PARS QUARTA
De Origine, &
Natura Affectuum
Praefatio
Plerique, qui de Affectibus, & hominum vivendi ratione
scripserunt, videntur, non de rebus naturalibus, quae communes naturae
leges sequuntur, sed de rebus, quae extra naturam sunt, agere. Imo hominem
in natura, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam hominem
naturae ordinem magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones
absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso determinari, credunt.
Humanae deinde impotentiae, & inconstantiae causam non communi naturae
potentiae, sed, nescio cui naturae humanae vitio, tribuunt, quam propterea
flent, rident, contemnunt, vel, quod plerumque fit, detestantur; &,
qui humanae Mentis impotentiam eloquentius, vel argutius carpere novit,
veluti Divinus habetur. Non defuerunt tamen viri praestantissimi (quorum
labori, & industriae nos multum debere fatemur), qui de recta vivendi
ratione praeclara multa scripserint, & plena prudentiae consilia mortalibus
dederint; verum Affectuum naturam, & vires, & quid contra Mens
in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio equidem
celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones
absolutam habere potentiam, Affectus tamen humanos per primas suas causas
explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua Mens in Affectus absolutum
habere possit imperium; sed, mea quidem sententia, nihil praeter magni
sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere
volo, qui hominum Affectus, & actiones detestari, vel ridere malunt,
quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia, &
ineptias more Geometrico tractare aggrediar, & certa ratione demonstrare
velim ea, quae rationi repugnare, quaeque vana, absurda, & horrenda
esse clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in natura fit, quod ipsius
vitio possit tribui; est namque natura semper eadem, & ubique una,
eademque ejus virtus, & agendi potentia, hoc est, naturae leges, &
regulae, secundum quas omnia fiunt, & ex unis formis in alias mutantur,
sunt ubique, & semper eaedem, atque adeo una, eademque etiam debet
esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges, &
regulas naturae universales. Affectus itaque odii, irae, invidiae &c.
in se considerati ex eadem naturae necessitate, & virtute consequuntur,
ac reliqua singularia; ac pro inde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur,
certasque proprietates habent, cognitione nostra aeque dignas, ac proprietates
cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Affectuum
itaque natura, & viribus, ac Mentis in eosdem potentia eadem Methodo
agam, qua in praecedentibus de Deo, & Mente egi, & humanas actiones,
atque appetitus considerabo perinde, ac si Quaestio de lineis, planis,
aut de corporibus esset.
Definitiones
I.
Causam adaequatam appello eam, cujus effectus
potest clare, & distincte per eandem percipi. Inadaequatam autem,
seu
partialem illam voco, cujus effectus per ipsam solam intelligi
nequit.
II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis,
aut extra nos fit, cujus adaequata sumus causa, hoc est (per Defin. praeced.)
cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur, quod per
eandem solam potest clare, & distincte intelligi. At contra nos pati
dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur,
cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.
III. Per Affectum intelligo Corporis affectiones,
quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur, juvatur,
vel coercetur, & simul harum affectionum ideas.
Si itaque alicujus harum affectionum adaequata possimus
esse causa, tum per Affectum actionem intelligo, alias passionem.
Postulata
I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius
agendi potentia augetur, vel minuitur, & etiam aliis, qui ejusdem agendi
potentiam nec majorem, nec minorem reddunt.
Hoc Postulatum, seu Axioma nititur Postulato 1 &
Lemmata 5 & 7, quae vide post Prop. 13 p. 2.
II. Corpus humanum multas pati potest mutationes,
& nihilominus retinere objectorum impressiones, seu vestigia (de quibus
vide Post. 5 p. 2), & consequenter easdem rerum imagines; quarum Defin.
vide Schol. Prop. 17 p. 2.
PROPOSITIO I
Mens nostra quaedam agit, quaedam vero patitur, nempe
quatenus adaequatas habet ideas, eatenus quaedam necessario agit, &
quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario quaedam patitur.
DEMONSTRATIO
Cujuscunque humanae Mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae
autem mutilatae, & confusae (per Schol. Prop. 40 p. 2). Ideae autem,
quae in alicujus Mente sunt adaequatae, sunt in Deo adaequatae, quatenus
ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll. Prop. 11 p. 2), &
quae deinde inadaequatae sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.)
adaequatae, non quatenus ejusdem solummodo Mentis essentiam, sed etiam
quatenus aliarum rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque
idea aliquis effectus sequi necessario debet (per Prop. 36 p. 1), cujus
effectus Deus causa est adaequata (vide Defin. 1 hujus), non quatenus infinitus
est, sed quatenus data illa idea affectus consideratur (vide Prop. 9 p.
2). At ejus effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea,
quae in alicujus Mente est adaequata, illa eadem Mens est causa adaequata
(per Coroll. Prop. 11 p. 2). Ergo Mens nostra (per Defin. 2 hujus), quatenus
ideas habet adaequatas, quaedam necessario agit, quod erat primum. Deinde
quicquid necessario sequitur ex idea, quae in Deo est adaequata, non quatenus
Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum
ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 p. 2)
illius hominis Mens non est causa adaequata, sed partialis, ac proinde
(per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadaequatas habet, quaedam necessario
patitur. Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, &c. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam,
quo plures ideas inadaequatas habet, & contra eo plura agere, quo plures
habet adaequatas.
PROPOSITIO II
Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum,
neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.
DEMONSTRATIO
Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans, &
non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p.
2); id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat, modus cogitandi est,
& non Extensionis, hoc est (per Defin. 1 p. 2), non est Corpus: Quod
erat primum. Corporis deinde motus, & quies ab alio oriri debet corpore,
quod etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit ab alio, & absolute,
quicquid in corpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis
modo, & non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per
eandem Prop. 6 p. 2), hoc est, a Mente, quae (per Prop. 11 p. 2) modus
cogitandi est, oriri non potest; Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem
&c. Q.E.D.
Scholium
Haec clarius intelliguntur ex iis, quae in Scholio Propositionis
7 Partis 2 dicta sunt, quod scilicet Mens, & Corpus una, eademque res
sit, quae jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur.
Unde fit, ut ordo, sive rerum concatenatio una sit, sive natura sub hoc,
sive sub illo attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum, &
passionum Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum, & passionum
Mentis: Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Partis 2 demonstravimus.
At, quamvis haec ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix
tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad
haec aequo animo perpendendum, adeo firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo
Mentis nutu jam moveri, jam quiescere, plurimaque agere, quae a sola Mentis
voluntate, & excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit,
nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit,
quid Corpus ex solis legibus naturae, quatenus corporea tantum consideratur,
possit agere, & quid non possit, nisi a Mente determinetur. Nam nemo
hucusque Corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes ejus functiones
potuerit explicare, ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quae
humanam sagacitatem longe superant, & quod somnambuli in somnis plurima
agant, quae vigilando non auderent; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex
solis suae naturae legibus multa posse, quae ipsius Mens admiratur. Deinde
nemo scit, qua ratione, quibusve mediis Mens moveat corpus, neque quot
motus gradus possit corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere
queat. Unde sequitur, cum homines dicunt, hanc, vel illam actionem Corporis
oriri a Mente, quae imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant,
nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis
causam absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant, sive nesciant,
quibus mediis Mens moveat Corpus, se tamen experiri, quod, nisi Mens humana
apta esset ad excogitandum, Corpus iners esset. Deinde se experiri, in
sola Mentis potestate esse, tam loqui, quam tacere, & alia multa, quae
proinde a Mentis decreto pendere credunt. Sed, quod ad primum attinet,
ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra Corpus iners
sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum Corpus somno quiescit,
Mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat,
excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper aeque
aptam esse ad cogitandum de eodem objecto; sed, prout Corpus aptius est,
ut in eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem
esse ad hoc, vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis legibus
naturae, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causae
aedificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi, quae sola humana arte fiunt,
possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente determinaretur, ducereturque,
pote esset ad templum aliquod aedificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos
nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturae contemplatione
possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis naturae legibus fieri,
quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione, ut sunt
ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque ipsi, dum vigilant, admirantur.
Addo hic ipsam Corporis humani fabricam, quae artificio longissime superat
omnes, quae humana arte fabricatae sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim,
ex natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro
ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanae haberent, si
aeque in hominis potestate esset tam tacere, quam loqui. At experientia
satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere, quam linguam,
nec minus posse, quam appetitus moderari suos; unde factum, ut plerique
credant, nos ea tantum libere agere, quae leviter petimus, quia earum rerum
appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus frequenter
recordamur; sed illa minime, quae magno cum affectu petimus, & qui
alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero nisi experti essent,
nos plura agere, quorum postea paenitet, nosque saepe, quando sc. contrariis
affectibus conflictamur, meliora videre, & deteriora sequi, nihil impediret,
quominus crederent, nos omnia libere agere. Sic infans, se lac libere appetere
credit, puer autem iratus vindictam velle, & timidus fugam. Ebrius
deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius
vellet tacuisse: sic delirans, garrula, puer, & hujus farinae plurimi
ex libero Mentis decreto credunt loqui; cum tamen loquendi impetum, quem
habent, continere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare, quam
ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia
suarum actionum sunt conscii, & causarum, a quibus determinantur, ignari;
& praeterea quod Mentis decreta nihil sint praeter ipsos appetitus,
quae propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam unusquisque
ex suo affectu omnia moderatur, & qui praeterea contrariis affectibus
conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo, facili momento huc,
atque illuc pelluntur. Quae omnia profecto clare ostendunt, Mentis tam
decretum, quam appetitum, & Corporis determinationem simul esse natura,
vel potius unam, eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis attributo
consideratur, & per ipsum explicatur, decretum appellamus, & quando
sub Extensionis attributo consideratur, & ex legibus motus, & quietis
deducitur, determinationem vocamus; quod adhuc clarius ex jam dicendis
patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem, nempe, quod nos
nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus recordemur. Ex. gr. non
possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur. Deinde in libera Mentis
potestate non est rei alicujus recordari, vel ejusdem oblivisci. Quare
hoc tantum in Mentis potestate esse creditur, quod rem, cujus recordamur,
vel tacere, vel loqui ex solo Mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui
somniamus, credimus nos ex libero Mentis decreto loqui, nec tamen loquimur,
vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde,
nos quaedam homines celare, idque eodem Mentis decreto, quo, que vigilamus,
ea, quae scimus, tacemus. Somniamus denique, nos ex Mentis decreto quaedam
agere, quae, dum vigilamus, non audemus, atque adeo pervelim scire, an
in Mente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, & Liberorum
alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est,
hoc Mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione,
sive memoria non distingui, nec aliud esse praeter illam affirmationem,
quam idea, quatenus idea est, necesscrio involvit (vide Prop. 49 p. 2).
Atque adeo haec Mentis decreta eadem necessitate in Mente oriuntur, ac
ideae rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto
loqui, vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis somniant.
Propositio III
Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur; passiones
autem a solis inadaequatis pendent.
DEMONSTRATIO
Primum, qod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est,
quam idea Corporis actu existentis (per Prop. 11 & 13 p. 2), quae (per
Prop. 15 p. 2) ex multis aliis componitur, quarum quaedam (per Coroll.
Prop. 38 p. 2) sunt adaequatae, quaedam autem inadaequatae (per Coroll.
Prop. 29 p. 2). Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur, & cujus Mens
causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adaequata,
vel inadaequata sequi debet. At quatenus Mens (per Prop.1 hujus) ideas
habet inadaequatas, eatenus necessario patitur; ergo Mentis actiones ex
solis ideis adaequatis sequuntur, & Mens propterea tantum patitur,
quia ideas habet inadaequatas. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque passiones ad Mentem non referri, nisi quatenus
aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur ut
naturae pars, quae per se absque aliis non potest clare, & distincte
percipi; & hac ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res
singulares, ac ad Mentem referri, nec alia ratione posse percipi; sed meum
institutum est, de sola Mente humana agere.
PROPOSITIO IV
Nulla res, nisi a causa externa, potest destrui.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio per se patet; definitio enim cujuscunque
rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat; sive rei essentiam ponit,
sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas
attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere.
Q.E.D.
PROPOSITIO V
Res eatenus contrariae sunt naturae, hoc est, eatenus
in eodem subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.
DEMONSTRATIO
Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse
possent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset
destruere, quod (per Prop. praeced.) est absurdum. Ergo res &c. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Unaquaeque res, quantum in se est, in suo esse perseverare
conatur.
DEMONSTRATIO
Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo,
& determinato modo exprimuntur (per Coroll. Prop. 25 p. 1), hoc est
(per Prop. 34 p. 1) res, quae Dei potentiam, qua Deus est, & agit,
certo, & determinato modo exprimunt; neque ulla res aliquid in se habet,
a quo possit destrui, sive quod ejus existentiam tollat (per Prop. 4 hujus);
sed contra ei omni, quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur
(per Prop. praeced.), adeoque quantum potest, & in se est, in suo esse
persevarare conatur. Q.E.D.
PROPOSITIO VII
Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur,
nihil est praeter ipsius rei actualem essentiam.
DEMONSTRATIO
Ex data cujuscunque rei essentia quaedam necessario sequuntur
(per Prop. 36 p. 1), nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata
earum natura necessario sequitur (per Prop. 29 p. 1); quare cujuscunque
rei potentia, sive conatus, quo ipsa vel sola, vel cum aliis quidquam agit,
vel agere conatur, hoc est (per Prop. 6 hujus) potentia, sive conatus,
quo in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei datam,
sive actualem essentiam. Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur,
nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.
DEMONSTRATIO
Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem
determinaret, tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur, quod
res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod deberet destrui;
atqui hoc (per Prop. 4 hujus) est absurdum: ergo conatus, quo res existit,
nullum tempus definitum involvit; sed contra, quoniam (per eandem Prop.
4 hujus), si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua jam
existit, existere perget semper; ergo hic conatus tempus indefinitum involvit.
Q.E.D.
PROPOSITIO IX
Mens tam quatenus claras, & distinctas, quam quatenus
confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam
duratione, & hujus sui conatus est conscia.
DEMONSTRATIO
Mentis essentia ex ideis adaequatis, & inadaequatis constituitur
(ut in Prop. 3 hujus ostendimus), adeoque (per Prop. 7 hujus) tam quatenus
has, quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur; idque
(per Prop. & hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem Mens (per
Prop. 23 p. 2) per ideas affectionum Corporis necessario sui sit conscia,
est ergo (per Prop. 7 hujus) Mens sui conatus conscia. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus, cum ad Mentem solam refertur, Voluntas
appellatur; sed cum ad Mentem, & Corpus simul refertur, vocatur Appetitus,
qui proinde nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura
ea, quae ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur; atque adeo
homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum, & cupiditatem
nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur,
quatenus sui appetitus sunt conscii, & propterea sic definiri potest,
nempe, Cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat
itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere,
quia id bonum esse judicamus; sed contra nos propterca, aliquid bonum esse,
judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.
PROPOSITIO X
Idea, quae Corporis nostri existentiam secludit, in nostra
Mente dari nequit, sed eidem est contraria.
DEMONSTRATIO
Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit
(per Prop. 5 hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus
nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. 2), hoc est (per Prop.11
& 13 p. 2), ejus rei idea in nostra Mente dari nequit; sed contra,
quoniam (per Prop. 11 & 13 p. 2) primum, quod Mentis essentiam constituit,
est idea corporis actu existentis, primum, & praecipuum nostrae Mentis
conatus est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare;
atquc adeo idea, quae Corporis nostri existentiam negat, nostrae Menti
est contraria &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XI
Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget, vel minuit,
juvat, vel coercet, ejusdem rei idea Mentis nostrae cogitandi potentiam
auget, vel minuit, juvat, vel coercet.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio patet ex Propositione 7 Partis 2, vel etiam
ex Propositione 14 Partis 2.
Scholium
Videmus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, &
jam ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quae quidem
passiones nobis explicant affectus Laetitiae & Tristitiae. Per Laetitiam
itaque in sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad majorem perfectionem
transit. Per Tristitiam autem passionem, qua ipsa ad
minorem transit perfectionem. Porro affectum Laetitiae, ad Mentem, Corpus
simul relatum, Titillationem, vel Hilaritatem voco; Tristitiae
autem Dolorem, vel Melancholiam. Sed notandum, Titillationem,
& Dolorem ad hominem referri, quando una ejus pars prae reliquis est
affecta; Hilaritatem autem, & Melancholiam, quando omnes pariter sunt
affectae. Quid deinde Cupiditas sit, in Scholio Propositionis 9 hujus Partis
explicui, & praeter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium:
nam reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius
pergam, lubet hic fusius Propositionem 10 hujus Partis explicare, ut clarius
intelligatur, qua ratione idea ideae sit contraria.
In Scholio Propositionis 17 Partis 2 ostendimus, ideam,
quae Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere,
quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quae in Coroll. Prop. 8 Part.
2 & in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, praesentem nostrae Mentis
existentiam ab hoc solo pendere, quod sc. Mens actualem Corporis existentiam
involvit. Denique Mentis potentiam, qua ipsa res imaginatur, earumque recordatur,
ab hoc etiam pendere ostendimus (vide Prop. 17 & 1& p. 2 cum ejus
Schol.), quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur,
Mentis praesentem existentiam, ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque
Mens praesentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens
hanc Corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens
(per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop.
6 p. 2) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus
existere incepit: quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam
affirmare desinit, quia Corpus esse desinit; sed (per Prop. 8 p. 2) hoc
ab alia idea oritur, quae nostri Corporis, & consequenter nostrae Mentis,
praesentem existentiam secludit, quaeque adeo ideae, quae nostrae Mentis
essentiam constituit, est contraria.
PROPOSITIO XII
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quae Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant.
DEMONSTRATIO
Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis
alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus, ut praesens,
contemplabitur (per Prop. 17 p. 2), & consequenter (per Prop. 7 p.
2) quamdiu Mens humana aliquod externum corpus, ut praesens, contemplatur,
hoc est (per ejusdem Prop. 17 Schol.), imaginatur, tamdiu humanum Corpus
affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit; atque
adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quae corporis nostri agendi potentiam
augent, vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi
potentiam augent, vel juvant (vide Post. 1 hujus), & consequenter (per
Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur, vel juvatur;
ac proinde (per Prop. 6 vel 9 hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari
conatur. Q.E.D.
PROPOSITIO XIII
Cum Mens ea imaginatur, quae Corporis agendi potentiam
minuunt, vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quae horum
exsitentiam secludunt.
DEMONSTRATIO
Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis, &
Corporis potentia minuitur, vel coercetur (ut in praeced. Prop. demonstravimus),
& nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur,
quod hujus praesentem existentiam secludat (per Prop. 17 p. 2), hoc est
(ut modo ostendimus), Mentis, & Corporis potentia tamdiu minuitur,
vel coercetur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit,
quodque adeo Mens (per Prop. 9 hujus), quantum potest, imaginari, vel recordari
conabitur.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur, quod Mens ea imaginari aversatur, quae ipsius,
& Corporis potentiam minuunt, vel coercent.
Scholium
Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit.
Nempe Amor nihil aliud est, quam Laetitia, concomitante idea
causae externae, & Odium nihil aliud, quam Tristitia, concomitante
idea causae externae. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario
conatur rem, quam amat, praesentem habere, & conservare; & contra,
qui odit, rem, quam odio habet, amovere, & destruere conatur. Sed de
his omnibus in seqq. prolixius.
PROPOSITIO XIV
Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi
postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.
DEMONSTRATIO
Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel
fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim & alterius
recordabitur (per Prop. 18 p. 2). At Mentis imaginationes magis nostri
Corporis affectus, quam corporum externorum naturam indicant (per Coroll.
2 Prop. 16 p. 2): ergo si Corpus, & consequenter Mens (vide Defin.
3 hujus) duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro
afficietur, afficietur etiam altero. Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Res quaecunque potest esse per accidens causa Laetitiae,
Tristitiae, vel Cupiditatis.
DEMONSTRATIO
Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet,
qui ejus agendi potentiam neque auget, neque minuit, & altero, qui
eandem vel auget, vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex praecedenti Propositione
patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quae (per Hypothesin)
per se ejus cogitandi potentiam nec auget, nec minuit, afficietur, statim
& hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget, vel minuit, hoc
est (per Schol. Prop. 11 hujus) Laetitia, vel Tristitia afficietur; atque
adeo, illa res non per se, sed per accidens causa erit Laetitiae, vel Tristitiae.
Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens
causam esse Cupiditatis. Q.E.D.
Corollarium
Ex eo solo, quod rem aliquam affectu Laetitiae, vel Tristitiae,
cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare, vel
odio habere possumus.
DEMONSTRATIO
Nam ex hoc solo fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem
postea imaginando, affectu Laetitiae, vel Tristitiae afficiatur, hoc est
(per Schol. Prop. 11 hujus), ut Mentis, & Corporis potentia augeatur,
vel minuatur, &c. Et consequenter (per Prop. 12 hujus) ut Mens eandem
imaginari cupiat, vel (per Coroll. Prop. 13 hujus) aversetur, hoc est (per
Schol. Prop. 13 hujus), ut eandem amet, vel odio habeat. Q.E.D.
Scholium
Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quaedam amemus, vel
odio habeamus, absque ulla causa nobis cognita; sed tantum ex Sympathia
(ut ajunt) & Antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta, quae
nos Laetitia, vel Tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile habent
objectis, quae nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. Prop.
ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi haec nomina Sympathiae, &
Antipathiae introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam
qualitates; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas, vel manifestas
etiam qualitates intelligere.
PROPOSITIO XVI
Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur
simile objecto, quod Mentem Laetitia, vel Tristitia afficere solet, quamvis
id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum afficiens causa,
eam tamen amabimus, vel odio habebimus.
DEMONSTRATIO
Id, quod simile est objecto, in ipso objecto (per Hypothesin)
cum affectu Laetitiae, vel Tristitiae contemplati sumus; atque adeo (per
Prop. 14 hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc, vel
illo afficietur affectu, & consequenter res, quam hoc idem habere percipimus,
erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Laetitiae, vel Tristitiae causa;
adeoque (per Coroll. praeced.), quamvis id, in quo objecto est similis,
non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus, vel odio habebimus.
Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Si rem, quae nos Tristitiae affectu afficere solet, aliquid
habere imaginamur simile alteri, quae nos aeque magno Laetitiae affectu
solet afficere, eandem odio habebimus, & simul amabimus.
DEMONSTRATIO
Est enim (per Hypothesin) haec res per se Tristitiae causa,
& (per Schol. Prop. 13 hujus) quatenus eandem hoc affectu imaginamur,
eandem odio habemus: & quatenus praeterea aliquid habere imaginamur
simile alteri, quae nos aeque magno Laetitiae affectu afficere solet, aeque
magno Laetitiae conamine amabimus (per Prop. praeced.); atque adeo eandem
odio habebimus, & simul amabimus. Q.E.D.
Scholium
Haec
Mentis constitutio, quae scilicet ex duobus contrariis
affectibus oritur, animi vocatur fluctuatio, quae proinde affectum
respicit, ut dubitatio imaginationem (vide Schol. Prop. 44 p. 2); nec animi
fluctuatio, & dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus &
minus. Sed notandum, me in Propositione praecedenti has animi fluctuationes
ex causis deduxisse, quae per se unius, & per accidens alterius affectus
sunt causa; quod ideo feci, quia sic facilius ex praecedentibus deduci
poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto,
quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post.
1 p. 2) ex plurimis diversae naturae individuis componitur, atque adeo
(per Axiom. 1 post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 p. 2) ab uno, eodemque
corpore plurimis, diversisque modis potest affici; & contra, quia una,
eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam, diversisque
modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile
concipere possumus, unum, idemque objectum posse esse causam multorum,
contrariorumque affectuum.
PROPOSITIO XVIII
Homo ex imagine rei praeteritae, aut futurae eodem Laetitiae,
& Tristitiae affectu afficitur, ac ex imagine rei praesentis.
DEMONSTRATIO
Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut praesentem,
tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17 p. 2 cum ejusdem Coroll.),
nec ipsam ut praeteritam, aut futuram imaginatur; nisi quatenus ejus imago
juncta est imagini temporis praeteriti, aut futuri (vide Schol. Prop. 44
p. 2). Quare rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus
futurum, vel praeteritum, sive ad praesens referatur, hoc est (per Coroll.
2 Prop. 16 p. 2), Corporis constitutio, seu affectus idem est, sive imago
sit rei praeteritae, vel futurae, sive praesentis; atque adeo affectus
Laetitiae & Tristitiae idem est, sive imago sit rei praeteritae, aut
futurae, sive praesentis. Q.E.D.
Scholium I
Rem eatenus praeteritam, aut futuram hic voco, quatenus ab
eadem affecti fuimus, aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus, aut
videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos laesit, aut laedet, &c. Quatenus
enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, hoc est,
Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat; atque adeo
(per Prop. 17 p. 2) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac
si res ipsa praesens adesset. Verumenimvero, quia plerumque fit, ut ii,
qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem, ut futuram, vel praeteritam
contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide Schol. Prop.
44 p. 2), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur,
non sint adeo constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur,
donec homines de rei eventu certiores fiant.
Scholium II
Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas,
Desperatio, Gaudium, & Conscientiae morsus. Spes namque nihil aliud
est, quam inconstans Laetitia, orta ex imagine rei futurae, vel praeteritae,
de cujus eventu dubitamus.
Metus contra inconstans Tristitia,
ex rei dubiae imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio
tollatur, ex Spe fit Securitas, & ex Metu Desperatio;
nempe
Laetitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel
speravimus. Gaudium deinde est Laetitia, orta ex imagine
rei praeteritae, de cujus eventu dubitavimus.
Conscientiae denique
morsus
est tristitia, opposita gaudio.
PROPOSITIO XIX
Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur;
si autem conservari, laetabitur.
DEMONSTRATIO
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quae Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per
Schol. Prop. 13 hujus), ea, quae amat. At imaginatio ab iis juvatur, quae
rei existentiam ponunt, & contra coercetur iis, quae rei existentiam
secludunt (per Prop. 17 p. 2); ergo rerum imagines, quae rei amatae existentiam
ponunt, Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est
(per Schol. Prop. 11 hujus), Laetitia Mentem afficiunt; & quae contra
rei amatae existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coercent, hoc est
(per idem Schol.), Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat,
destrui imaginatur, contristabitur, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, laetabitur.
DEMONSTRATIO
Mens (per Prop. 13 hujus) ea imaginari conatur, quae rerum
existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur, secludunt,
hoc est (per Schol. ejusdem Prop.), ea imaginari conatur, quae rerum, quas
odio habet, existentiam secludunt; atque adeo rei imago, quae existentiam
ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est
(per Schol. Prop. 11 hujus), Mentem Laetitia afficit. Qui itaque id, quod
odio habet, destrui imaginatur, laetabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXI
Qui id, quod amat, Laetitia, vel Tristitia affectum imaginatur,
Laetitia etiam, vel Tristitia afficietur; & uterque hic affectus major,
aut minor erit in amante, prout uterque major, aut minor est in re amata.
DEMONSTRATIO
Rerum imagines (at in Prop. 19 hujus demonstravimus), quae
rei amatae existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari
conatur, juvant. Sed Laetitia existentiam rei laetae ponit, & eo magis,
quo Laetitiae affectus major est: est enim (per Schol. Prop. 11 hujus)
transitio ad majorem perfectionem: ergo imago Laetitiae rei amatae in amante
ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), amantem
Laetitia afficit, & eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit.
Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia afficitur, eatenus
destruitur, & eo magis, quo majori afficitur Tristitia (per idem Schol.
Prop. 11 hujus); adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id, quod amat, Tristitia
affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, & eo majori, quo major
hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam amamus,
Amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem
afficere, econtra Odio etiam contra ipsum afficiemur.
DEMONSTRATIO
Qui rem, quam amamus Laetitia, vel Tristitia afficit, ille
nos Laetitia, vel Tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam Laetitia
illa, vel Tristitia affectam imaginamur (per Prop. praeced.). At haec Laetitia,
vel Tristitia in nobis supponitur dari, concomitante idea causae externae;
ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Laetitia, vel Tristitia
afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore, vel Odio afficiemur.
Q.E.D.
Scholium
Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio,
quam definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno.
Quo autem nomine appellanda sit Laetitia, quae ex alterius bono oritur,
nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem,
& contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem
appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus
(ut in Prop. 21 ostendimus), sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti
sumus; modo eam nobis similem judicemus (ut infra ostendam). Atque adeo
ei etiam favere, qui simili bene fecit, & contra in eum indignari,
qui simili damnum intulit.
PROPOSITIO XXIII
Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur,
laetabitur; si contra idem Laetitia affectum esse imaginetur, contristabitur;
& uterque hic affectus major, aut minor erit, prout ejus contrarius
major, aut minor est in eo, quod odio habet.
DEMONSTRATIO
Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur,
& eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus).
Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici
imaginatur, Laetitia contra afficietur; & eo majori, quo majori Tristitia
rem odiosam affectam esse imaginatur; quod erat primum. Deinde Laetitia
existentiam rei laetae ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), & eo
magis, quo major Laetitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Laetitia
affectum imaginatur, haec imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum
coercebit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitia
afficietur, & Q.E.D.
Scholium
Haec Laetitia vix solida, & absque ullo animi conflictu
esse potest. Nam (ut statim in Propositione 27 hujus ostendam) quatenus
rem sibi similem Tristitiae affectu affici imaginatur, eatenus contristari
debet; & contra, si eandem Laetitia affici imaginetur. Sed hic ad solum
Odium attendimus.
PROPOSITIO XXIV
Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam odio
habemus, Odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia
eandem rem afficere, Amore erga ipsum afficiemur.
DEMONSTRATIO
Demonstratur eodem modo haec Propositio, ac Propositio 22
hujus, quam vide.
Scholium
Hi, & similes Odii affectus ad Invidiam referuntur,
quae propterea nihil aliud est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur
hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, & contra ut ejusdem
bono contristetur.
PROPOSITIO XXV
Id omne de nobis, deque re amata affirmare conamur, quod
nos, vel rem amatam Laetitia afficere, imaginamur; & contra id omne
negare, quod nos, vel rem amatam Tristitia afficere, imaginamur.
DEMONSTRATIO
Quod rem amatam Laetitia, vel Tristitia afficere imaginamur,
id nos Laetitia, vel Tristitia afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per
Prop. 12 hujus) ea, quae nos Laetitia afficiunt, quantum potest, conatur
imaginari, hoc est (per Prop. 17 p. 2 & ejus Coroll.), ut praesentia
contemplari; & contra (per Prop. 13 hujus), quae nos Tristitia afficiunt,
eorum existentiam secludere; ergo id omne de nobis, deque re amata affirmare
conamur, quod nos, vel rem amatam Laetitia afficere, imaginamur, &
contra. Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod
ipsam Tristitia afficere imaginamur, & id contra negare, quod ipsam
Laetitia afficere imaginamur.
DEMONSTRATIO
Sequitur haec Propositio ex Propositione 23 ut praecedens
ex Propositione 21 hujus.
Scholium
His videmus, facile contingere, ut homo de se, deque re amata
plus justo, & contra de re, quam odit, minus justo sentiat, quae quidem
imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus justo sentit,
Superbia vocatur, & species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat,
se omnia illa posse, quae sola imaginatione assequitur, quaeque propterea,
veluti realia, contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest,
quae horum existentiam secludunt, & ipsius agendi potentiam determinant.
Est igitur Superbia Laetitia ex eo orta, quod homo de se plus justo
sentit. Deinde Laetitia, quae ex eo oritur, quod homo de alio plus
justo sentit, Existimatio vocatur; & illa denique Despectus,
quae ex eo oritur, quod de alio minus justo sentit.
PROPOSITIO XXVII
Ex eo, quod rem nobis similem, & quam nullo affectu
prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu
afficimur.
DEMONSTRATIO
Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideae
corpora externa, veluti nobis praesentia, repraesentant (per Schol. Prop.
17 p. 2), hoc est (per Prop.16 p. 2), quarum ideae naturam nostri Corporis,
& simul praesentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis
externi natura similis sit naturae nostri Corporis, tum idea corporis externi,
quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni
corporis externi; & consequenter, si aliquem nobis similem aliquo affectu
affectum imaginamur, haec imaginatio affectionem nostri Corpus huic affectui
similem exprimet; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo
affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem
nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu
cum ipsa afficiemur, non autem simili.
Q.E.D.
Scholium
Haec affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur
Commiseratio
(de qua vide Schol. Prop. 22 hujus); sed ad Cupiditatem relata Aemulatio,
quae proinde nihil aliud est, quam alicujus res Cupiditas, quae
in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem Cupiditatem
habere imaginamur.
Corollarium I
Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur
Laetitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra
eundem imaginamur eandem Tristitia afficere, Odio erga ipsum afficiemur.
DEMONSTRATIO
Hoc eodem modo ex Propositione praecedente demonstratur,
ac Propositio 22 hujus ex Propositione 21.
Corollarium II
Rem, cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod
ipsius miseria nos Tristitia afficit.
DEMONSTRATIO
Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop.
23 hujus) ex ipsius Tristitia laetaremur, quod est contra Hypothesin.
Corollarium III
Rem, cujus nos miseret, a miseria, quantum possumus, liberare
conabimur.
DEMONSTRATIO
Id, quod rem, cujus nos miseret, Tristitia afficit, nos simili
etiam Tristitia afficit (per Prop. praeced.); adeoque omne id, quod ejus
rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per
Prop. 13 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus) id destruere appetemus,
sive ad id destruendum determinabimur; atque adeo rem, cujus miseremur,
a sua miseria liberare conabimur. Q.E.D.
Scholium
Haec voluntas, sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur,
quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia
vocatur, quae proinde nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione
orta. Caeterum de Amore, & Odio erga illum, qui rei, quam nobis
similem esse imaginamur, bene, aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.
PROPOSITIO XXVIII
Id omne, quod ad Laetitiam conducere imaginamur, conamur
promovere, ut fiat; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere
imaginamur, amovere, vel destruere conamur.
DEMONSTRATIO
Quod ad Laetitiam conducere imaginamur, quantum possumus,
imaginari conamur (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Prop. 17 p. 2), id,
quantum possumus, conabimur ut praesens, sive ut actu existens contemplari.
Sed Mentis conatus, seu potentia in cogitando aequalis, & simul natura
est cum Corporis conatu, seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll.
Prop. 7 & Coroll. Prop. 11 p. 2): ergo, ut id existat, absolute conamur,
sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus, & intendimus;
quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiae causam esse credimus, hoc
est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur,
laetabimur (per Prop. 20 hujus), adeoque idem (per primam hujus partem)
conabimur
destruere, sive (per Prop.13 hujus) a nobis amovere, ne ipsum, ut praesens
contemplemur; quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad Laetitiam, &
Q.E.D.
PROPOSITIO XXIX
Nos id omne etiam agere conabimur, quod* [[*N.B.
Intellige hic, & in seqq. homines, quos nullo affectu prosequuti sumus.]]homines
cum Laetitia aspicere imaginamur, & contra id agere aversabimur, quod
homines aversari imaginamur.
DEMONSTRATIO
Ex eo, quod imaginamur homines aliquid amare, vel odio habere,
nos idem amabimus, vel odio habebimus (per Prop. 27 hujus), hoc est (per
Schol. Prop. 13 hujus), eo ipso ejus rei praesentia laetabimur, vel contristabimur;
adeoque (per Prop. praeced.) id omne, quod homines amare, sive cum Laetitia
aspicere imaginamur, conabimur agere, &c. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus aliquid agendi, & etiam omittendi, ea sola
de causa, ut hominibus placeamus, vocatur Ambitio, praesertim quando
adeo impense vulgo placere conamur, ut cum nostro, aut alterius damno quaedam
agamus, vel omittamus; alias Humanitas appellari solet. Deinde Laetitiam,
qua alterius actionem, qua nos conatus est delectari, imaginamur,
Laudem
voco; Tristitiam vero, qua contra ejusdem actionem aversamur, Vituperium
voco.
PROPOSITIO XXX
Si quis aliquid egit, quod reliquos Laetitia afficere
imaginatur, is Laetitia, concomitante idea sui, tanquam causa, afficietur;
sive se ipsum cum Laetitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod
reliquos Tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitia contra contemplabitur.
DEMONSTRATIO
Qui se reliquos Laetitia, vel Tristitia afficere imaginatur,
eo ipso (per Prop. 27 hujus) Laetitia, vel Tristitia afficietur. Cum autem
homo (per Prop. 19 & 23 p. 2) sui sit conscius per affectiones, quibus
ad agendum determinatur, ergo, qui aliquid egit, quod ipse imaginatur,
reliquos Laetitia afficere, Laetitia cum conscientia sui, tanquam causa,
afficietur, sive seipsum cum Laetitia contemplabitur, & contra. Q.E.D.
Scholium
Cum Amor (per Schol. Prop. 13 hujus) sit Laetitia, concomitante
idea causae externae, & Odium Tristitia concomitante etiam idea causae
externae, erit ergo haec Laetitia, & Tristitia Amoris, & Odii species.
Sed quia Amor, & Odium ad objecta externa referuntur, ideo hos Affectus
aliis nominibus significabimus; nempe Laetitiam, concomitante idea causae
externae, Gloriam, & Tristitiam huic contrariam Pudorem
appellabimus: Intellige, quando Laetitia, vel Tristitia ex eo oritur, quod
homo, se laudari, vel vituperari credit, alias Laetitiam, concomitante
idea causae internae, Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam vero
eidem contrariam Poenitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll. Prop.
17 p. 2) fieri potest, ut Laetitia, qua aliquis se reliquos afficere imaginatur,
imaginaria tantum sit, & (per Prop. 25 hujus) unusquisque de se id
omne conatur imaginari, quod se Laetitia afficere imaginatur, facile ergo
fieri potest, ut gloriosus superbus sit, & se omnibus gratum esse imaginetur,
quando omnibus molestus est.
PROPOSITIO XXXI
Si aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere
aliquid, quod ipsi amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantius
amabimus, &c. Si autem id, quod amamus, eum aversari imaginamur, vel
contra, tum animi fluctuationem patiemur.
DEMONSTRATIO
Ex eo solo, quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso
idem amabimus (per Prop. 27 hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus;
accedit ergo Amori nova causa, a qua fovetur; atque adeo id, quod amamus,
hoc ipso constantius amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari
imaginamur, idem aversabimur (per eandem Prop.). At si supponamus, nos
eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus, &
aversabimur, sive (vide Schol. Prop. 17 hujus) animi fluctuationem patiemur.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc, & ex. Prop. 28 hujus sequitur, unumquemque, quantum
potest, conari, ut unusquisque id, quod ipse amat, amet, & quod ipse
odit, odio etiam habeat; unde illud Poetae:
Speremus pariter, pariter metuamus amantes;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
Scholium
Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse
amat, vel odio habet, revera est Ambitio (vide Schol. Prop. 29 hujus);
atque adeo videmus, unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius
ingenio vivant, quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento,
& dum omnes ab omnibus laudari, seu amari volunt, odio invicem sunt.
PROPOSITIO XXXII
Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere
imaginamur, conabimur efficere, ne ille illa re potiatur.
DEMONSTRATIO
Ex eo solo, quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur (per
Prop. 27 hujus cum ejusdem Coroll. 1), rem illam amabimus, eaque gaudere
cupiemus. At (per Hypothesin) huic Laetitiae obstare imaginamur, quod ille
eadem hac re gaudeat; ergo (per Prop. 2& hujus), ne ille eadem potiatur,
conabimur. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque, cum hominum natura plerumque ita comparatum
esse, ut eorum, quibus male est, misereantur, & quibus bene est, invideant,
& (per Prop. praeced.) eo majore odio, quo rem, qua alium potiri imaginantur,
magis amant. Videmus deinde, ex eadem naturae humanae proprietate, ex qua
sequitur, homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos, &
ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam haec
omnia docere experiemur; praesertim si ad priores nostrae aetatis annos
attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in aequilibrio
est, ex hoc solo ridere, vel flere experimur, quod alios ridere, vel flere
vident; & quicquid praeterea vident alios facere, id imitari statim
cupiunt, & omnia denique sibi cupiunt, quibus alios delectari imaginantur;
nimirum quia rerum imagines, uti diximus, sunt ipsae humani Corporis affectiones,
sive modi, quibus Corpus humanum a causis externis afficitur, disponiturque
ad hoc, vel illud agendum.
PROPOSITIO XXXIII
Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus,
efficere, ut nos contra amet.
DEMONSTRATIO
Rem, quam amamus, prae reliquis, quantum possumus, imaginari
conamur (per Prop. 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam prae
reliquis Laetitia afficere conabimur (per Prop. 29 hujus) sive conabimur,
quantum possumus, efficere, ut res amata Laetitia afficiatur, concomitante
idea nostri, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut nos contra amet.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur,
eo magis gloriabimur.
DEMONSTRATIO
Nos (per Prop. praeced.) conamur, quantum possumus, ut res
amata nos contra amet, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata
Laetitia afficiatur, concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majori
Laetitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus
juvatur, hoc est (per Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eo majore Laetitia
afficimur. At cum ex eo laetemur, quod alium nobis similem Laetitia affecimus,
tum nosmet cum Laetitia contemplamur (per Prop. 30 hujus): ergo quo majori
affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majori Laetitia
nosmet contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eo magis gloriabimur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Si quis imaginatur rem amatam eodem, vel arctiore vinculo
Amicitiae, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga
ipsam rem amatam afficietur, & illi alteri invidebit.
DEMONSTRATIO
Quo quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur,
eo magis gloriabitur (per Prop. praeced.), hoc est (per Schol. Prop. 30
hujus), laetabitur; adeoque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantum potest,
imaginari, rem amatam ipsi quam arctissime devinctam, qui quidem conatus,
sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop.
31 hujus). At hic conatus, sive appetitus ab ipsius rei amatae imagine,
concomitante imagine illius, quem res amata sibi jungit, coerceri supponitur;
ergo (per Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitia afficietur, concomitante
idea rei amatae, tanquam causa, & simul imagine alterius, hoc est (per
Schol. Prop. 13 hujus), odio erga rem amatam afficietur, & simul erga
illum alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23
hujus) quod re amata delectatur, invidebit. Q.E.D.
Scholium
Hoc Odium erga rem amatam Invidiae junctum Zelotypia
vocatur, quae proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex Amore,
& Odio simul, concomitante idea alterius, cui invidetur. Praeterea
hoc Odium erga xem amatam majus erit pro ratione Laetitiae, qua Zelotypus
ex reciproco rei amatae Amore solebat affici, & etiam pro ratione affectus,
quo erga illum, quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat.
Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit,
quia ipsam id, quod ipse odio habet, Laetitia afficere imaginatur; &
etiam (per Coroll. Prop. 15 hujus) ex eo, quod rei amatae imaginem imagini
ejus, quem odit, jungere cogitur, quae ratio plerumque locum habet in Amore
erga faeminam; qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere,
non solum ex eo, quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur; sed etiam,
quia rei amatae imaginem pudendis, & excrementis alterius jungere cogitur,
eandem aversatur; ad quod denique accedit, quod Zelotypus non eodem vultu,
quem res amata ei praebere solebat, ab eadem excipiatur, qua etiam de causa
amans contristatur, ut jam ostendam.
PROPOSITIO XXXVI
Qui rei, qua semel delectatus est, recordatur, cupit eadem
cum iisdem potiri circumstantiis, ac cum primo ipsa delectatus est.
DEMONSTRATIO
Quicquid homo simul cum re, quae ipsum delectavit, vidit,
id omne (per Prop. 15 hujus) erit per accidens Laetitiae causa; adeoque
(per Prop. 28 hujus) omni eo simul cum re, quae ipsum delectavit, potiri
cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum
primo eadem delectatus est. Q.E.D.
Corollarium
Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit,
amans contristabitur.
DEMONSTRATIO
Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus
aliquid imaginatur, quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus
rei, sive circumstantiae (per Prop. praeced.) sit prae amore cupidus, ergo
(per Prop. 19 hujus), quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur.
Q.E.D.
Scholium
Haec Tristitia, quatenus absentiam ejus, quod amamus, respicit,
Desiderium
vocatur.
PROPOSITIO XXXVII
Cupiditas, quae prae Tristitia, vel Laetitia, praeque
Odio, vel Amore oritur, eo est major, quo affectus major est.
DEMONSTRATIO
Tristitia hominis agendi potentiam (per Schol. Prop. 11 hujus)
minuit, vel coercet, hoc est (per Prop. 7 hujus), conatum, quo homo in
suo esse perseverare conatur, minuit, vel coercet; adeoque (per Prop. 5
hujus) huic conatui est contraria; & quicquid homo Tristitia affectus
conatur, est Tristitiam amovere. At (per Tristitiae Defin.) quo Tristitia
major est, eo majori parti hominis agendi potentiae necesse est opponi;
ergo quo major Tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo
eontra Tristitiam amovere, hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eo majore
cupiditate, sive appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam
Laetitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget,
vel juvat, facile eadem via demonstratur, quod homo, Laetitia affectus,
nihil aliud cupit, quam eandem conservare, idque eo majore Cupiditate,
quo Laetitia major erit. Denique, quoniam Odium, & Amor sunt ipsi Tristitiae,
vel Laetitiae affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus, sive
Cupiditas, quae prae Odio, vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii,
& Amoris. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVIII
Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut Amor
plane aboleatur, eandem majore odio, ex pari causa, prosequetur, quam si
ipsam nunquam amavisset, & eo majori, quo Amor antea major fuerat.
DEMONSTRATIO
Nam si quis rem, quam amat, odio habere incipit, plures ejus
appetitus coercentur, quam si eandem non amavisset. Amor namque Laetitia
est (per Schol. Prop. 13 hujus), quam homo, quantum potest (per Prop. 28
hujus) conservare conatur; idque (per idem Schol.) rem amatam, ut praesentem,
contemplando, eandemque (per Prop. 21 hujus) Laetitia, quantum potest,
afficiendo, qui quidem conatus (per Prop. praeced.) eo est major, quo amor
major est, ut & conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet
(vide Prop. 33 hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per
Coroll. Prop. 13 & per Prop. 23 hujus); ergo amans (per Schol. Prop.
11 hujus) hac etiam de causa Tristitia afficietur, & eo majori, quo
Amor major fuerat, hoc est, praeter Tristitiam, quae Odii fuit causa, alia
ex eo oritur, quod rem amavit; & consequenter majore Tristitiae affectu
rem amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), majori
odio prosequetur, quam si eandem non amavisset, & eo majori, quo amor
major fuerat. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIX
Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi
ex eo majus sibi malum oriri timeat; & contra, qui aliquem amat, ei
eadem lege benefacere conabitur.
DEMONSTRATIO
Aliquem odio habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem,
ut Tristitiae causam, imaginari; adeoque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem
odio habet, eundem amovere, vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid
tristius, sive (quod idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare
posse credit, non inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, a malo
inferendo (per eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet; idque (per Prop.
37 hujus) majore conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea
praevalebit, ut volebamus. Secundae partis demonstratio eodem modo procedit.
Ergo qui aliquem odio habet, &c. Q.E.D.
Scholium
Per
bonum hic intelligo omne genus Laetitiae, &
quicquid porro ad eandem conducit, & praecipue id, quod desiderio,
qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitiae
genus, & praecipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol.
Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus,
sed contra id bonum vocamus, quod cupimus; & consequenter id, quod
aversamur, malum appellamus; quare unusquisque ex suo affectu judicat,
seu aestimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, & quid
denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum,
ejus autem inopiam pessimum judicat. Ambitiosus autem nihil aeque, ac Gloriam
cupit, & contra nihil aeque, ac Pudorem, reformidat. Invido deinde
nihil jucundius, quam alterius infelicitas, & nihil molestius, quam
aliena felicitas; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam,
aut malam, utilem, aut inutilem esse judicat. Caeterum hic affectus, quo
homo ita disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult,
velit, Timor, vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus, quatenus
homo ab eodem disponitur, ad malum, quod futurum judicat, minore vitandum
(vide Prop. 28 hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor appellatur
Verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coercetur Timore
alterius mali, ita ut quid potius velit, nesciat, tum Metus vocatur Consternatio,
praecipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.
PROPOSITIO XL
Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam
odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.
DEMONSTRATIO
Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio
afficietur (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia,
concomitante idea causae externae. At ipse (per Hypothesin) nullam hujus
Tristitiae causam imaginatur praeter illum, qui ipsum odio habet; ergo
ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur,
concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem
odio habebit. Q.E.D.
Scholium
Quod si se justam Odii causam praebuisse imaginatur, tum
(per Prop. 30 hujus & ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per
Prop. 25 hujus) raro contingit. Praeterea haec Odii reciprocatio oriri
etiam potest ex eo, quod Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui
odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo
imaginatur, eundem alicujus mali, sive Tristitiae causam imaginabitur;
atque adeo Tristitia afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui
ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contra afficietttr, ut supra.
Corollarium I
Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio,
& Amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se
odio haberi, determinatur (per Prop. praeced.), ad eundem contra odio habendum.
At (per Hypothesin) ipsum nihilominus amat: ergo Odio, & Amore simul
conflictabitur.
Corollarium II
Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu
prosecutus est, malum aliquod prae Odio sibi illatum esse, statim idem
malum eidem referre conabitur.
DEMONSTRATIO
Qui aliquem Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra
(per Prop. praeced.) odio habebit, & (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci
conabitur, quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop.
39 hujus) inferre studebit. At (per Hypothesin) primum, quod hujusmodi
imaginatur, est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur.
Q.E.D.
Scholium
Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur;
conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.
PROPOSITIO XLI
Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad
id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 & per Prop.
16 hujus fieri potest), eundem contra amabit.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio eadem via demonstratur, ac praecedens. Cujus
etiam Scholium vide.
Scholium
Quod si se justam Amoris causam praebuisse crediderit gloriabitur
(per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.), quod quidem (per Prop. 25 hujus)
frequentius contingit, & cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis
ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. praeced.). Porro
hic reciprocus Amor, & consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi
ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur,
Gratia, seu Gratitudo vocatur; atque adeo apparet, homines longe paratiores
esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.
Corollarium
Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, Odio, &
Amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua primum Propositionis praecedentis
Coroll. demonstratur.
Scholium
Quod si Odium praevaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre
conabitur, qui quidem affectus Crudelitas appellatur, praecipue
si illum, qui amat, nullam Odii communem causam praebuisse creditur.
PROPOSITIO XLII
Qui in aliquem, Amore, aut spe Gloriae motus, beneficium
contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.
DEMONSTRATIO
Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest,
efficere, ut ab ipsa contra ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur prae
amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio, quo tenetur,
ut contra ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Gloriae, sive (per Schol.
Prop. 30 hujus) Laetitiae; adeoque (per Prop.12 hujus) hanc Gloriae causam,
quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur.
At (per Hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causae existentiam secludit:
ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIII
Odium reciproco odio augetur, & Amore contra deleri
potest.
DEMONSTRATIO
Qui eum, quem odit, Odio contra erga se affectum esse imaginatur,
eo ipso (per Prop. 40 hujus) novum Odium oritur, durante (per Hypothesin)
adhuc primo. Sed si contra eundem amore erga se affectum esse imaginetur,
quatenus hoc imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Laetitia
contemplatur, & eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur,
hoc est, (per Prop. 41 hujus) eatenus conatur ipsum odio non habere, nullaque
Tristitia afficere; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus) major, vel
minor erit, pro ratione affectus, ex quo oritur; atque adeo si major fuerit
illo, qui ex odio oritur, & quo rem, quam odit (per Prop. 26 hujus)
Tristitia afficere conatur, ei praevalebit, & Odium ex animo delebit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XLIV
Odium, quod Amore plane vincitur, in Amorem transit; &
Amor propterea major est, quam si Odium non praecessisset.
DEMONSTRATIO
Eodem modo procedit, ac Propositionis 38 hujus. Nam qui rem,
quam odit, sive quam cum Tristitia contemplari solebat, amare incipit,
eo ipso, quod amat, laetatur, & huic Laetitiae, quam Amor involvit
(vide ejus Defin. in Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit, quae ex
eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quam odium involvit (ut in
Prop. 37 hujus ostendimus), prorsus juvatur, concomitante idea ejus, quem
odio habuit, tanquam causa.
Scholium
Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam
odio habere, vel Tristitia affici, ut majori hac Laetitia fruatur; hoc
est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec aegrotare
desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, &
Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi
posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori
amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium
majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium
magis magisque augeatur, & eadem de causa homo magis ac magis aegrotare
conabitur, ut majori Laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur;
atque adeo semper aegrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.
PROPOSITIO XLV
Si quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem,
quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.
DEMONSTRATIO
Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per
Prop. 40 hujus), adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio
habere, eo ipso rem amatam Odio, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia
affectam esse imaginatur, & consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur,
idque concomitante idea ejus, qui rem amatam odit tanquam causa, hoc est
(per Schol. Prop. 13 hujus), ipsum odio habebit. Q.E.D.
PROPOSITIO XLVI
Si quis ab aliquo cujusdam classis, sive nationis a sua
diversae, Laetitia, vel Tristitia affectus fuerit, concomitante ejus idea,
sub nomine universali classis, vel nationis, tanquam causa: is non tantum
illum, sed omnes ejusdem classis, vel nationis amabit, vel odio habebit.
DEMONSTRATIO
Hujus rei DEMONSTRATIO patet ex Propositione 16 hujus Partis.
PROPOSITIO XLVII
Laetitia, quae ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus,
destrui, aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi
Tristitia.
DEMONSTRATIO
Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia
affici imaginamur, eatenus contristamur.
Scholium
Potest haec Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis
17 Partis 2. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat,
eandem tamen ut praesentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur;
quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur, ad eandem
cum Tristitia contemplandum, quae determinatio, manente adhuc rei imagine,
coercetur quidem memoria illarum rerum, quae hujus existentiam secludunt;
sed non tollitur: atque adeo homo eatenus tantum laetatur, quatenus haec
determinatio coercetur; & hinc fit, ut haec Laetitia, quae ex rei,
quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur.
Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia haec ipsius
rei existentiam involvit, hominem determinat, ad rem cum eadem Tristitia
contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed
quia ejusdem rei imagini alias junxit, quae ejusdem existentiam secludunt,
ideo haec ad Tristitiam determinatio statim coercetur, & homo de novo
laetatur, & hoc toties, quoties haec repetitio fit. Atque haec eadem
est causa, cur homines laetantur, quoties alicujus jam praeteriti mali
recordantur, & cur pericula; a quibus liberati sunt, narrare gaudeant.
Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur,
& ad id metuendum determinantur, quae determinatio de novo eoercetur
idea libertatis, quam hujus periculi ideae junxerunt, eum aeodem liberati
sunt, quaeque eos de novo securos reddit, atque adeo de novo laetantur.
PROPOSITIO XLVIII
Amor, & Odium, ex. gr. erga Petrum destruitur, si
Tristitia, quam hoc, & Laetitia, quam ille involvit, ideae alterius
causae jungatur; & eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur
Petrum non solum fuisse alterutrius causam.
DEMONSTRATIO
Patet ex sola Amoris, & Odii definitione; quam vide in
Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Laetitia vocarur Amor &
Trisritia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus, vel illius affectus
causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus, vel ex parte sublato, affectus
quoque erga Petrum prorsus, vel ex parte diminuitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIX
Amor, & Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur,
major ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.
DEMONSTRATIO
Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p.
1) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Laetitiae, vel Tristitiae
causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus,
vel odio habebimus, idque (per Prop. praeced.) summo Amore, vel Odio, qui
ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quae ejusdem affectus est causa,
ut necessariam imaginemur, tum (per eandem Defin. 7 p. 1) ipsam non solam,
sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo (per
Prop. praeced.) Amor, & Odium erga ipsam minor erit.
Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant,
majore Amore, vel Odio se invicem prosequi, quam alia; ad quod accedit
affectuum imitatio, de qua vide Prop. 27, 34, 40 & 43 hujus.
PROPOSITIO L
Res quaecunque potest esse per accidens Spei, aut Metus
causa.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio eadem via demonstratur, qua PROPOSITIO 15
hujus, quam vide una cum Schol. 2 Propositionis 18 hujus.
Scholium
Res, quae per accidens Spei, aut Metus sunt causae, bona,
aut
mala omina vocantur. Deinde quatenus haec eadem omina sunt Spei,
aut Metus causa, eatenus (per Defin. Spei & Metus, quam vide in Schol.
2 Prop. 18 hujus) Laetitiae, aut Tristitiae sunt causa, & consequenter
(per Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus, vel odio habemus, &
(per Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quae speramus, adhibere, vel
tanquam obstacula, aut Metus causas amovere conamur. Praeterea ex Propositione
25 hujus sequitur nos natura ita esse constitutos, ut ea, quae speramus,
facile, quae autem timemus, difficile credamus, & ut de iis plus, minusve
justo sentiamus. Atque ex his ortae sunt Superstitiones, quibus homines
ubique conflictantur. Caeterum non puto operae esse pretium, animi hic
ostendere fluctuationes, quae ex Spe, & Metu oriuntur; quandoquidem
ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu,
neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus); & praeterea
quandoquidem quatenus aliquid speramus, aut metuimus, eatenus idem amamus,
vel odio habemus; atque adeo quicquid de Amore, & Odio diximus, facile
unusquisque Spei, & Metui applicare poterit.
PROPOSITIO LI
Diversi homines ab uno, eodemque objecto diversimode affici
possunt, & unus, idemque homo ab uno, eodemque objecto potest diversis
temporibus diversimode affici.
DEMONSTRATIO
Corpus humanum (per Post. 3 p. 2) a corporibus externis plurimis
modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse
affecti; atque adeo (per Axiom. 1, quod est post Lem. 3, quod vide post
Prop. 13 p. 2) ab uno, eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde
(per idem Post.) Corpus humanum potest jam hoc, jam alio modo esse affectum;
& consequenter (per idem Axiom.) ab uno, eodemque objecto diversis
temporibus diversimode affici. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio
habeat; & quod hic metuit, alter non metuat; & ut unus, idemque
homo, jam amet, quod antea oderit, & ut jam audeat, quod antea timuit,
&c. Deinde, quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid
malum, quid melius, & quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus),
sequitur homines tam judicio, quam affectu variare* [[*N. B. Posse
hoc fieri, tametsi Mens humana pars esset divini intellectus, ostendimus
in Schol. Prop. 13 p. 2.]] posse; & hinc fit, ut cum alios aliis
comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, &
ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus.
Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego
timere soleo; & si praeterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum
inferendi ei, quem odit, & benefaciendi ei, quem amat, non coercetur
timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo.
Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere
soleo, & si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur
timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam,
& sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura, & judicii
inconstantia, ut & quod homo saepe ex solo affectu de rebus judicat,
& quod res, quas ad Laetitiam, vel Tristitiam facere credit, quasque
propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur,
saepe non nisi imaginariae sint, ut jam taceam alia, quae in 2. Parte ostendimus,
de rerum incertitudine, facile concipimus hominem posse saepe in causa
esse, tam ut contristetur, quam ut laetetur, sive ut tam Tristitia, quam
Laetitia afficiatur, concomitante idea sui, tanquam causa; atque adeo facile
intelligimus, quid Poenitentia, & quid Acquiescentia in se ipso sit.
Nempe Poenitentia est Tristitia, concomitante idea sui, & Acquiescentia
in se ipso est Laetitia, concomitante idea sui, tanquam causa, &
hi affectus vehementissimi sunt, quia homines si liberos esse credunt.
(Vide Prop. 49 hujus.)
PROPOSITIO LII
Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod
nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur,
ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.
DEMONSTRATIO
Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur,
statim & aliorum recordamur (per Prop. 18 p. 2., cujus etiam Schol.
vide), & sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius
incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur,
nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo
contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus,
nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari,
nihil aliud dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum
aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere
potest; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum,
&c. Q.E.D.
Scholium
Haec Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus
sola in Mente versatur, vocatur Admiratio, quae si ab objecto, quod
timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem
suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non
valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit
hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso
hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio;
alias Horror, si hominis iram, invidiam, &c. admiramur. Deinde,
si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, &c. admiramur, Amor
eo ipso (per Prop. 12 hujus), major erit, & hunc Amorem Admirationi,
sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere
etiam possumus, Odium, Spem, Securitatem, & alios Affectus Admirationi
junctos; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis
vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse
magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.
Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen
causa haec plerumque est, quod sc. ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari,
amare, metuere &c. videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu
apparet similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus &c. (per Prop.
15 cum ejus Coroll. & Prop. 27 hujus) determinamur ad eandem rem admirandum,
amandum, metuendum &c. Sed si ex ipsius rei praesentia, vel accuratiore
contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis,
Amoris, Metus &c. esse potest, tum Mens ex ipsa rei praesentia magis
ad ea cogitandum, quae in objecto non sunt, quam quae in ipso sunt, determinata
manet; cum tamen contra ex objecti praesentia id praecipue cogitare soleat,
quod in objecto est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione,
sic Irrisio ex rei, quam odimus, vel metuimus, Contemptu oritur,
& Dedignatio ex stultitiae Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione
prudentiae. Possumus denique Amorem, Spem, Gloriam, & alios Affectus
junctos Contemptui concipere, atque inde alios praeterea Affectus deducere,
quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.
PROPOSITIO LIII
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur,
laetatur, & eo magis, quo se, suamque agendi potentiam distinctius
imaginatur.
DEMONSTRATIO
Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis,
earumque ideas (per Prop. 19 & 23 p. 2). Cum ergo fit, ut Mens se ipsam
possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per
Schol. Prop. 11 hujus), laetitia affici supponitur, & eo majori, quo
se, suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q.E.D.
Corollarium
Haec Laetitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab
aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur,
eo majori Laetitia alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante
idea sui (per Schol. Prop. 29 hujus); atque adeo (per Prop. 27 hujus) ipse
majore Laetitia, concomitante idea sui, afficitur. Q.E.D.
PROPOSITIO LIV
Mens ea tantum imaginari conatur, quae ipsius agendi potentiam
ponunt.
DEMONSTRATIO
Mentis conatus, sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia
(per Prop. 7 hujus); Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum,
quod Mens est, & potest, affirmat; at non id, quod non est, neque potest;
adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat,
sive ponit. Q.E.D.
PROPOSITIO LV
Cum Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.
DEMONSTRATIO
Mentis essentia id tantum, quod Mens est, & potest, affirmat,
sive de natura Mentis est ea tantummodo imaginari, quae ipsius agendi potentiam
ponunt (per Prop. praeced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam
contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod,
dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit,
hic ejus conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa
contristatur. Q.E.D.
Corollarium
Haec Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari
imaginatur; quod eodem modo demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.
Scholium
Haec Tristitia, concomitante idea nostrae imbecillitatis,
Humilitas
appellatur; Laetitia autem, quae ex contemplatione nostri oritur, Philautia,
vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam haec toties repetitur,
quoties homo suas virtutes, sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc
ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis,
quam animi vires ostentare gestiat, & ut homines hac de causa sibi
invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos
(vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum aequalium
imbecillitatem gaudere, & contra propter eorundem virtutem contristari.
Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Laetitia (per
Prop. 53 hujus) afficitur, & eo majore, quo actiones plus perfectionis
exprimere, & easdem distinctius imaginatur, hoc est (per illa, quae
in Schol. 1 Prop. 40 p. 2 dicta sunt), quo magis easdem ab aliis distinguere,
& ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione
sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis
negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis, vel animalis
ideam refert, non tantopere gaudebit; & contra contristabitur, si suas,
ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur, quam quidem
Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum aequalium
actiones perperam interpretando, vel suas, quantum potest adornando. Apparet
igitur homines natura proclives esse ad Odium, & Invidiam, ad quam
accedit ipsa educatio. Nam parentes solo Honoris & Invidiae stimulo
liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod
non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam,
sequens addam Corollarium.
Corollarium
Nemo virtutem alicui, nisi aequali, invidet.
DEMONSTRATIO
Invidia est ipsum Odium (vide Schol. Prop. 24 hujus), sive
(per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. Il hujus)
affectio, qua hominis agendi potentia, seu conatus coercetur. At homo (per
Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur, neque cupit, nisi quod ex data
sua natura sequi potest; ergo homo nullam de se agendi potentiam, seu (quod
idem est) virtutem praedicari cupiet, quae naturae alterius est propria,
& suae aliena; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol.
Prop. 11 hujus) ipse contristari nequit ex eo, quod aliquam virtutem in
aliquo ipsi dissimili contemplatur, & consequenter neque ei invidere
poterit. At quidem suo aequali, qui cum ipso ejusdem naturae supponitur.
Q.E.D.
Scholium
Cum igitur supra in Scholio Propositionis 52 hujus Partis,
dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem,
&c. admiramur, id fit (ut ex ipsa Prop. patet), quia has virtutes ei
singulariter inesse, & non ut nostrae naturae communes imaginamur;
adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem,
& leonibus fortitudinem, &c.
PROPOSITIO LVI
Laetitiae, Tristitiae, & Cupiditatis, & consequenter
uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis,
vel qui ab his derivatur, nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, &c. tot
species dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.
DEMONSTRATIO
Laetitia, & Tristitia, & consequenter affectus, qui
ex his componuntux, vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop.
11 hujus); nos autem (per Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas
habemus inadaequatas; & quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus),
eatenus tantum patimur, hoc est (vide Schol. Prop. 40 p. 2), eatenus tantum
necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vide Prop. 17 p. 2 cum ejus
Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis, &
naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis
ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur.
Nempe Laetitia, quae ex objecto, ex. gr. A oritur, naturam ipsius
objecti A, & Laetitia, quae ex objecto B oritur, ipsius
objecti B naturam involvit, atque adeo hi duo Laetitiae affectus
natura sunt diversi, quia ex causis diversae naturae oriuntur. Sic etiam
Tristitiae affectus, qui uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia,
quae ab alia causa oritur; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu, animi
Fluctuatione, &c. intelligendum est: ac proinde Laetitiae, Tristitiae,
Amoris, Odii, &c. tot species necessario dantur, quot sunt species
objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia,
seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur
ad aliquid agendum (vide Schol. Prop. 9 hujus); ergo, prout unusquisque
a causis externis hac, aut illa Laetitiae, Tristitiae, Amoris, Odii, &c.
specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc, aut alio modo constituitur,
ita ejus Cupiditas alia, atque alia esse, & natura unius a natura alterius
Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquaeque
oritur, inter se diffexunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot
sunt species Laetitiae, Tristitiae, Amoris, &c. & consequenter
(per jam ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur. Q.E.D.
Scholium
Inter affectuum species, quae (per Prop. praeced.) perplurimae
esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia, & Ambitio,
quae non nisi Amoris, vel Cupiditatis sunt notiones; quae hujus utriusque
affectus naturam explicant per objecta, ad quae referuntur. Nam per Luxuriam,
Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, & Ambitionem nihil aliud intelligimus,
quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum, & gloriae immoderatum
Amorem vel Cupiditatem. Praeterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum,
ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia,
quam Luxuriae, & Sobrietas, quam Ebrietati, & denique Castitas,
quam Libidini opponere solemus, affectus, seu passiones non sunt; sed animi
indicant potentiam, quae hos affectus moderatur. Caeterum reliquas affectuum
species hic explicare nec possum (quia tot sunt, quot objectorum species),
nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum
vires, & Mentis in eosdem potentiam determinandum, nobis sufficit,
uniuscujusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit, inquam,
nobis affectuum, & Mentis communes proprietates intelligere, ut determinare
possimus, qualis, & quanta sit Mentis potentia in moderandis, &
coercendis affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc,
& illum Amoris, Odii, vel Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem
erga liberos, & inter Amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias
cognoscere, & affectuum naturam, & originem ulterius indagare,
non est opus.
PROPOSITIO LVII
Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius
tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3
Schol. Prop. 13 p. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum
definitionibus demonstrabimus.
Omnes affectus ad Cupiditatem, Laetitiam, vel Tristitiam
referuntur, ut eorum, quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas
est ipsa uniuscujusque natura, seu essentia (vide ejus Defin. in Schol.
Prop. 9 hujus); ergo uniuscujusque individui Cupiditas, a Cupiditate alterius
tantum discrepat, quantum natura, seu essentia unius ab essentia alterius
differt. Laetitia deinde, & Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque
potentia, seu conatus in suo esse perseverandi augetur, vel minuitur, juvatur,
vel coercetur (per Prop. 11 hujus & ejus Schol.). At per conatum in
suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem, & Corpus simul refertur,
Appetitum, & Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9 hujus);
ergo Laetitia, & Tristitia est ipsa Cupiditas, sive Appetitus, quatenus
a causis externis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, hoc est
(per idem Schol.), est ipsa cujusque natura; atque adeo uniuscujusque Laetitia,
vel Tristitia, a Laetitia, vel Tristitia alterius tantum etiam discrepat,
quantum natura, seu essentia unius ab essentia alterius differt, &
consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius
tantum discrepat, &c. Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur affectus animalium, quae irrationalia dicuntur
(bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus
originem) ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a
natura humana differt. Fertur quidem equus, & homo Libidine procreandi;
at ille Libidine equina, hic autem humana. Sic etiam Libidines, & Appetitus
Insectorum, piscium, & avium alii atque alii esse debent. Quamvis itaque
unumquodque individuum sua, qua constat natura, contentum vivat, eaque
gaudeat, vita tamen illa, qua unumquodque est contentutn, & gaudium
nihil aliud est, quam idea, seu anima ejusdem individui, atque adeo gaudium
unius a gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum essentia unius
ab essentia alterius differt. Denique ex praecedenti Propositione sequitur,
non parum etiam interesse, inter gaudium, quo ebrius ex. gr. ducitur, &
inter gaudium, quo potitur Philosophus, quod hic in transitu monere volui.
Atque haec de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur.
Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.
PROPOSITIO LVIII
Praeter Laetitiam, & Cupiditatem, quae passiones sunt,
alii Laetitiae, & Cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus
agimus, referuntur.
DEMONSTRATIO
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam concipit, laetatur
(per Prop. 53 hujus): Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando
veram, sive adaequatam ideam concipit (per Prop. 43 p. 2). At Mens quasdam
ideas adaequatas concipit (per Schol. 2 Prop. 40 p. 2): Ergo eatenus etiam
laetatur, quatenus ideas adaequatas concipit, hoc est (per Prop.1 hujus),
quatenus agit. Deinde Mens tam quatenus claras, & distinctas, quam
quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per Prop.
9 hujus): At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.);
ergo Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus intelligimus, sive (per
Prop. 1 hujus) quatenus agimus. Q.E.D.
PROPOSITIO LIX
Inter omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur,
nulli sunt, quam qui ad Laetitiam, vel Cupiditatem referuntur.
DEMONSTRATIO
Omnes affectus ad Cupiditatem, Laetitiam, vel Tristitiam
referuntur, ut eorum, quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam
autem intelligimus, quod Mentis cogitandi potentia minuit, vel coercet
(per Prop. 11 hujus & ejus Schol.); adeoque Mens, quatenus contristatur,
eatenus ejus intelligendi, hoc est, ejus agendi potentia (per Prop. 1 hujus)
minuitur, vel coercetur; adeoque nulli Tristitiae affectus ad Mentem referri
possunt, quatenus agit; sed tantum affectus Laetitiae, & Cupiditatis,
qui (per Prop. praeced.) eatenus etiam ad Mentem referuntur. Q.E.D.
Scholium
Omnes actiones, quae sequuntur ex affectibus, qui ad Mentem
referuntur, quatenus intelligit, ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem,
& Generositatem distinguo. Nam per Animositatem intelligo Cupiditatem,
qua unusquisque conatur suum esse ex solo rationis dictamine conservare.
Per Generositatem autem Cupiditatem intelligo,
qua unusquisque
ex solo rationis dictamine conatur reliquos homines juvare, & sibi
amicitia jungere. Eas itaque actiones, quae solum agentis utile intendunt,
ad Animositatem, & quae alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem
refero. Temperantia igitur, Sobrietas, & animi in periculis praesentia,
&c. Animositatis sunt species; Modestia autem, Clementia &c. species
Generositatis sunt. Atque his puto me praecipuos affectus, animique fluctuationes,
quae ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Laetitiae,
& Tristitiae oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas ostendisse.
Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis agitari, nosque,
perinde ut maris undae, a contrariis ventis agitatae, fluctuari, nostri
eventus, atque fati inscios. At dixi, me praecipuos tantum, non omnes,
qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra,
procedendo facile possumus ostendere Amorem esse junctum Poenitentiae,
Dedignationi, Pudori, &c. Imo unicuique ex jam dictis clare constare
credo, affectus tot modis alii cum aliis posse componi, indeque tot variationes
oriri, ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum praecipuos
tantum enumeravisse sufficit; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis,
quam utilitatis haberent. Attamen de Amore hoc notandum restat, quod scilicet
saepissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex ea
fruitione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, &
aliae rerum imagines in eo excitantur, & simul Mens alia imaginari,
aliaque cupere incipit. Ex. gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare
solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem
sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si igitur
Corpore jam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse praesens adest,
fomentetur, & consequenter conatus etiam, sive Cupiditas eundem comedendi,
huic Cupiditati, seu conatui nova illa constitutio repugnabit, & consequenter
cibi, quem appetebamus, praesentia odiosa erit, & hoc est, quod Fastidium,
& Taedium vocamus. Caeterum Corporis affectiones externas, quae in
affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus &c.
neglexi, quia ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur.
Denique de affectuum definitionibus quaedam notanda sunt, quas propterea
hic ordine repetam, & quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.
Affectuum Definitiones
I. Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex
data quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.
Explicatio
Diximus supra in Scholio Propositionis 9 hujus Partis, Cupiditatem
esse appetitum cum ejusdem conscientia; appetitum autem esse ipsam hominis
essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum, quae ipsius conservationi
inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum appetitum,
& Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus
sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus, idemque; atque
adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare
nolui; sed eandem ita definire studui, ut omnes humanae naturae conatus,
quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis, vel impetus significamus,
una comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis
essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum; sed ex hac
definitione (per Prop. 23 p. 2) non sequeretur, quod Mens possit suae Cupiditatis,
sive appetitus esse conscia. Igitur, ut hujus conscientiae causam involverem,
necesse fuit (per eandem Prop.) addere, quatenus ex data quacunque ejus
affectione determinata &c. Nam per affectionem humanae essentiae
quamcunque ejusdem essentiae constitutionem intelligimus, sive ea sit innata,
sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum
concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur
Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus, appetitus,
& volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione varii, &
non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur,
&, quo se vertat, nesciat.
II.
Laetitia est hominis transitio a minore
ad majorem perfectionem.
III.
Tristitia est hominis transitio a majore ad
minorem perfectionem.
Explicatio
Dico transitionem. Nam Laetitia non est ipsa perfectio. Si
enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque
Laetitiae affectu compos esset; quod clarius apparet ex Tristitiae affectu,
qui huic est contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem
consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem
homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus perfectionis est particeps.
Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris perfectionis
consistat; nam privatio nihil est; Tristitiae autem affectus actus est,
qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem
perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur, vel
coercetur (vide Schol. Prop. 11 hujus). Caeterum definitiones Hilaritatis,
Titillationis, Melancholiae, & Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum
referuntur, & non nisi Laetitiae, aut Tristitiae sunt Species.
IV.
Admiratio est rei alicujus imaginatio,
in qua Mens defixa propterea manet, quia haec singularis imaginatio nullam
cum reliquis habet connexionem. Vide Prop. 52 cum ejusdem Schol.
Explicatio
In Scholio Propositionis 18 Partis 2 ostendimus, quaenam
sit causa, cur Mens, ex contemplatione unius rei, statim in alterius rei
cogitationem incidat, videlicet, quia earum rerum imagines invicem concatenatae,
& ita ordinatae sunt, ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit,
quando rei imago nova est; sed Mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur,
donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novae
imaginatio in se considerata ejusdem naturae est, ac reliquae, & hac
de causa ego Admirationem inter affectus non numero, nec causam video,
cur id facerem, quandoquidem haec Mentis distractio ex nulla causa positiva,
quae Mentem ab aliis distrahat, oritur; sed tantum ex eo, quod causa, cur
Mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit.
Tres igitur (ut in Schol. Prop. 11 hujus monui) tantum
affectus primitivos, seu primarios agnosco; nempe, Laetitiae, Tristitiae,
& Cupiditatis, nec alia de causa verba de Admiratione feci, quam quia
usu factum est, ut quidam affectus, qui ex tribus primitivis derivantur,
aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quae admiramur, referuntur;
quae quidem ratio me ex aequo movet, ut etiam Contemptus definitionem his
adjungam.
V.
Contemptus est rei alicujus imaginatio,
quae Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei praesentia magis moveatur
ad ea imaginandum, quae in ipsa re non sunt, quam quae in ipsa sunt. Vide
Schol. Prop. 52 hujus.
Definitiones Venerationis, & Dedignationis missas
hic facio, quia nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt.
VI.
Amor est Laetitia, concomitante idea
causae externae.
Explicatio
Haec Definitio satis clare Amoris essentiam explicat; illa
vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis se jungendi
rei amatae, non Amoris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, &,
quia Amoris essentia non satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque
ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt, & hinc factum,
ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum,
cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatae,
me per voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem,
seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus Propositione
48 Partis 2), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatae, quando abest,
vel perseverandi in ipsius praesentia, quando adest; potest namque amor
absque hac, aut illa Cupiditate concipi: sed per voluntatem me Acquiescentiam
intelligere, quae est in amante ob rei amatae praesentiam, a qua Laetitia
amantis corroboratur, aut saltem fovetur.
VII.
Odium est Tristitia, concomitante idea
causae externae.
Explicatio
Quae hic notanda sunt, ex dictis in praecedentis Definitionis
Explicatione facile percipiuntur. Vide praeterea Schol. Prop.13 hujus.
VIII.
Propensio est Laetitia, concomitante
idea alicujus rei, quae per accidens causa est Laetitiae.
IX.
Aversio est Tristitia, concomitante idea
alicujus rei, quae per accidens causa est Tristitiae. De his vide Schol.
Prop. 15 hujus.
X.
Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.
Explicatio
Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione
52 hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, saepe imaginemur,
idem admirari desinemus; atque adeo videmus, Devotionis affectum facile
in simplicem Amorem degenerare.
11. Irrisio est Laetitia orta & eo, quod
aliquid, quod contemnimus, in re, quam odimus, inesse imaginamur.
Explicatio
Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem
existentiam negamus (vide Schol. Prop. 52 hujus), & eatenus (per Prop.
20 hujus) laetamur. Sed quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio
tamen habere, sequitur, hanc Laetitiam solidam non esse. Vide Schol. Prop.
47 hujus.
XII.
Spes est inconstans Laetitia, orta ex
idea rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
XIII.
Metus est inconstans Tristitia, orta
ex idea rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.
Vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus.
Explicatio
Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu,
neque Metum sine Spe. Qui enim Spe pendet, & de rei eventu dubitat,
is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurae existentiam secludit;
atque adeo eatenus contristari (per Prop. 19 hujus), & consequenter,
dum Spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in Metu est,
hoc est, de rei, quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod
ejusdem rei existentiam secludit; atque adeo (per Prop. 20 hujus) laetatur,
& consequenter eatenus Spem habet, ne eveniat.
XIV. Securitas est Laetitia, orta ex idea
rei futurae, vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.
XV. Desperatio est Tristitia, orta ex idea
rei futurae, vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.
Explicatio
Oritur itaque ex Spe Securitas, & ex Metu Desperatio,
quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem
praeteritam, vel futuram adesse imaginatur, & ut praesentem contemplatur;
vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae
ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll.
Prop. 31 p. 2) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum
eventu nan dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide Schol. Prop. 49
p. 2) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri
potest, ut ex imagine rei praeteritae, aut futurae, eodem Laetitiae, vel
Tristitiae affectu afficiamur, ac ex rei praesentis imagine, ut in Propositione
18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem Scholiis vide.
XVI. Gaudium est Laetitia, concomitante idea
rei praeteritae, quae praeter Spem evenit.
XVII.
Conscientiae morsus est Tristitia,
concomitante idea rei praeteritae, quae praeter Spem evenit.
XVIII.
Commiseratio est Tristitia, concomitante
idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vide
Schol. Prop. 22. & Schol. Prop. 27 hujus.
Explicatio
Inter Commiserationem & Misericordiam nulla videtur essa
differentia, nisi forte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat,
Misericordia autem ejus habitum.
XIX. Favor est Amor erga aliquem, qui alteri
benefecit.
XX.
Indignatio est Odium erga aliquem, qui
alteri malefecit.
Explicatio
Haec nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum
institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare,
easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent,
a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel
monuisse sufficiat. Caeterum horum affectuum causam vide in Corollario
1 Propositionis 27 & Scholio Propositionis 22 hujus Partis.
XXI.
Existimatio est de aliquo prae Amore
plus justo sentire.
XXII.
Despectus est de aliquo prae Odio minus
justo sentire.
Explicatio
Est itaque Existimatio Amoris, & Despectus Odii effectus,
sive proprietas; atque adeo potest Existimatio etiam definiri, quod
sit Amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus justo sentiat,
& contra Despectus, quod sit Odium, quatenus hominem ita
afficit, ut de eo, quem odio habet, minus justo sentiat. Vide de his
Schol. Prop. 26 hujus.
XXIII.
Invidia est Odium, quatenus hominem
ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, & contra, ut ex
alterius malo gaudeat.
Explicatio
Invidiae opponitur communiter Misericordia, quae proinde,
invita vocabuli significatione, sic definiri potest.
XXIV. Misericordia est Amor, quatenus hominem
ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, & contra ut ex alterius malo
contristetur.
Explicatio
Caeterum de Invidia vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop.
32 hujus. Atque hi affectus Laetitiae & Tristitiae sunt, quos idea
rei externae comitatur, tanquam causa per se, vel per accidens. Hinc ad
alios transeo, quos idea rei internae comitatur, tanquam causa.
XXV.
Acquiescentia in se ipso est Laetitia,
orta ex eo, quod homo se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur.
XXVI.
Humilitas est Tristitia, orta ex eo,
quod homo suam impotentiam, sive imbecillitatem contemplatur.
Explicatio
Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per
eandem intelligimus Laetitiam, quae ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam
contemplamur; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Laetitiam, concomitante
idea alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus,
tum Poenitentiae opponitur, quae a nobis sic definitur.
XXVII.
Poenitentiae est Tristitia, concomitante
idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.
Explicatio
Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 31 hujus,
& Prop. 53, 54 & 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis
decreto vide Schol. Prop. 35 p. 2. Sed hic praeterea notandum venit mirum
non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine pravi vocantur,
sequatur Tristitia, & illos, qui recti dicuntur, Laetitia. Nam
hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus.
Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem saepe objurgando,
hos contra suadendo, & laudando, effecerunt, ut Tristitiae commotiones
illis, Laetitiae vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur.
Nam consuetudo, & Religio non est omnibus eadem; sed contra quae apud
alios sacra, apud alios profana, & quae apud alios honesta, apud alios
turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus
poenitet, vel eodem gloriatur.
XXVIII.
Superbia est de se prae amore sui
plus justo sentire.
Explicatio
Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod haec ad objectum
externum, Superbia autem ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem,
referatur. Caeterum, ut Existimatio Amoris, sic Superbia Philautiae
effectus, vel proprietas est, quae propterea etiam definiri potest, quod
sit Amor sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit,
ut de se plus justo sentiat (vide Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui
non datur contrarius. Nam nemo de se, prae odio sui, minus justo sentit;
imo nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc, vel illud
non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur,
& hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod
se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc, vel illud non
posse, tamdiu ad agendum non est determinatus; & consequenter tamdiu
impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus, quae
a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se
minus justo sentiat; fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem
contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui
nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest praeterea homo de se
minus justo sentire, si aliquid de se in praesenti neget cum relatione
ad futurum tempus, cujus en incertus; ut quod neget, se nihil certi posse
concipere, nihilque nisi prava, vel turpia posse cupere, vel agere, &c.
Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus,
ipsum ex nimio pudoris metu, ea non audere, quae alii ipsi aequales audent.
Hunc igitur affectum possumus Superbiae opponere, quem Abjectionem vocabo,
nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio
oritur, quae proinde a nobis sic definitur.
XXIX. Abjectio est de se prae Tristitia minus
justo sentire.
Explicatio
Salemus tamen saepe Superbiae Humilitatem opponere; sed tum
magis ad utriusque effectus, quam naturam attendimus. Solemus namque illum
superbum vocare, qui nimis gloriatur (vide Schol. Ppop. 30 hujus), qui
non nisi virtutes suas, & aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus
praeferri vult, & qui denique ea gravitate & ornatu incedit, quo
solent alii, qui longe supra ipsum sant positi. Contra illum humilem vocamus,
qui saepius erubescit, qui sua vitia fatetur, & aliorum virtutes narrat,
qui omnibus cedit, & qui denique submisso capite ambulat, & se
ornare negligit. Caeterum hi affectus; nempe Humilitas, & Abjectio,
rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem, quantum
potest, nititur (vide Prop. 13 & 54 hujus); ideo, qui maxime creduntur
abjecti, & humiles esse, maxime plerumque ambitiosi, & invidi sunt.
XXX.
Gloria est Laetitia, concomitante idea
alicujus nostrae actionis, quam alios laudare imaginamur.
XXXI.
Pudor est Tristitia, concomitante idea
alicujus actionis, quam alios vituperare imaginamur.
Explicatio
De his vide Scholium Propositionis 30 hujus Partis. Sed hic
notanda est differentia, quae est inter Pudorem, & Verecundiam. Est
enim Pudor Tristitia, quae sequitur factum, cujus pudet. Verecundia autem
est Metus, seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat.
Verecundiae opponi solet Impudentia, quae revera affectus non est, ut suo
loco ostendam: sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum, quam
naturam respiciunt. Atque his Laetitiae, & Tristitiae affectus, quos
explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem
refero.
XXXII.
Desiderium est Cupiditas, sive Appetitus
re aliqua potiundi, quae ejusdem rei memoria fovetur, & simul aliarum
rerum memoria, quae ejusdem rei appetendae existentiam secludunt, coercetur.
Explicatio
Cum alicujus rei recordamur, ut jam saepe diximus, eo ipso
disponimur, ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res praesens adesset;
sed haec dispositio, seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab
imaginibus rerum, quae existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando
itaque rei meminimus, quae nos aliquo Laetitiae genere afficit, eo ipso
conamur eandem, cum eodem Laetitiae affectu, ut praesentem contemplari,
qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum, quae illius existentiam
secludunt. Quare desiderium revera Tristitia est, quae Laetitiae opponitur
illi, quae ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide Scholium Propositionis
47 hujus Partis. Sed quia nomen desiderium Cupiditatem respicere videtur,
ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectus refero.
XXXIII.
Aemulatio est alicujus rei Cupiditas,
quae nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Explicatio
Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere
videt, vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt,
manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur,
eum imitari quidem alterius affectum; sed non eundem aemulari dicemus;
non quia aliam aemulationis, aliam imitationis novimus causam; sed quia
usu factum est, ut illum tantum vocemus aemulum, qui id, quod honestum,
utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Caeterum de Aemulationis
causa vide Propositionem 27 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic
affectui plerumque juncta sit Invidia, de eo vide Propositionem 32 hujus
cum ejusdem Scholio.
XXXIV. Gratia, seu Gratitudo est Cupiditas,
seu Amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu
beneficium contulit. Vide Prop. 39 cum Schol. Prop. 41 hujus.
XXXV.
Benevolentia est Cupiditas benefaciendi
ei, cujus nos miseret. Vide Schol. Prop. 27 hujus.
XXXVI. Ira est Cupiditas, qua ex Odio incitamur
ad illi, quem odimus, malum inferendum. Vide Prop. 39 hujus.
XXXVII. Vindicta est Cupiditas, qua ex reciproco
Odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit.
Vide Coroll. 2 Prop. 40 hujus cum ejusdem Schol.
XXXVIII. Crudelitas, seu Saevitia
est Cupiditas, qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus,
vel cujus nos miseret.
Explicatio
Crudelitati opponitur Clementia, quae passio non est, sed
animi potentia, qua homo iram, & vindictam moderatur.
XXXIX.
Timor est Cupiditas majus, quod metuimus,
malum minore vitandi. Vide Schol. Prop. 39 hujus.
XL. Audacia est Cupiditas, qua aliquis incitatur
ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus aequales subire metuunt.
XLI. Pusillanimitas dicitur de eo, cujus
Cupiditas coercetur timore periculi, quod ejus aequales subire audent.
Explicatio
Est igitur Pusillanimitas nihil aliud, quam Metus alicujus
mali, quod plerique non solent metuere; quare ipsam ad Cupiditatis affectus
non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia quatenus ad Cupiditatem
attendimus, affectui Audaciae revera opponitur.
XLII.
Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas
malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.
Explicatio
Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia
Consternatio ex duplici Timore oritur, ideo commodius definiri potest,
quod sit
Metus, qui hominem stupefactum, aut fluctuantem ita continet,
ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus ejus
Cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus.
Fluctuantem
autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coerceri Timore alterius
mali, quod ipsum aeque cruciat: unde fit, ut quodnam ex duobus avertat,
nesciat. De his vide Schol. Prop. 39 & Schol. Prop. 52 hujus. Caeterum
de Pusillanimitate, & Audacia vide Schol. Prop. 51 hujus.
XLIII. Humanitas, seu Modestia est
Cupiditas ea faciendi, quae hominibus placent, & omittendi, quae displicent.
XLIV. Ambitio est immodica gloriae Cupiditas.
Explicatio
Ambitio est Cupiditas, qua omnes affectus (per Prop. 27 &
31 hujus) foventur, & corroborantur; & ideo his affectus vix superari
potest. Nam quamdiu homo aliqua Cupiditate tenetur, hac simul necessario
tenetur. Optimus quisque, inquit Cicero, maxime gloria ducitur.
Philosophi etiam libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum
inscribunt, &c.
XLV. Luxuria est immoderata convivandi Cupiditas,
vel etiam Amor.
XLVI.
Ebrietas est immoderata potandi Cupiditas,
& Amor.
XLVII.
Avaritia est immoderata divitiarum
Cupiditas, & Amor.
XLVIII.
Libido est etiam Cupiditas, &
Amor in commiscendis corporibus.
Explicatio
Sive haec coeundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido
appellari solet.
Porro hi quinque affectus (ut in Schol. Prop. 56 hujus
monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de qua
vide Schol. Prop. 29 hujus, Temperantiam deinde, Sobrietatem, & Castitatem
Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam monui. Et tametsi
fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a nimio cibo, potu,
& coitu abstineat, Avaritia tamen, Ambitio, & Timor luxuriae, ebrietati,
vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum, & potum alienum
se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modo speret fore
clam, in nulla re sibi temperabit, & si inter ebrios vivat, & libidinosos,
ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique
id, quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandae causa divitias in
mare projiciat, manet tamen avarus; & si libidinosus tristis est, quod
sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute
hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi &c. respiciunt,
quam ipsum Appetitum & Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest,
praeter Generositatem & Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypiae & reliquarum animi fluctuationum
silentio praetermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam definivimus,
oriuntur, quam quia pleraeque nomina non habent, quod ostendit ad usum
vitae sufficere, easdem in genere tantummodo noscere. Caeterum ex Definitionibus
affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes a Cupiditate, Laetitia,
vel Tristitia oriri, seu potius nihil praeter hos tres esse, quorum unusquisque
variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes, &
denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivos, & ad ea, quae
de natura Mentis supra diximus, attendere velimus, affectus, quatenus ad
solam Mentem referuntur, sic definire poterimus.
Affectuum Generalis Definitio
Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea,
qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis existendi
vim, quam antea, affirmat, & qua data ipsa Mens ad hoc potius, quam
ad illud cogitandum determinatur.
Explicatio
Dico primo Affectum, seu passionem animi esse confusam
ideam. Nam Mentem eatenus tantum pati, ostendimus (vide Prop. 3 hujus),
quatenus ideas inadaequatas, sive confusas habet. Dico deinde, qua mens
majorem, vel minorem sui corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim,
quam antea, affirmat. Omnes enim corporum ideae, quas habemus, magis
nostri Corporis actualem constitutionem (per Coroll: 2 Prop. 16 p. 2),
quam corporis externi naturam indicant; at haec, quae affectus formam constituit,
Corporis, vel alicujus ejus partis constitutionem indicare, vel exprimere
debet, quam ipsum Corpus, vel aliqua ejus pars habet, ex eo, quod ipsius
agendi potentia, sive existendi vis augetur, vel minuitur, juvatur, vel
coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem, vel minorem existendi vim,
quam antea, me non intelligere, quod Mens praesentem Corporis constitutionem
cum praeterita comparat; sed quod idea, quae affectus formam constituit,
aliquid de corpore affirmat, quod plus, minusve realitatis revera involvit,
quam antea: Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 &
13 p. 2), quod sui Corporis actualem existentiam affirmat, & nos per
perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus, sequitur ergo, quod Mens
ad majorem, minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo corpore,
vel aliqua ejus parte affirmare contingit, quod plus, minusve realitatis
involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam
augeri, vel minui; nihil aliud intelligere volui, quam quod Mens ideam
sui Corporis, vel alicujus ejus partis formaverit, quae plus minusve realitatis
exprimit, quam de suo Corpore affirmaverat. Nam idearum praestantia, &
actualis cogitandi potentia ex objecti praestantia aestimatur. Addidi denique,
&
qua data ipsa Mens ad hoc potius, quam ad aliud cogitandum determinatur,
ut praeter Laetitiae, & Tristitiae naturam, quam prima definitionis
pars explicat, Cupiditatis etiam naturam exprimerem.
Finis Tertiae Partis

|
|