestatem habeat communem
vivendi rationem praescribendi, legesque ferendi, easque non ratione, quae
affectus coercere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi.
Haec autem Societas, legibus, & potestate sese conservandi firmata,
Civitas
appellatur, &, qui ipsius jure defenduntur, Cives; ex quibus
facile intelligimus, nihil in statu naturali dari, quod ex omnium consensu
bonum, aut malum sit; quandoquidem unusquisque, qui in statu est naturali,
suae tantummodo utilitati consulit, & ex suo ingenio, & quatenus
suae utilitatis tantum habet rationem, quid bonum, quidve malum sit, decernit,
& nemini, nisi sibi soli, obtemperare lege ulla tenetur; atque adeo
in statu naturali peccatum concipi nequit. At quidem in statu Civili, ubi
& communi consensu decernitur, quid bonum, quidve malum sit, &
unusquisque Civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil
aliud, quam inobedientia, quae propterea solo Civitatis jure punitur, &
contra obedientia Civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus judicatur,
qui Civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi
consensu alicujus rei est Dominus, nec in Natura aliquid datur, quod possit
dici hujus hominis esse, & non illius; sed omnia omnium sunt; ac proinde
in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi,
aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi, hoc est, in statu naturali nihil
fit, quod justum, aut injustum possit dici; at quidem in
statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus, quidve illius
sit. Ex quibus apparet, justum, & injustum,
peccatum,
& meritum notiones esse extrinsecas, non autem attributa, quae
Mentis naturam explicent. Sed de his satis.
PROPOSITIO XXXVIII
Id, quod Corpus humanum ita disponit, ut pluribus modis
possit affici, vel quod idem aptum reddit ad Corpora externa pluribus modis
afficiendum, homini est utile; & eo utilius, quo Corpus ab eo aptius
redditur, ut pluribus modis afficiatur, aliaque corpora afficiat, &
contra id noxium est, quod Corpus ad haec minus aptum reddit.
DEMONSTRATIO
Quo Corpus ad haec aptius redditur, eo Mens aptior ad percipiendum
redditur (per Prop. 14 p. 2); adeoque id, quod Corpus hac ratione disponit,
aptumque ad haec reddit, est necessario bonum, seu utile (per Prop. 26
& 27 hujus), & eo utilius, quo Corpus ad haec aptius potest reddere,
& contra (per eandem Prop. 14 p. 2 inversam, & Prop. 26 & 27
hujus) noxium, si corpus ad haec minus aptum reddat. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIX
Quae efficiunt, ut motus, & quietis ratio, quam Corporis
humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt; & ea contra
mala, quae efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motus,
& quietis habeant rationem.
DEMONSTRATIO
Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus
(per Post. 4 p. 2). At id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc
consistit, quod ejus Partes motus suos certa quadam ratione sibi invicem
communicent (per Defin. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 p. 2). Ergo
quae efficiunt, ut motus, & quietis ratio, quam Corporis humani Partes
ad invicem habent, conservetur, eadem humani Corporis formam conservant,
& consequenter efficiunt (per Post. 3 & 6 p. 2), ut Corpus humanum
multis modis affici, & ut idem corpora externa multis modis afficere
possit; adeoque (per Prop. praeced.) bona sunt. Deinde, quae efficiunt,
ut Corporis humani partes aliam motus, & quietis rationem obtineant,
eadem (per eandem Defin. p. 2) efficiunt, ut Corpus humanum aliam formam
induat, hoc est (ut per se notum, & in fine praefationis, hujus partis
monuimus), ut Corpus humanum destruatur, & consequenter ut omnino ineptum
reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop. praeced.)
mala sunt. Q.E.D.
Scholium
Quantum haec Menti obesse, vel prodesse possunt, in Quinta
Parte explicabitur. Sed hic notandum, quod Corpus tum mortem obire intelligam,
quando ejus partes ita disponuntur, ut aliam motus, & quietis rationem
ad invicem obtineant. Nam negare non audeo Corpus humanum, retenta sanguinis
circulatione, & aliis, propter quae Corpus vivere existimatur, posse
nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio
me cogit, ut statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver; quin ipsa
experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales
patiatur mutationes, ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam
Hispano Poeta narrare audivi, qui morbo correptus fuerat, & quamvis
ex eo convaluerit, mansit tamen praeteritae suae vitae tam oblitus, ut
Fabulas, & Tragoedias, quas fecerat, suas non crediderit esse, &
sane pro infante adulto haberi potuisset, si vernaculae etiam linguae fuisset
oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum
naturam homo provectae aetatis a sua tam diversam esse credit, ut persuaderi
non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam
faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quaestiones,
malo haec in medio relinquere.
PROPOSITIO XL
Quae ad hominum communem Societatem conducunt, sive quae
efficiunt, ut homines concorditer vivant, utilia sunt; & illa contra
mala, quae discordiam in Civitatem inducunt.
DEMONSTRATIO
Nam quae efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul
efficiunt, ut ex ductu rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeo
(per Prop. 26 & 27 hujus) bona sunt, & (per eandem rationem) illa
contra mala sunt, quae discordias concitant. Q.E.D.
PROPOSITIO XLI
Laetitia directe mala non est, sed bona; Tristitia autem
contra directe est mala.
DEMONSTRATIO
Laetitia (per Prop. 11 p. 3 cum ejusdem Schol.) est affectus,
quo corporis agendi potentia augetur, vel juvatur; Tristitia autem contra
est affectus, quo corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur; adeoque
(per Prop. 38 hujus) Laetitia directe bona est, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XLII
Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est,
& contra Melancholia semper mala.
DEMONSTRATIO
Hilaritas (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3) est
Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis
omnes partes pariter sint affectae, hoc est (per Prop. 11 p. 3), quod Corporis
agendi potentia augetur, vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad
invicem motus, & quietis rationem obtineant; atque adeo (per Prop.
39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia
(cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. 3) est Tristitia,
quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi
potentia absolute minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus)
semper est mala. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIII
Titillatio excessum habere potest, & mala esse; Dolor
autem eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio, seu Laetitia est
mala.
DEMONSTRATIO
Titillatio est Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur,
in hoc consistit, quod una, vel aliquot ejus partes prae reliquis afficiuntur
(vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3), cujus affectus potentia tanta
esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus),
eique pertinaciter adhaereat, atque adeo impediat, quominus Corpus aptum
sit, ut plurimis aliis modis afficiatur, adeoque (per Prop. 38 hujus) mala
esse potest. Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus,
non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis, &
incrementum definitur potentia causae externae cum nostra comparata (per
Prop. 5 hujus), possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere
gradus, & modos (per Prop. 3 hujus); atque adeo eundem talem concipere,
qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat, & eatenus
(per primam partem Prop. hujus) efficere, ne corpus minus aptum reddatur,
ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIV
Amor, & Cupiditas excessum habere possunt.
DEMONSTRATIO
Amor est Laetitia (per Defin. 6 Affect.), concomitante idea
causae externae: Titillatio igitur (per Schol. Prop. 11 p. 3), concomitante
idea causae externae Amor est; atque adeo Amor (per Prop. praeced.) excessum
habere potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur,
major est (per Prop. 37 p. 3). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas
hominis actiones superare potest, sic etiam Cupiditas, quae ex eodem affectu
oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere
poterit, quem in praecedenti Propositione Titillationem habere ostendimus.
Q.E.D.
Scholium
Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur facilius, quam
observatur. Nam affectus, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque
ad aliquam Corporis partem, quae prae reliquis afficitur, ac proinde affectus
ut plurimum excessum habent, & Mentem in sola unius objecti contemplatione
ita detinent, ut de aliis cogitare nequeat; & quamvis homines pluribus
affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur, qui semper uno, eodemque
affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus, idemque affectus
pertinaciter adhaereat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita
affici, ut quamvis praesens non sit, ipsum tamen coram habere credant,
quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus, vel
insanire; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes,
atque dies solam amasiam, vel meretricem somniant, quia risum movere solent.
At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro, vel de nummis cogitet, &
ambitiosus de gloria, &c. hi non creduntur delirare, quia molesti solent
esse, & Odio digni aestimantur. Sed revera Avaritia, Ambitio, Libido,
&c. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur.
PROPOSITIO XLV
Odium nunquam potest esse bonum.
DEMONSTRATIO
Hominem, quem odimus, destruere conamur (per Prop. 39 p.
3), hoc est (per Prop. 37 hujus), aliquid conamur, quod malum est. Ergo
&c. Q.E.D.
Scholium
Nota, me hic, & in seqq. per Odium illud tantum intelligere,
quod est erga homines.
Corollarium I
Invidia, Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, & reliqui
affectus, qui ad Odium referuntur, vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod
etiam ex Prop. 39 p. 3 & Prop. 37 hujus patet.
Corollarium II
Quicquid ex eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe,
& in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. 3 &
ex Defin. turpis, & injusti, quas vide in Schol. Prop. 37 hujus.
Scholium
Inter Irrisionem (quam in Coroll. 1 malam esse dixi), &
risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut & jocus mera est Laetitia;
adeoque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus).
Nihil profecto nisi torva, & tristis superstitio delectari prohibet.
Nam qui magis decet famem, & sitim extinguere, quam melancholiam expellere?
Mea haec est ratio, & sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius,
nisi invidus, mea impotentia, & incommodo delectatur, nec nobis lacrimas,
singultus, metum, & alia hujusmodi, quae animi impotentis sunt signa,
virtuti ducit; sed contra, quo majori Laetitia afficimur, eo ad majorem
perfectionem transimus, hoc est, eo nos magis de natura divina participare
necesse est. Rebus itaque uti, & iis, quantum fieri potest, delectari
(non quidem ad nauseam usque, nam hoc delectari non est) viri est sapientis.
Viri, inquam, sapientis est, moderato, & suavi cibo, & potu se
reficere, & recreare, ut & odoribus, plantarum virentium amaenitate,
ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris, & aliis hujusmodi,
quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque
humanum ex plurimis diversae naturae partibus componitur, quae continuo
novo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus ad omnia, quae ex
ipsius natura sequi possunt, aeque aptum sit, & consequenter ut Mens
etiam aeque apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum
& cum nostris principiis, & cum communi praxi optime convenit;
quare, si quae alia, haec vivendi ratio optima est, & omnibus modis
commendanda, nec opus est, de his clarius, neque prolixius agere.
PROPOSITIO XLVI
Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conatur alterius
in ipsum Odium, Iram, Contemptum, &c. Amore contra, sive Generositate
compensare.
DEMONSTRATIO
Omnes Odii affectus mali sunt (per Coroll. 1 Prop. praeced.);
adeoque, qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conabitur efficere,
ne Odii affectibus conflictetur (per Prop. 19 hujus), & consequenter
(per Prop. 37 hujus) conabitur, ne etiam alius eosdem patiatur affectus.
At Odium Odio reciproco augetur, & Amore contra extingui potest (per
Prop. 43 p. 3), ita ut Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 p. 3). Ergo
qui ex ductu rationis vivit, alterius Odium &c. Amore contra compensare
conabitur, hoc est, Generositate (cujus Defin. vide in Schol. Prop. 59
p. 3). Q.E.D.
Scholium
Qui injurias reciproco Odio vindicare vult, misere profecto
vivit. At qui contra studet Odium Amore expugnare, ille sane laetus, &
secure pugnat; aeque facile pluribus hominibus, ac uni resistit, &
fortunae auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii laeti cedunt,
non quidem ex defectu, sed ex incremento virium; quae omnia adeo clare
ex solis Amoris, & intellectus definitionibus sequuntur, ut opus non
sit eadem sigillatim demonstrare.
PROPOSITIO XLVII
Spei, & Metus affectus non possunt esse per se boni.
DEMONSTRATIO
Spei, & Metus affectus sine Tristitia non dantur. Nam
Metus est (per Defin. 13 Affect.) Tristitia; & Spes (vide Explicat.
Defin. 12 & 13 Affect.) non datur sine Metu, ac proinde (per Prop.
41 hujus) hi affectus non possunt esse per se boni, sed tantum quatenus
Laetitiae excessum coercere possunt (per Prop. 43 hujus). Q.E.D.
Scholium
Huc accedit, quod hi affectus cognitionis defectum, &
Mentis impotentiam indicant; & hac de causa etiam Securitas, Desperatio,
Gaudium, & Conscientiae morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis
Securitas, & Gaudium affectus sint Laetitiae, Tristitiam tamen eosdem
praecessisse supponunt, nempe Spem, & Metum. Quo itaque magis ex ductu
rationis vivere conamur, eo magis Spe minus pendere, & Metu nosmet
liberare, & fortunae, quantum possumus, imperare conamur, nostrasque
actiones certo rationis consilio dirigere.
PROPOSITIO XLVIII
Affectus Existimationis, & Despectus semper mali sunt.
DEMONSTRATIO
Hi enim affectus (per Defin. 21 & 22 Affect.) rationi
repugnant; adeoque (per Prop. 26 & 27 hujus) mali sunt. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIX
Existimatio facile hominem, qui existimatur, superbum
reddit.
DEMONSTRATIO
Si videmus, aliquem de nobis plus justo prae amore sentire,
facile gloriabimur (per Schol. Prop. 41 p. 3), sive Laetitia afficiemur
(per Defin. 30 Affect.); & id boni, quod de nobis praedicari audimus,
facile credemus (per Prop. 25 p. 3); atque adeo de nobis prae amore nostri
plus justo sentiemus, hoc est (per Defin. 28 Affect.), facile superbiemus.
Q.E.D.
PROPOSITIO L
Commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per
se mala, & inutilis est.
DEMONSTRATIO
Commiseratio enim (per Defin. 18 Affect.) Tristitia est;
ac proinde (per Prop. 41 hujus) per se mala; bonum autem, quod ex ea sequitur,
quod scilicet hominem, cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per
Coroll. 3 Prop. 27 p. 3), ex solo rationis dictamine facere cupimus (per
Prop. 37 hujus), nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid, quod certo
scimus bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus); atque adeo commiseratio
in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala est, & inutilis.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod homo, qui ex dictamine rationis vivit,
conatur, quantum potest, efficere, ne commiseratione tangatur.
Scholium
Qui recte novit omnia ex naturae divinae necessitate sequi,
& secundum aeternas naturae leges, & regulas fieri, is sane nihil
reperiet, quod Odio, Risu, aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur;
sed, quantum humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, &
laetari. Huc accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facile tangitur,
& alterius miseria, vel lacrimis movetur, saepe aliquid agit, cujus
postea ipsum poenitet; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certo scimus
bonum esse, quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse
loquor de homine, qui ex ductu rationis vivit. Nam, qui nec ratione, nec
commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur.
Nam (per Prop. 27 p. 3) homini dissimilis esse videtur.
PROPOSITIO LI
Favor rationi non repugnat; sed cum eadem convenire, &
ab eadem oriri potest.
DEMONSTRATIO
Est enim Favor Amor erga illum, qui alteri benefecit (per
Defin. 19 Affect.), atque adeo ad Mentem referri potest, quatenus haec
agere dicitur (per Prop. 59 p. 3), hoc est (per Prop. 3 p. 3), quatenus
intelligit, ac proinde cum ratione convenit, &c. Q.E.D.
Aliter
Qui ex ductu rationis vivit, bonum, quod sibi appetit, alteri
etiam cupit (per Prop. 37 hujus); quare ex eo, quod ipse aliquem videt
alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur, hoc est (per Schol.
Prop. 11 p. 3), laetabitur; idque (ex Hypothesi) concomitante idea illius,
qui alteri benefecit, ac proinde (per Defin. 19 Affect.) ei favet. Q.E.D.
Scholium
Indignatio, prout ipsa a nobis definitur (vide Defin. 20
Affect.), est necessario mala (per Prop. 45 hujus); sed notandum, quod
quando summa potestas desiderio, quo tenetur, tutandae pacis civem punit;
qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico, quia non Odio
percita ad perdendum civem, sed pietate mota eundem punit.
PROPOSITIO LII
Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest, &
ea sola acquiescentia, quae ex ratione oritur, summa est, quae potest dari.
DEMONSTRATIO
Acquiescentia in se ipso est Laetitia orta ex eo, quod homo
se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur (per Defin. 25 Affect.).
At vera hominis agendi potentia, seu virtus est ipsa ratio (per Prop. 3
p. 3), quam homo clare, & distincte contemplatur (per Prop. 40 &
43 p. 2). Ergo acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil
homo, dum se ipsum contemplatur, clare & distincte, sive adaequate
percipit, nisi ea, quae ex ipsius agendi potentia sequuntur (per Defin.
2 p. 3), hoc est (per Prop. 3 p. 3), quae ex ipsius intelligendi potentia
sequuntur; adeoque ex sola hac contemplatione summa, quae dari potest,
acquiescentia oritur. Q.E.D.
Scholium
Est revera Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare
possumus. Nam (ut Prop. 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis
causa conservare conatur, & quia haec Acquiescentia magis magisque
fovetur, & corroboratur laudibus (per Coroll. Prop. 53 p. 3), &
contra (per Coroll. Prop. 55 p. 3) vituperio magis magisque turbatur; ideo
gloria maxime ducimur, & vitam cum probro vix ferre possumus.
PROPOSITIO LIII
Humilitas virtus non est, sive ex ratione non oritur.
DEMONSTRATIO
Humilitas est Tristitia, quae ex eo oritur, quod homo suam
impotentiam contemplatur (per Defin. 26 Affect.). Quatenus autem homo se
ipsum vera ratione cognoscit, eatenus suam essentiam intelligere supponitur,
hoc est (per Prop. 7 p. 3), suam potentiam. Quare si homo, dum se ipsum
contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est, quod
se intelligit, sed (ut Prop. 55 p. 3 ostendimus) ex eo, quod ipsius agendi
potentia coercetur. Quod si supponamus, hominem suam impotentiam concipere
ex eo, quod aliquid se potentius intelligit, cujus cognitione suam agendi
potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus, quam quod homo se ipsum
distincte intelligit, sive (per Prop. 26 hujus) quod ipsius agendi potentia
juvatur. Quare Humilitas, seu Tristitia, quae ex eo oritur, quod homo suam
impotentiam contemplatur, non ex vera contemplatione, seu ratione oritur,
nec virtus, sed passio est.
Q.E.D.
PROPOSITIO LIV
Poenitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur;
sed is, quem facti poenitet, bis miser, seu impotens est.
DEMONSTRATIO
Hujus prima pars demonstratur, ut praeced. Propositio. Secunda
autem ex sola hujus affectus Definitione (vide Defin. 27 Affect.) patet.
Nam primo prava Cupiditate, dein Tristitia vinci se patitur.
Scholium
Quia homines raro ex dictamine rationis vivunt, ideo hi duo
affectus, nempe Humilitas, & Poenitentia, & praeter hos Spes, &
Metus plus utilitatis, quam damni afferunt; atque adeo, quandoquidem peccandum
est, in istam partem potius peccandum. Nam, si homines animo impotentes
aeque omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet, nec ipsi quicquam metuerent,
qui vinculis conjungi, constringique possent? terret vulgus, nisi metuat;
quare non mirum, quod Prophetae, qui non paucorum, sed communi utilitati
consuluerunt, tantopere Humilitatem, Poenitentiam, & Reverentiam commendaverint.
Et revera, qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo facilius, quam alii,
duci possunt, ut tandem ex ductu rationis vivant, hoc est, ut liberi sint,
& beatorum vita fruantur.
PROPOSITIO LV
Maxima Superbia, vel Abjectio est maxima sui ignorantia.
DEMONSTRATIO
Patet ex Defin. 28 & 29 Affect.
PROPOSITIO LVI
Maxima Superbia, vel Abjectio maximam animi impotentiam
indicat.
DEMONSTRATIO
Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per
Coroll. Prop. 22 hujus), idque ex ductu rationis (per Prop. 24 hujus).
Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum, & consequenter
omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex
ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), & qui ex ductu rationis
agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere (per Prop. 43 p.
2); qui itaque se ipsum, & consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes
virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc est (ut ex Defin.
8 hujus patet), maxime animo est impotens; atque adeo (per Prop. praeced.)
maxima superbia, vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E.D.
Corollarium
Hinc clarissime sequitur, superbos, & abjectos maxime
affectibus esse obnoxios.
Scholium
Abjectio tamen facilius corrigi potest, quam superbia, quandoquidem
haec Laetitiae, illa autem Tristitiae est affectus; atque adeo (per Prop.18
hujus) haec illa fortior est.
PROPOSITIO LVII
Superbus parasitorum, seu adulatorum praesentiam amat,
generosorum autem odit.
DEMONSTRATIO
Superbia est Laetitia orta ex eo, quod homo de se plus justo
sentit (per Defin. 28 & 6 Affect.), quam opinionem homo superbus, quantum
potest, fovere conabitur (vide Schol. Prop. 13 p. 3); adeoque superbi,
parasitorum, vel adulatorum (horum Definitiones omisi, quia nimis noti
sunt) praesentiam amabunt, & generosorum, qui de ipsis, ut par est,
sentiunt, fugient.
Q.E.D.
Scholium
Nimis longum foret, hic omnia Superbiae mala enumerare, quandoquidem
omnibus affectibus obnoxii sunt superbi; sed nullis minus, quam affectibus
Amoris, & Misericordiae. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam
superbus vocetur, qui de reliquis minus justo sentit, atque adeo hoc sensu
Superbia definienda est, quod sit Laetitia orta ex falsa opinione, quod
homo se supra reliquos esse putat. Et Abjectio huic Superbiae contraria
definienda esset Tristitia orta ex falsa opinione, quod homo se infra reliquos
esse credit. At hoc posito facile concipimus, superbum necessario esse
invidum (vide Schol. Prop. 55 p. 3), & eos maxime odio habere, qui
maxime ob virtutes laudantur, nec facile eorum Odium Amore, aut beneficio
vinci (vide Schol. Prop. 41 p. 3), & eorum tantummodo praesentia delectari,
qui animo ejus impotenti morem gerunt, & ex stulto insanum faciunt.
Abjectio, quamvis Superbiae sit contraria, est tamen
abjectus superbo proximus. Nam, quandoquidem ejus Tristitia ex eo oritur,
quod suam impotentiam ex aliorum potentia, seu virtute judicat, levabitur
ergo ejus Tristitia, hoc est, laetabitur, si ejus imaginatio in alienis
vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum: solamen
miseris socios habuisse malorum, & contra eo magis contristabitur,
quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit, ut nulli magis ad
Invidiam sint proni, quam abjecti; & ut isti maxime hominum facta observare
conentur ad carpendum magis, quam ad eadem corrigendum, & ut tandem
solam Abjectionem laudent, eaque glorientur; sed ita, ut tamen abjecti
videantur. Atque haec ex hoc affectu tam necessario sequuntur, quam ex
natura trianguli, quod ejus tres anguli aequales sint duobus rectis; &
jam dixi me hos, & similes affectus malos vocare, quatenus ad solam
humanam utilitatem attendo. Sed naturae leges communem naturae ordinem,
cujus homo pars est, respiciunt; quod hic in transitu monere volui, ne
quis putaret me hic hominum vitia, & absurda facta narrare, non autem
rerum naturam, & proprietates demonstrare voluisse. Nam, ut in Praefatione
Partis Tertiae dixi, humanos affectus, eorumque proprietates perinde considero,
ac reliqua naturalia. Et sane humani affectus, si non humanam, naturae
saltem potentiam, & artificium non minus indicant, quam multa alia,
quae admiramur, quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus
ea notare, quae hominibus utilitatem adferunt, vel quae iisdem damnum inferunt.
PROPOSITIO LVIII
Gloria rationi non repugnat, sed ab ea oriri potest.
DEMONSTRATIO
Patet ex Defin. 30 Affect. & ex definitione Honesti,
quam vide in Schol. 1 Prop. 37 hujus.
Scholium
Vana, quae dicitur, gloria est acquiescentia in se ipso,
quae sola vulgi opinione fovetur, eaque cessante, cessat ipsa acquiescentia,
hoc est (per Schol. Prop. 52 hujus), summum bonum, quod unusquisque amat;
unde fit, ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur,
faciat, experiatur, ut famam conservet. Est namque vulgus varius, &
inconstans, atque adeo, nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia
omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam
reprimit, ex quo, quandoquidem de summo, quod aestimatur, bono certatur,
ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi, & qui tandem
victor evadit, gloriatur magis, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit.
Est igitur haec gloria, seu acquiescentia revera vana, quia nulla est.
Quae de Pudore notanda sunt, colliguntur facile
ex iis, quae de Misericordia, & Poenitentia diximus. Hoc tantum addo,
quod ut Commiseratio, sic etiam Pudor, quamvis non sit virtus, bonus tamen
est, quatenus indicat, homini, qui Pudore suffunditur, cupiditatem inesse
honeste vivendi, sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat,
partem laesam nondum esse putrefactam; quare, quamvis homo, quem facti
alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti, qui
nullam habet honeste vivendi cupiditatem.
Atque haec sunt, quae de affectibus Laetitiae, &
Tristitiae notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, hae sane bonae,
aut malae sunt, quatenus ex bonis, aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes
revera, quatenus ex affectibus, qui passiones sunt, in nobis ingenerantur,
caecae sunt (ut facile colligitur ex iis, quae in Schol. Prop. 44 hujus
diximus), nec ullius usus essent, si homines facile duci possent, ut ex
solo rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam.
PROPOSITIO LIX
Ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est,
determinamur, possumus absque eo a ratione determinari.
DEMONSTRATIO
Ex ratione agere nihil aliud est (per Prop. 3 & Defin.
2 p. 3), quam ea agere, quae ex necessitate nostrae naturae, in se sola
consideratae, sequuntur. At Tristitia eatenus mala est, quatenus hanc agendi
potentiam minuit, vel coercet (per Prop. 41 hujus); ergo ex hoc affectu
ad nullam actionem possumus determinari, quam non possemus agere, si ratione
duceremur. Praeterea Laetitia eatenus mala est, quatenus impedit, quominus
homo ad agendum sit aptus (per Prop. 41 & 43 hujus), atque adeo eatenus
etiam ad nullam actionem determinari possumus, quam non possemus agere,
si ratione duceremur. Denique quatenus Laetitia bona est, eatenus cum ratione
convenit (consistit enim in eo, quod hominis agendi potentia augetur, vel
juvatur), nec passio est, nisi quatenus hominis agendi potentia non eo
usque augetur, ut se, suasque actiones adaequate concipiat (per Prop. 3
p. 3 cum ejus Schol.). Quare si homo Laetitia affectus ad tantam perfectionem
duceretur, ut se, suasque actiones adaequate conciperet, ad easdem actiones,
ad quas jam ex affectibus, qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo
aptior esset. At omnes affectus ad Laetitiam, Tristitiam, vel Cupiditatem
referuntur (vide Explicat. Defin. 4 Affect.), & Cupiditas (per Defin.
1 Affect.) nihil aliud est, quam ipse agendi conatus; ergo ad omnes actiones,
ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola
ratione duci. Q.E.D.
Aliter
Actio quaecunque eatenus dicitur mala, quatenus ex eo oritur,
quod Odio, aut aliquo malo affectu affecti sumus (vide Coroll. 1 Prop.
45 hujus). At nulla actio, in se sola considerata, bona, aut mala est (ut
in Praefatione hujus ostendimus): sed una, eademque actio jam bona, jam
mala est; ergo ad eandem actionem, quae jam mala est, sive quae ex aliquo
malo affectu oritur, ratione duci possumus (per Prop. 19 hujus). Q.E.D.
Scholium
Explicantur haec clarius exemplo. Nempe verberandi actio,
quatenus physice consideratur, & ad hoc tantum attendimus, quod homo
brachium tollit, manum claudit, totumque brachium vi deorsum movet, virtus
est, quae ex Corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo, Ira, vel
Odio commotus, determinatur ad claudendam manum, vel brachium movendum,
id, ut in Parte Secunda ostendimus, fit, quia una, eademque actio potest
jungi quibuscunque rerum imaginibus; atque adeo tam ex iis imaginibus rerum,
quas confuse, quam quas clare, & distincte concipimus, ad unam, eandemque
actionem determinari possumus. Apparet itaque, quod omnis Cupiditas, quae
ex affectu, qui passio est, oritur, nullius esset usus, si homines ratione
duci possent. Videamus jam, cur Cupiditas, quae ex affectu, qui passio
est, oritur, caeca a nobis appellatur.
PROPOSITIO LX
Cupiditas, quae oritur ex Laetitia, vel Tristitia, quae
ad unam, vel ad aliquot, non autem ad omnes Corporis partes refertur, rationem
utilitatis totius hominis non habet.
DEMONSTRATIO
Ponatur ex. gr. Corporis pars A vi alicujus causae
externae ita corroborari, ut reliquis praevaleat (per Prop. 6 hujus), haec
pars vires suas amittere propterea non conabitur, ut reliquae Corporis
partes suo fungantur officio. Deberet enim vim, seu potentiam habere vires
suas amittendi, quod (per Prop. 6 p. 3) est absurdum. Conabitur itaque
illa pars, & consequenter (per Prop. 7 & 12 p. 3) Mens etiam illum
statum conservare; adeoque Cupiditas, quae ex tali affectu Laetitiae oritur,
rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars
A coerceri,
ut reliquae praevaleant, eodem modo demonstratur, quod nec Cupiditas, quae
ex Tristitia oritur, rationem totius habeat.
Q.E.D.
Scholium
Cum itaque Laetitia plerumque (per Schol. Prop. 44 hujus)
ad unam Corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse
conservare, nulla habita ratione integrae nostrae valetudinis: ad quod
accedit, quod Cupiditates, quibus maxime tenemur (per Coroll. Prop. 9 hujus),
temporis tantum praesentis, non autem futuri habent rationem.
PROPOSITIO LXI
Cupiditas, quae ex ratione oritur, excessum habere nequit.
DEMONSTRATIO
Cupiditas (per Defin. 1 Affect.), absolute considerata, est
ipsa hominis essentia, quatenus quocumque modo determinata concipitur ad
aliquid agendum; adeoque Cupiditas, quae ex ratione oritur, hoc est (per
Prop. 3 p. 3), quae in nobis ingeneratur, quatenus agimus, est ipsa hominis
essentia, seu natura, quatenus determinata concipitur ad agendum ea, quae
per solam hominis essentiam adaequate concipiuntur (per Defin. 2 p. 3):
si itaque haec Cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura,
in se sola considerata, se ipsam excedere, sive plus posset, quam potest,
quod manifesta est contradictio; ac proinde haec Cupiditas excessum habere
nequit: Q.E.D.
PROPOSITIO LXII
Quatenus Mens ex rationis dictamine res concipit, aeque
afficitur, sive idea sit rei futurae, vel praeteritae, sive praesentis.
DEMONSTRATIO
Quicquid Mens ducente ratione concipit, id omne sub eadem
aeternitatis, seu necessitatis specie concipit (per Coroll. 2 Prop. 44
p. 2), eademque certitudine afficitur (per Prop. 43 p. 2 & ejus Schol.).
Quare, sive idea sit rei futurae, vel praeteritae, sive praesentis, Mens
eadem necessitate rem concipit, eademque certitudine afficitur, &,
sive idea sit rei futurae, vel praeteritae, sive praesentis, erit nihilominus
aeque vera (per Prop. 41 p. 2), hoc est (per Defin. 4 p. 2), habebit nihilominus
semper easdem ideae adaequatae proprietates; atque adeo quatenus Mens ex
rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur, sive idea sit rei
futurae, vel praeteritae, sive praesentis. Q.E.D.
Scholium
Si nos de rerum duratione adaequatam cognitionem habere,
earumque existendi tempora ratione determinare possemus, eodem affectu
res futuras, ac praesentes contemplaremur, & bonum, quod Mens ut futurum
conciperet, perinde, ac praesens, appeteret, & consequenter bonum praesens
minus pro majori bono futuro necessario negligeret, & quod in praesenti
bonum esset, sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus.
Sed nos de duratione rerum (per Prop. 31 p. 2) non nisi admodum inadaequatam
cognitionem habere possumus, & rerum existendi tempora (per Schol.
Prop. 44 p. 2) sola imaginatione determinamus, quae non aeque afficitur
imagine rei praesentis, ac futurae; unde fit, ut vera boni, & mali
cognitio, quam habemus, non nisi abstracta, sive universalis sit, &
judicium, quod de rerum ordine, & causarum nexu facimus, ut determinare
possimus, quid nobis in praesenti bonum, aut malum sit, sit potius imaginarium,
quam reale; atque adeo mirum non est, si Cupiditas, quae ex boni, &
mali cognitione, quatenus haec futurum prospicit, oritur, facilius rerum
Cupiditate, quae in praesentia suaves sunt, coerceri potest, de quo vide
Propositionem 16 hujus Partis.
PROPOSITIO LXIII
Qui Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit, is
ratione non ducitur.
DEMONSTRATIO
Omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, hoc est (per
Prop. 3 p. 3), qui ad rationem referuntur, nulli alii sunt, quam affectus
Laetitiae, & Cupiditatis (per Prop. 59 p. 3); atque adeo (per Defin.
13 Affect.) qui Metu ducitur, & bonum timore mali agit, is ratione
non ducitur.
Q.E.D.
Scholium
Superstitiosi, qui vitia exprobrare magis, quam virtutes
docere norunt, & qui homines non ratione ducere, sed Metu ita continere
student, ut malum potius fugiant, quam virtutes ament, nil aliud intendunt,
quam ut reliqui aeque, ac ipsi, fiant miseri, & ideo non mirum, si
plerumque molesti, & odiosi sint hominibus.
Corollarium
Cupiditate, quae ex ratione oritur, bonum directe sequimur,
& malum indirecte fugimus.
DEMONSTRATIO
Nam Cupiditas, quae ex ratione oritur, ex solo Laetitiae
affectu, quae passio non est, oriri potest (per Prop. 59 p. 3), hoc est,
ex Laetitia, quae excessum habere nequit (per Prop. 61 hujus); non autem
ex Tristitia, ac proinde haec Cupiditas (per Prop. 8 hujus) ex cognitione
boni, non autem mali oritur; atque adeo ex ductu rationis bonum directe
appetimus, & eatenus tantum malum fugimus. Q.E.D.
Scholium
Explicatur hoc Corollarium exemplo aegri, & sani. Comedit
aeger id, quod aversatur, timore mortis; sanus autem cibo gaudet, &
vita sic melius fruitur, quam si mortem timeret, eamque directe vitare
cuperet. Sic judex, qui non Odio, aut Ira, &c., sed solo Amore salutis
publicae reum mortis damnat, sola ratione ducitur.
PROPOSITIO LXIV
Cognitio mali cognitio est inadaequata.
DEMONSTRATIO
Cognitio mali (per Prop. 8 hujus) est ipsa Tristitia, quatenus
ejusdem sumus conscii. Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem
(per Defin. 3 Affect.), quae propterea per ipsam hominis essentiam intelligi
nequit (per Prop. 6 & 7 p. 3); ac proinde (per Defin. 2 p. 3) passio
est, quae (per Prop. 3 p. 3) ab ideis inadaequatis pendet, & consequenter
(per Prop. 29 p. 2) ejus cognitio, nempe mali cognitio, est inadaequata.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod si Mens humana non, nisi adaequatas,
haberet ideas, nullam mali formaret notionem.
PROPOSITIO LXV
De duobus bonis majus, & de duobus malis minus ex
rationis ductu sequemur.
DEMONSTRATIO
Bonum, quod impedit, quominus majore bono fruamur, est revera
malum; malum enim, & bonum (ut in Praefat. hujus ostendimus) de rebus
dicitur, quatenus easdem ad invicem comparamus, & (per eandem rationem)
malum minus revera bonum est, quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) ex rationis
ductu bonum tantum majus, & malum minus appetemus, seu sequemur. Q.E.D.
Corollarium
Malum minus pro majore bono ex rationis ductu sequemur, &
bonum minus, quod causa est majoris mali, negligemus. Nam malum, quod hic
dicitur minus, revera bonum est, & bonum contra malum, quare (per Coroll.
Prop. 63 hujus) illud appetemus, & hoc negligemus. Q.E.D.
PROPOSITIO LXVI
Bonum majus futurum prae minore praesenti, & malum
praesens minus prae majori futuro ex rationis ductu appetemus.
DEMONSTRATIO
Si Mens rei futurae adaequatam posset habere cognitionem,
eodem affectu erga rem futuram, ac erga praesentem afficeretur (per Prop.
62 hujus); quare quatenus ad ipsam rationem attendimus, ut in hac Propositione
nos facere supponimus, res eadem est, sive majus bonum, vel malum futurum,
sive praesens supponatur; ac proinde (per Prop. 65 hujus) bonum futurum
majus prae minore praesenti &c. appetemus. Q.E.D.
Corollarium
Malum praesens minus, quod est causa majoris futuri boni,
ex rationis ductu appetemus, & bonum praesens minus, quod causa est
majoris futuri mali, negligemus. Hoc Coroll. se habet ad praeced. Prop.
ut Coroll. Prop. 65 ad ipsam Prop. 65.
Scholium
Si igitur haec cum iis conferantur, quae in hac Parte usque
ad Propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus,
quid homo, qui solo affectu, seu opinione, homini, qui ratione ducitur,
intersit. Ille enim, velit nolit, ea, quae maxime ignorat, agit; hic autem
nemini, nisi sibi, morem gerit, & ea tantum agit, quae in vita prima
esse novit, quaeque propterea maxime cupit, & ideo illum servum, hunc
autem liberum voco, de cujus ingenio, & vivendi ratione pauca adhuc
notare libet.
PROPOSITIO LXVII
Homo liber de nulla re minus, quam de morte cogitat, &
ejus sapientia non mortis, sed vitae meditatio est.
DEMONSTRATIO
Homo liber, hoc est, qui ex solo rationis dictamine vivit,
mortis Metu non ducitur (per Prop. 63 hujus); sed bonum directe cupit (per
Coroll. ejusdem Prop.), hoc est (per Prop. 24 hujus), agere, vivere, suum
esse conservare ex fundamento proprium utile quaerendi; atque adeo nihil
minus, quam de morte cogitat; sed ejus sapientia vitae est meditatio.
Q.E.D.
PROPOSITIO LXVIII
Si homines liberi nascerentur, nullum boni, & mali
formarent conceptum, quamdiu liberi essent.
DEMONSTRATIO
Illum liberum esse dixi, qui sola ducitur ratione; qui itaque
liber nascitur, & liber manet, non nisi adaequatas ideas habet, ac
proinde mali conceptum habet nullum (per Coroll. Prop. 64 hujus), &
consequenter (nam bonum, & malum correlata sunt) neque boni. Q.E.D.
Scholium
Hujus Propositionis Hypothesin falsam esse, nec posse concipi,
nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum attendimus,
non quatenus infinitus, sed quatenus tantummodo causa est, cur homo existat,
patet ex Propositione 4 hujus Partis. Atque hoc, & alia, quae jam demonstravimus,
videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim
nulla alia Dei potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc
est, potentia, qua hominis solummodo utilitati consuluit, atque eatenus
narratur, quod Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis
boni, & mali comederet, & quod, simulac de ea comederet, statim
mortem metueret potius, quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine
uxore, quae cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in
natura dari, quod ipsi posset illa esse utilius; sed quod, postquam bruta
sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide
Prop. 27 p. 3), & libertatem suam amittere, quam Patriarchae postea
recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est, Dei idea, a qua sola pendet,
ut homo liber sit, & ut bonum, quod sibi cupit, reliquis hominibus
cupiat, ut supra (per Prop. 37 hujus) demonstravimus.
PROPOSITIO LXIX
Hominis liberi virtus aeque magna cernitur in declinandis,
quam in superandis periculis.
DEMONSTRATIO
Affectus coerceri, nec tolli potest, nisi affectu contrario,
& fortiore affectu coercendo (per Prop. 7 hujus). At caeca Audacia
& Metus affectus sunt, qui aeque magni possunt concipi (per Prop. 5
& 3 hujus). Ergo aeque magna animi virtus, seu fortitudo (hujus Definitionem
vide in Schol. Prop. 59 p. 3) requiritur ad Audaciam, quam ad Metum coercendum,
hoc est (per Defin. 40 & 41 Affect.), homo liber eadem animi virtute
pericula declinat, qua eadem superare tentat. Q.E.D.
Corollarium
Homini igitur libero aeque magnae Animositati fuga in tempore,
ac pugna ducitur: sive homo liber eadem Animositate, seu animi praesentia,
qua certamen, fugam eligit.
Scholium
Quid Animositas sit, vel quid per ipsam intelligam, in Scholio
Prop. 59 p. 3 explicui. Per periculum autem id omne intelligo, quod potest
esse causa alicujus mali, nempe Tristitiae, Odii, Discordiae, &c.
PROPOSITIO LXX
Homo liber, qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest,
beneficia declinare studet.
DEMONSTRATIO
Unusquisque ex suo ingenio judicat, quid bonum sit (vide
Schol. Prop. 39 p. 3); ignarus igitur, qui in aliquem beneficium contulit,
id ex suo ingenio aestimabit, & si minoris ab eo, cui datum est, aestimari
videt, contristabitur (per Prop. 42 p. 3). At homo liber reliquos homines
amicitia sibi jungere (per Prop. 37 hujus), nec paria hominibus beneficia
ex eorum affectu referre, sed se, & reliquos libero rationis judicio
ducere, & ea tantum agere studet, quae ipse prima esse novit: ergo
homo liber, ne ignaris odio sit, & ne eorum appetitui, sed soli rationi
obsequatur, eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. Q.E.D.
Scholium
Dico
quantum potest. Nam quamvis homines ignari sint,
sunt tamen homines, qui in necessitatibus humanum auxilium, quo nullum
praestabilius est, adferre queunt; atque adeo saepe fit, ut necesse sit
ab iisdem beneficium accipere, & consequenter iisdem contra ex eorum
ingenio congratulari; ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis
cautio esse debet, ne videamur eosdem contemnere, vel prae Avaritia remunerationem
timere, atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem
incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis, & honesti
habenda est.
PROPOSITIO LXXI
Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.
DEMONSTRATIO
Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt, & maxima
amicitiae necessitudine invicem junguntur (per Prop. 35 hujus, & ejus
Coroll. 1), parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per
Prop. 37 hujus); adeoque (per Defin. 34 Affect.) soli homines liberi erga
se invicem gratissimi sunt. Q.E.D.
Scholium
Gratia, quam homines, qui caeca Cupiditate ducuntur, invicem
habent, mercatura, seu aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro
ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque
hominem nimio Odio, Ira, vel Superbia, vel Avaritia &c. affectum esse
indicat. Nam qui prae stultitia dona compensare nescit, ingratus non est,
& multo minus ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini
inserviat, nec furis, ut ipsius furta celet, vel alterius similis. Nam
hic contra animum habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis
ad suam, vel communem perniciem patitur corrumpi.
PROPOSITIO LXXII
Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum fide agit.
DEMONSTRATIO
Si liber homo quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret,
id ex dictamine rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur):
atque adeo dolo malo agere virtus esset (per Prop. 24 hujus), & consequenter
(per eandem Prop.) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset,
dolo malo agere, hoc est (ut per se notum), hominibus consultius esset
verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per
Coroll. Prop. 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber &c. Q.E.D.
Scholium
Si jam quaeratur, quid si homo se perfidia a praesenti mortis
periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet,
ut perfidus sit? Respondebitur eodem modo, quod si ratio id suadeat, suadet
ergo id omnibus hominibus, atque adeo ratio omnino suadet hominibus, ne
nisi dolo malo paciscantur, vires conjungere, & jura habere communia,
hoc est, ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.
PROPOSITIO LXXIII
Homo qui ratione ducitur, magis in civitate, ubi ex communi
decreto vivit, quam in solitudine, ubi sibi soli obtemperat, liber est.
DEMONSTRATIO
Homo, qui ratione ducitur, non ducitur Metu ad obtemperandum
(per Prop. 63 hujus); sed quatenus suum esse ex rationis dictamine conservare
conatur, hoc est (per 5chol. Prop. 66 hujus), quatenus libere vivere conatur,
communis vitae, & utilitatis rationem tenere (per Prop. 37 hujus),
& consequenter (ut in Schol. 2 Prop. 37 hujus ostendimus) ex communi
civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo, qui ratione ducitur, ut
liberius vivat, communia civitatis jura tenere. Q.E.D.
Scholium
Haec, & similia, quae de vera hominis libertate ostendimus,
ad Fortitudinem, hoc est (per Schol. Prop. 59 p. 3) ad Animositatem, &
Generositatem referuntur. Nec operae pretium duco, omnes Fortitudinis proprietates
hic seperatim demonstrare, & multo minus, quod vir fortis neminem odio
habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque
superbiat. Nam haec, & omnia, quae ad veram vitam, & Religionem
spectant, facile ex Propositione 37 & 46 hujus Partis convincuntur;
nempe quod Odium Amore contra vincendum sit, & quod unusquisque, qui
ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat.
Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis 50 hujus Partis, &
aliis in locis notavimus, quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret,
nempe quod omnia ex necessitate divinae naturae sequantur, ac proinde quicquid
molestum, & malum esse cogitat, & quicquid praeterea impium, horrendum,
injustum, & turpe videtur, ex eo oritur, quod res ipsas perturbate,
mutilate, & confuse concipit; & hac de causa apprime conatur res,
ut in se sunt, concipere, & vexae cognitionis impedimenta amovere,
ut sunt Odium, Ira, Invidia, Irrisio, Superbia, & reliqua hujusmodi,
quae in praecedentibus notavimus; atque adeo, quantum potest, conatur,
uti diximus, bene agere, & laetari. Quousque autem humana virtus ad
haec consequenda se extendat, & quid possit, in sequenti Parte demonstrabo.
Appendix
Quae in hac Parte de recta vivendi ratione tradidi, non
sunt ita disposita, ut uno aspectu videri possint; sed disperse a me demonstrata
sunt, prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur
hic recolligere, & ad summa capita redigere proposui.
Caput I
Omnes nostri conatus, seu Cupiditates ex necessitate nostrae
naturae ita sequuntur, ut vel per ipsam solam, tanquam per proximam suam
causam, possint intelligi, vel quatenus naturae sumus pars, quae per se
absque aliis individuis non potest adaequate concipi.
Caput II
Cupiditates, quae ex nostra natura ita sequuntur, ut per
ipsam solam possit intelligi, sunt illae, quae ad Mentem referuntur, quatenus
haec ideis adaequatis constare concipitur; reliquae vero Cupiditates ad
Mentem non referuntur, nisi quatenus res inadaequate concipit, & quarum
vis, & incrementum non humana, sed rerum, quae extra nos sunt, potentia
definiri debet; & ideo illae recte actiones, hae autem passiones vocantur;
illae namque nostram potentiam semper indicant, & hae contra nostram
impotentiam, & mutilatam cognitionem.
Caput III
Nostrae actiones, hoc est, Cupiditates illae, quae hominis
potentia, seu ratione definiuntur, semper bonae sunt, reliquae autem tam
bonae, quam malae possunt esse.
Caput IV
In vita itaque apprime utile est, intellectum, seu rationem,
quantum possumus, perficere, & in hoc uno summa hominis felicitas,
seu beatitudo consistit; quippe beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi
acquiescentia, quae ex Dei intuitiva cognitione oritur: at intellectum
perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, Deique attributa, & actiones,
quae ex ipsius naturae necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis,
qui ratione ducitur, finis ultimus, hoc est, summa Cupiditas, qua reliquas
omnes moderari studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quae sub
ipsius intelligentiam cadere possunt, adaequate concipiendum.
Caput V
Nulla igitur vita rationalis est sine intelligentia, &
res eatenus tantum bonae sunt, quatenus hominem juvant, ut Mentis vita
fruatur, quae intelligentia definitur. Quae autem contra impediunt, quominus
homo rationem perficere, & rationali vita frui possit, eas solummodo
malas esse dicimus.
Caput VI
Sed quia omnia illa, quorum homo efficiens est causa, necessario
bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest, nisi a causis externis;
nempe quatenus pars est totius naturae, cujus legibus humana natura obtemperare,
& cui infinitis modis pene sese accommodare cogitur.
Caput VII
Nec fieri potest, ut homo non sit naturae pars, & communem
ejus ordinem non sequatur; sed si inter talia individua versetur, quae
cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur,
& fovebitur. At si contra inter talia sit, quae cum ipsius natura minime
conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.
Caput VIII
Quicquid in rerum natura datur, quod judicamus malum esse,
sive posse impedire, quominus existere, & vita rationali frui queamus,
id a nobis removere ea via, quae securior videtur, licet, & quicquid
contra datur, quod judicamus bonum, sive utile esse ad nostrum esse conservandum,
& vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere, & eo quocumque
modo uti nobis licet; & absolute id unicuique summo naturae jure facere
licet, quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.
Caput IX
Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest, quam
reliqua ejusdem speciei individua; adeoque (per Caput 7) nihil homini ad
suum esse conservandum, & vita rationali fruendum utilius datur, quam
homo, qui ratione ducitur. Deinde quin inter res singulares nihil novimus,
quod homine, qui ratione ducitur, sit praestantius, nulla ergo re magis
potest unusquisque ostendere, quantum arte, & ingenio valeat, quam
in horninibus ita educandis, ut tandem ex proprio rationis imperio vivant.
Caput X
Quatenus homines Invidia, aut aliquo Odii affectu in se invicem
feruntur, eatenus invicem contrarii sunt, & consequenter eo magis tirnendi,
quo plus possunt, quam reliqua naturae individua.
Caput XI
Animi tamen non armis, sed Amore, & Generositate vincuntur.
Caput XII
Hominibus apprime utile est, consuetudines jungere, seseque
iis vinculis astringere, quibus aptius de se omnibus unum efficiant, &
absolute ea agere, quae firmandis amicitiis inserviunt.
Caput XIII
Sed ad haec ars, & vigilantia requiritur. Sunt enim homines
varii (nam rari sunt, qui ex rationis praescripto vivunt), & tamen
plerumque invidi, & magis ad vindictam, quam ad Misericordiam proclives.
Unumquemque igitur ex ipsius ingenio ferre, & sese continere, ne eorum
affectus imitetur, singularis animi potentiae opus est. At qui contra homines
carpere, & vitia potius exprobrare, quam virtutes docere, & hominum
animos non firmare, sed frangere norunt, ii & sibi, & reliquis
molesti sunt; unde multi prae nimia scilicet animi impatientia, falsoque
religionis studio, inter bruta potius, quam inter homines vivere maluerunt;
ut pueri, vel adolescentes, qui parentum jurgia aequo animo ferre nequeunt,
militatum confugiunt, & incommoda belli, & imperium tyrannidis
prae domesticis commodis, & paternis admonitionibus eligunt, &
quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.
Caput XIV
Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur,
ex eorum tamen communi societate multo plura commoda, quam damna sequuntur.
Quare satius est eorum injurias aequo animo ferre, & studium iis adhibere,
quae concordiae, & amicitiae conciliandae inserviunt.
Caput XV
Quae concordiam gignunt, sunt illa, quae ad justitiam, aequitatem,
& honestatem referuntur. Nam homines praeter id, quod injustum, &
iniquum est, etiam aegre ferunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis
receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem concilitando illa apprime
necessaria sunt, quae ad Religionem, & Pietatem spectant. De quibus
vide Schol. 1 & 2 Prop. 37 & Schol. Prop. 46 & Schol. Prop.
73 p. 4.
Caput XVI
Solet praeterea concordia ex Metu plerumque gigni, sed sine
fide. Adde, quod Metus ex animi impotentia oritur, & propterea ad rationis
usum non pertinet; ut nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem prae se
ferre videatur.
Caput XVII
Vincuntur praeterea homines etiam largitate, praecipue ii,
qui non habent, unde comparare possint illa, quae ad vitam sustentandam
necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre, vires &
utilitatem viri privati longe superat. Divitiae namque viri privati longe
impares sunt ad id suppeditandum. Unius praeterea viri facultas limitatior
est, quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integrae
societati incumbit, & ad communem tantum utilitatem spectat.
Caput XVIII
In beneficiis accipiendis, & gratia referenda alia prorsus
debet esse cura, de qua vide Schol. Prop. 70 & Schol. Prop. 71 p. 4.
Caput XIX
Amor praeterea meretricius, hoc est, generandi libido, quae
ex forma oritur, & absolute omnis Amor, qui aliam causam praeter animi
libertatem agnoscit, facile in Odium transit, nisi, quod pejus est, species
delirii sit, atque tum magis discordia, quam concordia fovetur. Vide Schol.
Prop. 31 p. 3.
Caput XX
Ad matrimonium quod attinet, certum est, ipsum cum ratione
convenire, si Cupiditas miscendi corpora non ex sola forma, sed etiam ex
Amore liberos procreandi, & sapienter educandi, ingeneretur; &
praeterea, si utriusque, viri scilicet & foeminae, Amor, non solam
formam, sed animi praecipue libertatem pro causa habeat.
Caput XXI
Gignit praeterea adulatio concordiam, sed foedo servitutis
crimine, vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur, quam superbi,
qui primi esse volunt, nec sunt.
Caput XXII
Abjectioni falsa pietatis, & religionis species inest.
Et quamvis Abjectio Superbiae sit contraria, est tamen abjectus superbo
proximus. Vide Schol. Prop. 57 p. 4.
Caput XXIII
Confert praeterea concordiae Pudor in iis tantum, quae celari
non possunt. Deinde, quia ipse Pudor species est Tristitiae, ad rationis
usum non spectat.
Caput XXIV
Caeteri Tristitiae erga homines affectus directe justitiae,
aequitati, honestati, pietati, & religioni opponuntur, &, quamvis
Indignatio aequitatis speciem prae se ferre videatur, ibi tamen sine lege
vivitur, ubi unicuique de factis alterius judicium ferre, & suum, vel
alterius jus vindicare licet.
Caput XXV
Modestia, hoc est, Cupiditas hominibus placendi, quae ex
ratione determinatur, ad Pietatem (ut in Schol. 1 Prop. 37 p. 4 diximus)
refertur. Sed, si ex affectu oriatur, Ambitio est, sive Cupiditas, qua
homines falsa Pietatis imagine plerumque discordias, & seditiones concitant.
Nam qui reliquos consilio, aut re juvare cupit, ut simul summo fruantur
bono, is apprime studebit, eorum sibi Amorem conciliare; non autem eos
in admirationem traducere, ut disciplina ex ipso habeat vocabulum, nec
ullas absolute Invidiae causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit
hominum vitia referre, & de humana impotentia non nisi parce loqui
curabit: at largiter de humana virtute, seu potentia, & qua via possit
perfici, ut sic homines, non ex Metu, aut aversione, sed solo Laetitiae
affectu moti, ex rationis praescripto, quantum in se est, conentur vivere.
Caput XXVI
Praeter homines nihil singulare in natura novimus, cujus
Mente gaudere, & quod nobis amicitia, aut aliquo consuetudinis genere
jungere possumus; adeoque quicquid in rerum natura extra homines datur,
id nostrae utilitatis ratio conservare non postulat; sed pro ejus vario
usu conservare, destruere, vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare
nos docet.
Caput XXVII
Utilitas, quam ex rebus, quae extra nos sunt, capimus, est
praeter experientiam, & cognitionem, quam acquirimus ex eo, quod easdem
observamus, & ex his formis in alias mutamus, praecipua corporis conservatio;
& hac ratione res illae imprimis utiles sunt, quae Corpus ita alere,
& nutrire possunt, ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant.
Nam quo Corpus aptius est, ut pluribus modis possit affici, & corpora
externa pluribus modis afficere, eo Mens ad cogitandum est aptior (vide
Prop. 38 & 39 p. 4). At hujus notae perpauca in natura esse videntur,
quare ad Corpus, ut requiritur, nutriendum necesse est multis naturae diversae
alimentis uti. Quippe humanum Corpus ex plurimis diversae naturae partibus
componitur, quae continuo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus
ad omnia, quae ex ipsius natura sequi possunt, aeque aptum sic, & consequenter
ut Mens etiam aeque apta sit ad plura concipiendum.
Caput XXVIII
Ad haec autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent,
nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia
attulit, unde factum, ut ejus imago Mentem vulgi maxime occupare soleat;
quia vix ullam Laetitiae speciem imaginari possunt, nisi concomitante nummorum
idea, tanquam causa.
Caput XXIX
Sed hoc vitium eorum tantum est, qui non ex indigentia, nec
propter necessitates nummos quaerunt; sed quia lucri artes didicerunt,
quibus se magnifice efferunt. Caeterum corpus ex consuetudine pascunt;
sed parce, quia tantum de suis bonis se perdere credunt, quantum sui Corporis
conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt, & divitiarum
modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt.
Caput XXX
Cum igitur res illae sint bonae, quae Corporis partes juvant,
ut suo officio fungantur, & Laetitia in eo consistat, quod hominis
potentia, quatenus Mente & Corpore constat, juvatur, vel augetur, sunt
ergo illa omnia, quae Laetitiam afferunt, bona. Attamen, quoniam contra
non eum in finem res agunt, ut nos Laetitia afficiant, nec earum agendi
potentia, ex nostra utilitate temperatur, & denique, quoniam Laetitia
plerumque ad unam Corporis partem potissimum refertur, habent ergo plerumque
Laetitiae affectus (nisi ratio, & vigilantia adsit), & consequenter
Cupiditates etiam, quae ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit,
quod ex affectu id primum habeamus, quod in praesentia suave est, nec futura
aequali animi affectu aestimare possumus. Vide Schol. Prop. 44 & Schol.,
Prop. 60 p. 4.
Caput XXXI
At superstitio id contra videtur statuere bonum esse, quod
Tristitiam, & id contra malum, quod Laetitiam affert. Sed, ut jam diximus
(vide Schol. Prop. 45 p. 4), nemo, nisi invidus, mea impotentia, &
incommodo delectatur. Nam quo majori Laetitia afficimur, eo ad majorem
perfectionem transimus; & consequenter eo magis de natura divina participamus,
nec Laetitia unquam mala esse potest, quam nostrae utilitatis vera ratio
moderatur. At qui contra Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit,
is ratione non ducitur.
Caput XXXII
Sed humana potentia admodum limitata est, & a potentia
causarum externarum infinite superatur; atque adeo potestatem absolutam
non habemus, res, quae extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen
ea, quae nobis eveniunt contra id, quod nostrae utilitatis ratio postulat,
aequo animo feremus, si conscii simus nos functos nostro officio fuisse,
& potentiam, quam habemus, non potuisse se eo usque extendere, ut eadem
vitare possemus, nosque partem totius naturae esse, cujus ordinem sequimur.
Quod si clare, & distincte intelligamus, pars illa nostri, quae intelligentia
definitur, hoc est, pars melior nostri in eo plane acquiescet, & in
ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam, quatenus intelligimus, nihil
appetere, nisi id, quod necessarium est, nec absolute, nisi in veris acquiescere
possumus; adeoque quatenus haec recte intelligimus, eatenus conatus melioris
partis nostri cum ordine totius naturae convenit.
Finis Quartae Partis

|
|