PARS PRIMA
DE DEO
DEFINITIONES
I. Per causam sui intelligo id, cuius essentia involvit existentiam,
sive id, cuius natura non potest concipi, nisi existens.
II. Ea res dicitur in suo genere finita, quae alia ejusdem naturae
terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus
concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur
cogitatione, nec cogitatio corpore.
III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, & per
se concipitur: hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius
rei, a quo formari debeat.
IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia
percipit, tanquam ejusdem essentiam consticuens.
V. Per modum intelligo substantiae affectiones, sive id, quod
in alio esc, per quod etiam concipitur.
VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam
constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, & infinitam
essentiam exprimit.
Explicatio
Dico
absolute infinitum, non autem in suo genere; quicquid
enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare
possumus; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet,
quicquid essentiam exprimit, & negationem nullam involvit.
VII. Ea res libera dicitur, quae ex sola suae naturae necessitate
existit, & a se sola ad agendum determinatur: Necessaria autem,
vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum, &
operandum certa, ac determinata ratione.
VIII. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus
ex sola rei aeternae definitione necessario sequi concipitur.
Explicatio
Talis enim existentia, ut aeterna veritas, sicut rei essentia, concipitur,
proptereaque per durationem, aut tempus explicari non potest, tametsi duratio
principio, & fine carere concipiatur.
Axiomata
I. Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt.
II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.
III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, & contra,
si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.
IV. Effectus cognitio a cognitione causae dependet, & eandem involvit.
V. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi
non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.
VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.
VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit
existentiam.
PROPOSITIO I
Substantia prior est natura suis affectionibus.
DEMONSTRATIO
Patet ex Definitione 3 & 5.
PROPOSITIO II
Duae substantiae, diversa attributa habentes, nihil inter se commune
habent.
DEMONSTRATIO
Patet etiam ex Defin. 3. Unaquaeque enim in se debet esse, & per se
debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.
PROPOSITIO III
Quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse
non potest.
DEMONSTRATIO
Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Axiom. 5) nec per se
invicem possunt intelligi; adeoque (per Axiom. 4) una alterius causa esse
non potest. Q.E.D.
PROPOSITIO IV
Duae, aut plures res distinctae, vel inter se distinguuntur ex diversitate
attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.
DEMONSTRATIO
Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per
Defin. 3 & 5) extra intellectum nihil datur praeter substantias, earumque
affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui
inter se possunt praeter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4)
earum attributa, earumque affectiones. Q.E.D.
PROPOSITIO V
In rerum natura non possunt dari duae, aut plures substantiae ejusdem
naturae, sive attributi.
DEMONSTRATIO
Si darentur plures distinctae, deberent inter se distingui, vel ex diversitate
attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. praeced.). Si tantum
ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari, nisi unam ejusdem
attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior natura
suis affectionibus (per Prop. 1), depositis ergo affectionibus, & in
se considerata, hoc est (per Defin. 3 & Axiom. 6) vere considerata,
non poterit concipi ab alia distingui, hoc est (per Prop. praeced.) non
poterunt dari plures, sed tantum una. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Una substantia non potest produci ab alia substantia.
DEMONSTRATIO
In rerum natura non possunt dari duae substantiae ejusdem attributi (per
Prop. praeced.), hoc est (per Prop. 2), quae aliquid inter se commune habent.
Adeoque (per Prop. 3) una alterius causa esse nequit, sive ab alia non
potest produci. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura
nihil datur praeter substantias, earumque affectiones, ut patet ex Axiom.
1 & Defin. 3 & 5. Atqui a substantia produci non potest (per Prop.
praeced.). Ergo substantia absolute ab alio produci non potest.
Q.E.D.
Aliter
Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia
ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione suae causae deberet
pendere (per Axiom. 4); adeoque (per Defin. 3) non esset substantia.
PROPOSITIO VII
Ad naturam substantiae pertinet existere.
DEMONSTRATIO
Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. praeced.); erit
itaque causa sui, id est (per Defin. 1), ipsius essentia involvit necessario
existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Omnis substantia est necessario infinita.
DEMONSTRATIO
Substantia unius attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5), &
ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius
natura, vel finita, vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin.
2) deberet terminari ab alia ejusdem naturae, quae etiam necessario deberet
existere (per Prop. 7); adeoque darentur duae substantiae ejusdem attributi,
quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q.E.D.
Scholium I
Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, & infinitum absoluta
affirmatio existentiae alicujus naturae, sequitur ergo ex sola Prop. 7
omnem substantiam debere esse infinitam.
Scholium II
Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas
suas causas noscere consueverunt, difficile sit, DEMONSTRATIOnem
Prop. 7 concipere; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum,
& ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit,
ut principium, quod res naturales habere vident, substantiis affingant;
qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, & sine ulla
mentis repugnantia tam arbores, quam homines, loquentes fingunt, &
homines tam ex lapidibus, quam ex semine, formari, &, quascunque formas
in alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam
cum humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, praesertim
quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem
homines ad naturam substantiae attenderent, minime de veritate Prop. 7
dubitarent; imo haec Prop. omnibus axioma esset, & inter notiones communes
numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est, &
per se concipitur, hoc est, id, cujus cognitio non indiget cognitione alterius
rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, & quarum conceptus
a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca modificationum non existentium
veras ideas possumus habere; quandoquidem, quamvis non existant actu extra
intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem
concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est,
nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram,
& distinctam, hoc est, veram ideam substantiae habere, & nihilominus
dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret,
se veram habere ideam, & nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis
attendenti fit manifestum); vel, si quis statuat, substantiam creari, simul
statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi
potest; adeoque fatendum necessario est, substantiae existentiam, sicut
ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere
possumus, non dari, nisi unicam, ejusdem naturae, quod hic ostendere, operae
pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est, I. veram uniuscujusque
rei definitionem nihil involvere, neque exprimere praeter rei definitae
naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum aliquem
numerum individuorum involvere, neque exprimere, quandoquidem nihil aliud
exprimit, quam naturam rei definitae. Ex. gr. definitio trianguli nihil
aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem
triangulorum numerum. III. Notandum, dari necessario uniuscujusque rei
existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum,
hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa
natura, & definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam
pertinet existere), vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur,
quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat
necessario dari causa, cur illa individua, & cur non plura, nec pauciora
existunt. Si ex. gr. in rerum natura 20 homines existant (quos, majoris
perspicuitatis causa, suppono simul existere, nec alios antea in natura
exstitisse), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus, cur 20 homines
existant) causam naturae humanae in genere ostendere; sed insuper necesse
erit, causam ostendere, cur non plures, nec pauciores, quam 20 existant;
quandoquidem (per Notam III) uniuscujusque debet necessario dari causa,
cur existat. At haec causa (per Notam II & III) non potest in ipsa
natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium
non involvit; adeoque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt,
& consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque
dari, & propterea absolute concludendum, omne id, cujus naturae plura
individua existere possunt, debere necessario, ut existant, causam externam
habere. Jam quoniam ad naturam substantiae (per jam ostensa in hoc Schol.)
pertinet existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere,
& consequenter ex sola ejus definitione debet ipsius existentia concludi.
At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II & III ostendimus) non potest
sequi plurium substantiarum existentia; sequitur ergo ex ea necessario,
unicam tantum ejusdem naturae existere, ut proponebatur.
PROPOSITIO IX
Quo plus realitatis, aut esse unaquaeque res habet, eo plura attributa
ipsi competunt.
DEMONSTRATIO
Patet ex Defin. 4.
PROPOSITIO X
Unumquodque unius substantiae attributum per se concipi debet.
DEMONSTRATIO
Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam
ejus essentiam constituens (per Defin. 4), adeoque (per Defin. 3) per se
concipi debet. Q.E.D.
Scholium
Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur,
hoc est, unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa
duo entia, sive duas diversas substantias constituere; id enim est de natura
substantiae, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur; quandoquidem
omnia, quae habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab
alio produci potuit; sed unumquodque realitatem, sive esse substantiae
exprimit. Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiae plura attributa
tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo
attributo debeat concipi, &, quo plus realitatis, aut esse habeat,
eo plura attributa, quae & necessitatem, sive aeternitatem, & infinitatem
exprimunt, habeat; & consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens
absolute infinitum necessario sit definiendum (ut Defin. 6 tradidimus)
ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, &
infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quaerit, ex quo
ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes
Propositiones, quae ostendunt in rerum natura non, nisi unicam substantiam,
existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum frustra
quaereretur.
PROPOSITIO XI
Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque
aeternam, & infinitam essentiam exprimit, necessario existit.
DEMONSTRATIO
Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom.
7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est
absurdum: Ergo Deus necessario existit. Q.E.D.
Aliter
Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit, quam
cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio, seu causa dari debet,
cur existit; si autem non existit, ratio etiam, seu causa dari debet, quae
impedit, quominus existat, sive quae ejus existentiam tollat. Haec vero
ratio, seu causa, vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex.
gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat;
nimirum, quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat,
ex sola etiam ejus natura sequitur, quia scilicet existentiam involvit
(vide Prop. 7). At ratio, cur circulus, vel triangulus existit, vel cur
non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universae naturae
corporeae; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere,
vel impossibile esse, ut jam existat. Atque haec per se manifesta sunt.
Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio, nec causa
datur, quae impedit, quominus existat. Si itaque nulla ratio, nec causa
dari possit, quae impedit, quominus Deus existat, vel quae ejus existentiam
tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis
ratio,
seu causa daretur, ea, vel in ipsa Dei natura, vel extra ipsam dari deberet,
hoc est, in alia substantia alterius naturae. Nam si ejusdem naturae esset,
eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quae alterius esset naturae,
nihil cum Deo commune habere (per Prop. 2), adeoque neque ejus existentiam
ponere, neque tollere posset. Cum igitur ratio, seu causa, quae divinam
existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario
dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quae propterea contradictionem
involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito, & summe perfecto affirmare,
absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur,
quae ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q.E.D.
Aliter
Posse non existere impotentia est, & contra posse existere potentia
est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi
entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito:
atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo vel nihil existit, vel Ens
absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos, vel in nobis, vel
in alio, quod necessario existit, existimus (vide Axiom. 1 & Prop.
7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6), Deus necessario
existit. Q.E.D.
Scholium
In hac ultima Demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui,
ut Demonstratio facilius perciperetur; non autem propterea, quod ex hoc
eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere
potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturae competit,
eo plus virium a se habere, ut existat; adeoque Ens absolute infinitum,
sive Deum infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea
absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam
videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quae
a causis externis fluunt; & ex his, quae cito fiunt, hoc est, quae
facile existunt, eas etiam facile perire vident, & contra eas res factu
difficiliores judicant, hoc est, ad existendum non adeo faciles, ad quas
plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his praejudiciis liberentur, non
opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit,
cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturae omnia
aeque facilia sint, an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non
loqui de rebus, quae a causis externis fiunt, sed de solis substantiis,
quae (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Res enim, quae
a causis externis fiunt, sive eae multis partibus constent, sive paucis,
quicquid perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causae externae
debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causae externae,
non autem suae oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet,
nulli causae externae debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus
natura sequi debet, quae proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio
igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit; imperfectio autem
contra eandem tollit, adeoque de nullius rei existentia certiores esse
possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti, seu perfecti, hoc
est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit,
absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius
existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter
attendenti perspicuum fore credo.
PROPOSITIO XII
Nullum substantiae attributum potest vere concipi, ex quo sequatur,
substantiam posse dividi.
DEMONSTRATIO
Partes enim, in quas substantia, sic concepta, divideretur, vel naturam
substantiae retinebunt, vel non. Si primum, tum (per Prop. 8) unaquaeque
pars debebit esse infinita, & (per Prop. 6) causa sui, & (per Prop.
5) constare debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures
constitui poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes
(per Prop. 2) nihil commune cum suo toto haberent, & totum (per Defin.
4 & Prop. 10) absque suis partibus, & esse, & concipi posset,
quod absurdum esse, nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod
scilicet partes naturam substantiae non retinebunt; ergo, cum tota substantia
in aequales partes esset divisa, naturam substantiae amitteret, & esse
desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.
PROPOSITIO XIII
Substantia absolute infinita est indivisibilis.
DEMONSTRATIO
Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam substantiae
absolute infinitae retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur ergo plures
substantiae ejusdem naturae, quod (per Prop. 5) est absurdum. Si secundum
ponatur, ergo (ut supra) poterit substantia absolute infinita desinere
esse, quod (per Prop. 11) est etiam absurdum.
Corollarium
Ex his sequitur, nullam substantiam, & consequenter nullam substantiam
corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.
Scholium
Quod substantia sit indivisibilis, simplicius ex hoc solo intelligitur,
quod natura substantiae non potest concipi, nisi infinita, & quod per
partem substantiae nihil aliud intelligi potest, quam substantia finita,
quod (per Prop. 8) manifestam contradictionem implicat.
PROPOSITIO XIV
Praeter Deum nulla dari, neque concipi potest substantia.
DEMONSTRATIO
Cum Deus sit ens absolute infinitum, de quo nullum attributum, quod essentiam
substantiae exprimit, negari potest (per Defin. 6), isque necessario existat
(per Prop. 11), si aliqua substantia praeter Deum daretur, ea explicari
deberet per aliquod attributum Dei, sicque duae substantiae ejusdem attributi
existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum; adeoque nulla substantia extra
Deum dari potest, & consequenter non etiam concipi. Nam si posset concipi,
deberet necessario concipi, ut existens; atqui hoc (per primam partem hujus
Demonstrat.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari, neque concipi potest
substantia. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc clarissime sequitur Iº. Deum esse unicum, hoc est (per Defin.
6) in rerum natura non, nisi unam substantiam, dari, eamque absolute infinitam
esse, ut in Scholio Prop. 10 jam innuimus.
Corollarium II
Sequitur IIº. rem extensam, & rem cogitantem, vel Dei attributa
esse, vel (per Axiom. 1) affectiones attributorum Dei.
PROPOSITIO XV
Quicquid est, in Deo est, & nihil sine Deo esse, neque concipi potest.
DEMONSTRATIO
Praeter Deum nulla datur, neque concipi potest substantia (per Prop. 14),
hoc est (per Defin. 3) res, quae in se est, & per se concipitur. Modi
autem (per Defin. 5) sine substantia nec esse, nec concipi possunt; quare
hi in sola divina natura esse, & per ipsam solam concipi possunt. Atqui
praeter substantias, & modos nil datur (per Axiom. 1). Ergo nihil sine
Deo esse, neque concipi potest. Q.E.D.
Scholium
Sunt, qui Deum instar hominis corpore, & mente constantem, atque passionibus
obnoxium fingunt; sed, quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis
ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto: nam omnes, qui naturam divinam
aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum, negant. Quod etiam
optime probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem,
longam, latam, & profundam, certa aliqua figura terminatam, quo nihil
absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest. Attamen
interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clare
ostendunt, se substantiam ipsam corpoream, sive extensam a natura divina
omnino removere, atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina
potentia creari potuerit, prorsus ignorant; quod clare ostendit, illos
id, quod ipsimet dicunt, non intelligere. Ego saltem satis clare, meo
quidem judicio, demonstravi (vide Coroll. Prop. 6 & Schol. 2 Prop.
8) nullam substantiam ab alio posse produci, vel creari. Porro Prop. 14
ostendimus, praeter Deum nullam dari, neque concipi posse substantiam;
atque hinc conclusimus, substantiam extensam unum ex infinitis Dei attributis
esse. Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo,
quae omnia huc redeunt. Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia,
constat, ut putant, partibus; & ideo eandem infinitam posse esse,
& consequenter, ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis
exemplis explicant, ex quibus unum, aut alterum afferam. Si substantia
corporea, ajunt, est infinita, concipiatur in duas partes dividi; erit
unaquaeque pars, vel finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum
ex duabus partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum
duplo majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas
infinita mensuratur partibus pedes aequantibus, infinitis talibus partibus
constare debebit, ut &, si partibus mensuretur digitos aequantibus;
ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito.
Denique, si ex uno puncto infinitae cujusdam quantitatis concipiatur,
duas lineas, ut AB, AC, certa, ac determinata in initio
distantia in infinitum protendi; certum est,
distantiam inter B & C continuo augeri, & tandem
ex determinata indeterminabilem fore. Cum igitur haec absurda sequantur,
ut putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur: inde concludunt,
substantiam corpoream debere esse finitam, & consequenter ad Dei essentiam
non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione.
Deus enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest: atqui
substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest; sequitur
ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Haec sunt, quae apud scriptores
invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam corpoream divina
natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verumenimvero, si
quis recte attendat, me ad haec jam respondisse comperiet; quandoquidem
haec argumenta in eo tantum fundantur, quod substantiam corpoream ex partibus
componi supponunt, quod jam (Prop. 12 cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse
ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit, omnia illa
absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non dispuro), ex quibus
concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minime ex eo sequi,
quod quantitas infinita supponatur: sed quod quantitatem infinitam mensurabilem,
& ex partibus finitis conflari supponunt; quare ex absurdis, quae
inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt, quam quod quantitas infinita
non sit mensurabilis, & quod ex partibus finitis conflari non possit.
Atque hoc idem est, quod nos supra (Prop. 12 &c.) jam demonstravimus.
Quare telum, quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si
igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam
debere esse finitam, nihil aliud hercle faciunt, quam si quis ex eo, quod
finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non
habere centrum, ex quo omnes ad circumferentiam ductae lineae sunt aequales.
Nam substantiam corpoream, quae non nisi infinita, non nisi unica, &
non nisi indivisibilis potest concipi (vide Prop. 8, 5 & 12), eam
ipsi ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis conflari,
& multiplicem esse, & divisibilem, concipiunt. Sic etiam alii,
postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire argumenta,
quibus ostendant, lineam non posse in infinitum dividi. Et profecto, non
minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex corporibus, sive
partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex
lineis, lineae denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram
rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, & imprimis ii, qui
negant, dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut
ejus partes realiter distinctae essent, cur ergo una pars non posset annihilari,
manentibus reliquis, ut ante, inter se connexis? & cur omnes ita aptari
debent, ne detur vacuum? Sane rerum, quae realiter ab invicem distinctae
sunt, una sine alia esse, & in suo statu manere potest. Cum igitur
vacuum in natura non detur (de quo alias), sed omnes partes ita concurrere
debent, ne detur vacuum, sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter
distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non
posse dividi. Si quis tamen jam quaerat, cur nos ex natura ita propensi
simus ad dividendam quantitatem? ei respondeo, quod quantitas duobus modis
a nobis concipitur, abstracte scilicet, sive superficialiter, prout nempe
ipsam imaginamur, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque
ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione est, quod saepe, &
facilius a nobis fit, reperietur finita, divisibilis, & ex partibus
conflata; si autem ad ipsam, prout in intellectu est, attendimus, &
eam, quatenus substantia est, concipimus, quod difficillime fit, tum,
ut jam satis demonstravimus, infinita, unica, & indivisibilis reperietur.
Quod omnibus, qui inter imaginationem, & intellectum distinguere sciverint,
satis manifestum erit: Praecipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia
ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus materiam
diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter tantum
distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus aqua est, dividi
concipimus, ejusque partes ab invicem separari; at non, quatenus substantia
est corporea; eatenus enim neque separatur, neque dividitur. Porro aqua,
quatenus aqua, generatur, & corrumpitur; at, quatenus substantia,
nec generatur, nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam
respondisse puto: quandoquidem id in eo etiam fundatur, quod materia,
quatenus substantia, divisibilis sit, & ex partibus confletur. Et
quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset: quandoquidem
(per Prop. 14) extra Deum nulla substantia dari potest, a qua ipsa pateretur.
Omnia, inquam, in Deo sunt, & omnia, quae fiunt, per solas leges infinitae
Dei naturae fiunt, & ex necessitate ejus essentiae (ut mox ostendam)
sequuntur; quare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam
extensam divina natura indignam esse; tametsi divisibilis supponatur,
dummodo aeterna, & infinita concedatur. Sed de his impraesentiarum
satis.
PROPOSITIO XVI
Ex necessitate divinae naturae, infinita infinitis modis (hoc est, omnia,
quae sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat,
quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus
concludit, quae revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia) necessario
sequuntur, & eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit,
hoc est, quo plus realitatis rei definitae essentia involvit. Cum autem
natura divina infinita absolute attributa habeat (per Defin. 6), quorum
etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem
ergo necessitate infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quae sub intellectum
infinitum cadere possunt) necessario sequi debent.
Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur, Iº. Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum
cadere possunt, esse causam efficientem.
Corollarium II
Sequitur IIº. Deum causam esse per se, non vero per accidens.
Corollarium III
Sequitur IIIº. Deum esse absolute causam primam.
PROPOSITIO XVII
Deus ex solis suae naturae legibus, & a nemine coactus agit.
DEMONSTRATIO
Ex sola divinae naturae necessitate, vel (quod idem est) ex solis ejusdem
naturae legibus, infinita absolute sequi, modo Prop. 16 ostendimus; &
Prop. 15 demonstravimus, nihil sine Deo esse, nec concipi posse, sed omnia
in Deo esse; quare nihil extra ipsum esse potest, a quo ad agendum determinetur,
vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suae naturae legibus, & a nemine
coactus agit. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. nullam dari causam, quae Deum extrinsece, vel intrinsece,
praeter ipsius naturae perfectionem, incitet ad agendum.
Corollarium II
Sequitur IIº. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola
suae naturae necessitate existit (per Prop. 11 & Coroll. 1 Prop. 14),
& ex sola suae naturae necessitate agit (per Prop. praeced.). Adeoque
(per Defin. 7) solus est causa libera. Q.E.D.
Scholium
Alii putant, Deum esse causam liberam, propterea quod potest, ut putant,
efficere, ut ea, quae ex ejus natura sequi diximus, hoc est, quae in ejus
potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem
est, ac si dicerent, quod Deus potest efficere, ut ex natura trianguli
non sequatur, ejus tres angulos aequales esse duobus rectis; sive ut ex
data causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra absque
ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum, neque
voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant, se posse demonstrare,
ad Dei naturam summum intellectum, & liberam voluntatem pertinere;
nihil enim perfectius cognoscere sese ajunt, quod Deo tribuere possunt,
quam id, quod in nobis summa est perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe
intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia, quae actu
intelligit, efficere, ut existant; nam se eo modo Dei potentiam destruere
putant. Si omnia, inquiunt, quae in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil
tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiae repugnare;
ideoque maluerunt Deum ad omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem
praeter id; quod absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me
satis clare ostendisse puto (vide Prop. 16), a summa Dei potentia, sive
infinita natura infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse,
vel semper eadem necessitate sequi, eodem modo, ac ex natura trianguli
ab aeterno, & in aeternum sequitur, ejus tres angulos aequari duobus
rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab aeterno fuit, & in aeternum
in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem
judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat
aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia
intelligere, quae tamen nunquam creare poterit. Nam alias, si scilicet
omnia, quae intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam,
& se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo rediguntur,
ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia efficere, ad quae ejus
potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiae magis repugnans,
non video, quid fingi possit. Porro, ut de intellectu, & voluntate,
quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam; si ad aeternam
Dei essentiam, intellectus scilicet, & voluntas pertinent, aliud sane
per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines.
Nam intellectus, & voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro
intellectu, & voluntate, toto coelo differre deberent, nec in ulla
re, praeterquam in nomine, convenire possent; non aliter scilicet, quam
inter se conveniunt canis, signum coeleste, & canis, animal latrans.
Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit,
uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura
esse cum rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate
(per Coroll. 1 Prop. 16); sed contra veritas, & formalis rerum essentia
ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei
intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera
causa rerum, tam earum essentiae, quam earum existentiae; quod ab iis videtur
etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, & potentiam
unum & idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica
rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiae, quam earum
existentiae, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiae,
quam ratione existentiae. Nam causatum differt a sua causa praecise in
eo, quod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiae, non vero essentiae
alterius hominis; est enim haec aeterna veritas: & ideo secundum essentiam
prorsus convenire possunt; in existendo autem differre debent; & propterea,
si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit; sed, si unius essentia
destrui posset, & fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia.
Quapropter res, quae & essentiae, & existentiae, alicujus effectus
est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiae, quam ratione
existentiae. Atqui Dei intellectus est & essentiae, & existentiae
nostri intellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam
constituere concipitur, a nostro intellectu, tam ratione essentiae, quam
ratione existentiae differt, nec in ulla re, praeterquam in nomine, cum
eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur,
ut facile unusquisque videre potest.
PROPOSITIO XVIII
Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.
DEMONSTRATIO
Omnia, quae sunt, in Deo sunt, & per Deum concipi debent (per Prop.
15), adeoque (per Coroll. 1 Prop. 16 hujus) Deus rerum, quae in ipso sunt,
est causa, quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia
(per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3), res, quae extra Deum in se sit,
quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens, non vero
transiens. Q.E.D.
PROPOSITIO XIX
Deus, sive omnia Dei attributa sunt aeterna.
DEMONSTRATIO
Deus enim (per Defin. 6) est substantia, quae (per Prop. 11) necessario
existit, hoc est (per Prop. 7), ad cujus naturam pertinet existere, sive
(quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere, adeoque (per
Defin. 8) est aeternus. Deinde per Dei attributa intelligendum est id,
quod (per Defin: 4) Divinae substantiae essentiam exprimit, hoc est, id,
quod ad substantiam pertinet: id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere
debent. Atqui ad naturam substantiae (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet
aeternitas. Ergo unumquodque attributorum aeternitatem involvere debet,
adeoque omnia sunt aeterna. Q.E.D.
Scholium
Haec Propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo (Prop. 11) Dei
existentiam demonstravi; ex ea, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam,
sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum
Cartesii) alio etiam modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est
eum hic repetere.
PROPOSITIO XX
Dei existentia, ejusque essentia unum & idem sunt.
DEMONSTRATIO
Deus (per Prop. anteced.), ejusque omnia attributa sunt aeterna, hoc est
(per Defin. 8), unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. Eadem
ergo Dei attributa, quae (per Defin. 4) Dei aeternam essentiam explicant,
ejus simul aeternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam
Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeoque haec, &
ipsius essentia unum & idem sunt. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam
esse veritatem.
Corollarium II
Sequitur IIº. Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam,
si ratione existentiae mutarentur, deberent etiam (per Prop. praeced.)
ratione essentiae mutari, hoc est (ut per se notum) ex veris falsa fieri,
quod est absurdum.
PROPOSITIO XXI
Omnia, quae ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur, semper,
& infinita existere debuerunt, sive per idem attributum aeterna, &
infinita sunt.
DEMONSTRATIO
Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in aliquo Dei attributo
ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, & determinatam habeat
existentiam, sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio,
quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per Prop. 11) sua
natura infinita. Verum, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur.
At (per Defin. 2) finita concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem
determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit,
eatenus enim finita supponitur esse: Ergo per cogitationem, quatenus ideam
Dei non constituit, quae tamen (per Prop. 11) necessario existere debet:
Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex ejus
natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario idea Dei.
(Concipitur enim ideam Dei constituens, & non constituens.) Quod est
contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde
est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo
Dei attributo ex necessitate absolutae naturae ipsius attributi sequatur,
id debet necessario esse infinitum; quod erat primum.
Deinde id, quod ex necessitate naturae alicujus attributi ita sequitur,
non potest determinatam habere existentiam sive durationem. Nam, si neges,
supponatur res, quae ex necessitate naturae alicujus attributi sequitur,
dari in aliquo Dei attributo, ex. gr. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur
aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum
supponatur, debet & necessario, & immutabilis existere (per Prop.
11 & Coroll. 2 Prop. 20). Quare ultra limites durationis ideae Dei
(supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio
sine idea Dei existere debebit; atqui hoc est contra hypothesin; supponitur
enim, ex data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in
cogitatione, aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi
Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem; sed per idem attributum
aeternum est, quod erat secundum. Nota, hoc idem esse affirmandum de quacunque
re, quae in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.
PROPOSITIO XXII
Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione,
quae & necessario, & infinita per idem existit, sequitur, debet
quoque & necessario, & infinitum existere.
DEMONSTRATIO
Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo, ac demonstratio praecedentis.
PROPOSITIO XXIII
Omnis modus, qui & necessario, & infinitus existit, necessario
sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo
attributo modificato modificatione, quae & necessario, & infinita
existit.
DEMONSTRATIO
Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Defin. 5), hoc est
(per Prop. 15) in solo Deo est, & per solum Deum concipi potest. Si
ergo modus concipitur necessario existere, & infinitus esse, utrumque
hoc debet necessario concludi, sive percipi per aliquod Dei attributum,
quatenus idem concipitur infinitatem, & necessitatem existentiae, sive
(quod per Defin. 8 idem est) aeternitatem exprimere, hoc est (per Defin.
6 & Prop. 19), quatenus absolute consideratur. Modus ergo, qui &
necessario, & infinitus existit, ex absoluta natura alicujus Dei attributi
sequi debuit; hocque vel immediate (de quo Prop. 21), vel mediante aliqua
modificatione, quae ex ejus absoluta natura sequitur, hoc est (per Prop.
praeced.), quae & necessario, & infinita existit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXIV
Rerum a Deo productarum essentia non involvit existentiam.
DEMONSTRATIO
Patet ex Definitione I. Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata)
involvit existentiam, causa est sui, & ex sola suae naturae necessitate
existit.
Corollarium
Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere;
sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut termino Scholastico utar)
Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res existant, sive non existant,
quotiescunque ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam, nec
durationem involvere comperimus; adeoque earum essentia neque suae existentiae,
neque suae durationis potest esse causa, sed tantum Deus, ad cujus solam
naturam pertinet existere (per Coroll. 1 Prop. 14).
PROPOSITIO XXV
Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiae, sed etiam essentiae.
DEMONSTRATIO
Si negas, ergo rerum essentiae Deus non est causa; adeoque (per Axiom.
4) potest rerum essentia sine Deo concipi: atqui hoc (per Prop. 15) est
absurdum. Ergo rerum etiam essentiae Deus est causa. Q.E.D.
Scholium
Haec Propositio clarius sequitur ex Propositione 16. Ex ea enim sequitur,
quod ex data natura divina, tam rerum essentia, quam existentia debeat
necessario concludi; &, ut verbo dicam, eo sensu, quo Deus dicitur
causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex
sequenti Corollario constabit.
Corollarium
Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, sive modi,
quibus Dei attributa certo, & determinato modo exprimuntur. Demonstratio
patet ex Propositione 15, & Definitione 5.
PROPOSITIO XXVI
Res, quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic
fuit determinata; &, quae a Deo non est determinata, non potest se
ipsam ad operandum determinare.
DEMONSTRATIO
Id, per quod res determinatae ad aliquid operandum dicuntur, necessario
quid positivum est (ut per se notum). Adeoque, tam ejus essentiae, quam
existentiae, Deus ex necessitate suae naturae est causa efficiens (per
Prop. 25 & 16); quod erat primum. Ex quo etiam, quod secundo proponitur,
clarissimg sequitur. Nam si res, quae a Deo determinata non est, se ipsam
determinare posset, prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut
ostendimus.
PROPOSITIO XXVII
Res, quae a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam
reddere non potest.
DEMONSTRATIO
Haec Propositio patet ex Axiomate tertio.
PROPOSITIO XXVIII
Quodcunque singulare, sive quaevis res, quae finita est, & determinatam
habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum determinari, nisi
ad existendum, & operandum determinetur ab alia causa, quae etiam f
inita est, & determinatam habet existentiam: & rursus haec causa
non potest etiam existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia,
quae etiam finita est, & determinatam habet existentiam, determinetur
ad existendum, & operandum, & sic in infinitum.
DEMONSTRATIO
Quicquid determinatum est ad existendum, & operandum, a Deo sic determinatum
est (per Prop. 26 & Coroll. Prop. 24). At id, quod finitum est, &
determinatam habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi
produci non potuit; quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi
sequitur, id infinitum, & aeternum est (per Prop. 21). Debuit ergo
ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum
consideratur; praeter enim substantiam, & modos nil datur (per Axiom.
1 & Defin. 3 & 5), & modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt,
nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo,
quatenus affectum est modificatione, quae aeterna, & infinita est,
sequi etiam non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum,
& operandum determinari a Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus
modificatum est modificatione, quae finita est, & determinatam habet
existentiam. Quod erat primum. Deinde haec rursus causa, sive hic modus
(per eandem rationem, qua primam partem hujus jam jam demonstravimus) debuit
etiam determinari ab alia, quae etiam finita est, & determinatam habet
existentiam, & rursus haec ultima (per eandem rationem) ab alia, &
sic semper (per eandem rationem) in infinitum.
Q.E.D.
Scholium
Cum quaedam a Deo immediate produci debuerunt, videlicet ea, quae ex absoluta
ejus natura necessario sequuntur, et alia mediantibus his primis, quae
tamen sine Deo nec esse, nec concipi possunt; hinc sequitur Iº. quod
Deus sit rerum immediate ab ipso productarum, causa absolute proxima; non
vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus, sine sua causa, nec esse,
nec concipi possunt (per Prop. 15 & Coroll. Prop. 24). Sequitur IIº.
quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum singularium,
nisi forte ea de causa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit,
vel potius, quae ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Nam per
causam remotam talem, intelligimus, quae cum effectu nullo modo conjuncta
est. At omnia, quae sunt, in Deo sunt, & a Deo ita dependent, ut sine
ipso nec esse, nec concipi possint.
PROPOSITIO XXIX
In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinae
naturae determinata sunt ad certo modo existendum, & operandum.
DEMONSTRATIO
Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15): Deus autem non potest dici res
contingens. Nam (per Prop. 11) necessario, non vero contingenter existit.
Modi deinde divinae naturae ex eadem etiam necessario, non vero contingenter
secuti sunt (per Prop. 16), idque, vel quatenus divina natura absolute
(per Prop. 21), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur
(per Prop. 27). Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus
simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26),
quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur. Quod si a Deo
(per eandem. Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens
est, ut se ipsos determinent; & contra (per Prop. 27) si a Deo determinati
sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos
reddant. Quare omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt, non
tantum ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum, & operandum,
nullumque datur contingens. Q.E.D.
Scholium
Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam naturantem, &
quid per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potius
monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam
naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est, & per se concipitur,
sive talia substantiae attributa, quae aeternam, & infinitam essentiam
exprimunt, hoc est (per Coroll. 1 Prop. 14 & Coroll. 2 Prop. 17), Deus,
quatenus, ut causa libera, consideratur. Per naturatam autem intelligo
id omne, quod ex necessitate Dei naturae, sive uniuscujusque Dei attributorum
sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur,
ut res, quae in Deo sunt, & quae sine Deo nec esse, nec concipi possunt.
PROPOSITIO XXX
Intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones
comprehendere debet, & nihil aliud.
DEMONSTRATIO
Idea vera debet convenire cum suo ideato (per Axiom. 6), hoc est (ut per
se notum) id, quod in intellectu objective continetur, debet necessario
in natura dari: atqui in natura (per Coroll. 1 Prop. 14) non nisi una substantia
datur, nempe Deus, nec ullae aliae affectiones (per Prop. 15), quam quae
in Deo sunt, & quae (per eandem Prop.) sine Deo nec esse, nec concipi
possunt; ergo intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa,
Deique affectiones comprehendere debet, & nihil aliud. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Intellectus actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut & voluntas,
cupiditas, amor &. ad Naturam naturatam, non vero ad naturantem referri
debent.
DEMONSTRATIO
Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem,
sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate,
amore, &c. differt, adeoque (per Defin. 5) per absolutam cogitationem
concipi debet, nempe (per Prop. 15 & Defin. 6) per aliquod Dei attributum,
quod aeternam, & infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi
debet, ut sine ipso nec esse, nec concipi possit; ac propterea (per Schol.
Prop. 29) ad Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet, ut etiam
reliqui modi cogitandi. Q.E.D.
Scholium
Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum
dari intellectum potentia, sed, quia omnem confusionem vitare cupio, nolui
loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta, de ipsa scilicet intellectione,
qua nihil nobis clarius percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod
ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.
PROPOSITIO XXXII
Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.
DEMONSTRATIO
Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus; adeoque
(per Prop. 28) unaquaeque volitio non potest existere, neque ad operandum
determinari, nisi ab alia causa determinetur, & haec rursus ab alia,
& sic porro in infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet
etiam ad existendum, & operandum determinari a Deo, non quatenus substantia
absolute infinita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam, &
aeternam cogitationis essentiam exprimit (per Prop. 23). Quocumque igitur
modo, sive finita, sive infinita concipiatur, causam requirit, a qua ad
existendum, & operandum determinetur; adeoque (per Defin. 7) non potest
dici causa libera, sed tantum necessaria, vel coacta. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. Deum non operari ex libertate voluntatis.
Corollarium II
Sequitur IIº. voluntatem, & intellectum ad Dei naturam ita sese
habere, ut motus, & quies, & absolute, ut omnia naturalia, quae
(per Prop. 29) a Deo ad existendum, & operandum certo modo determinari
debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget, a qua ad existendum,
& operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex data voluntate,
sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici
potest ex libertate voluntatis agere, quam propter ea, quae ex motu, &
quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex
libertate motus, & quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non
magis pertinet, quam reliqua naturalia; sed ad ipsam eodem modo sese habet,
ut motus, & quies, & omnia reliqua, quae ostendimus ex necessitate
divinae naturae sequi, & ab eadem ad existendum, & operandum certo
modo determinari.
PROPOSITIO XXXIII
Res nullo alio modo, neque alio ordine a Deo produci potuerunt, quam
productae sunt.
DEMONSTRATIO
Res enim omnes ex data Dei natura necessario sequutae sunt (per Prop. 16),
& ex necessitate naturae Dei determinatae sunt ad certo modo existendum,
& operandum (per Prop. 29). Si itaque res alterius naturae potuissent
esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturae ordo alius esset;
ergo Dei etiam natura alia posset esse, quam jam est; ac proinde (per Prop.
11) illa etiam deberet existere, & consequenter duo, vel plures possent
dari Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropter res nullo
alio modo, neque alio ordine, &c. Q.E.D.
Scholium I
Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus dari,
propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis
per contingens erit intelligendum; sed prius, quid per necessarium,
& impossibile. Res aliqua neressaria dicitur, vel ratione
suae essentiae, vel ratione causae. Rei enim alicujus existentia vel ex
ipsius essentia, & definitione, vel ex data causa efficiente necessario
sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur;
nimirum quia vel ipsius essentia, seu definitio contradictionem involvit,
vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata.
At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectu
defectus nostrae cognitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem
involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem
involvere, & tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus,
propterea quod ordo causarum nos latet, ea nunquam, nec ut necessaria,
nec ut impossibilis videri nobis potest, ideoque eandem vel contingentem,
vel possibilem vocamus.
Scholium II
Ex praecedentibus clare sequitur, res summa perfectione a Deo fuisse productas:
quandoquidem ex data perfectissima natura necessario secutae sunt. Neque
hoc Deum ullius arguit imperfectionis; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare
coegit. Imo ex hujus contrario clare sequeretur (ut modo ostendi), Deum
non esse summe perfectum; nimirum quia, si res alio modo fuissent productae,
Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex consideratione
Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi
hanc sententiam, ut absurdam, explodant, nec animum ad eandem perpendendam
instituere velint; idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem
assueti sunt tribuere, longe diversam ab illa, quae a nobis (Defin. 7)
tradita est; videlicet, absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito,
si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte secum
perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non
tantum, ut nugatoriam, sed, ut magnum scientiae obstaculum, plane rejiciant.
Nec opus est, ut ea, quae in Scholio Propositionis 17 dicta sunt, hic repetam.
Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, voluntatem
ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur, res
nullo alio potuisse modo, neque ordine a Deo creari; quod facile erit ostendere,
si prius consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei
decreto, & voluntate pendere, ut unaquaeque res id, quod est, sit.
Nam alias Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta
ab aeterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis, &
inconstantiae argueretur. At cum in aeterno non detur quando, ante,
nec post: hinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum
aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante sua
decreta nun fuisse, nec sine ipsis esse posse. At dicent, quod, quamvis
supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab aeterno
aliud de natura, ejusque ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur
imperfectio. Verum si hoc dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare
decreta. Nam si Deus de natura, ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset,
hoc est, ut aliud de natura voluisset, & concepisset, alium necessario,
quam jam habet intellectum, & aliam, quam jam habet, voluntatem habuisset.
Et si Deo alium intellectum, aliamque voluntatem tribuere licet, absque
ulla ejus essentiae, ejusque perfectionis mutatione, quid causae est, cur
jam non possit sua de rebus creatis decreta mutare, & nihilominus aeque
perfectus manere? Ejus enim intellectus, & voluntas circa res creatas,
& earum ordinem in respectu suae essentiae, & perfectionis, perinde
est, quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt,
nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum actu; cum autem &
ejus intellectus, & ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur,
ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium
intellectum actu habuisset, & aliam voluntatem, ejus etiam essentia
alia necessario esset; ac proinde (ut a principio conclusi) si aliter res,
quam jam sunt, a Deo productae essent, Dei intellectus, ejasque voluntas;
hoc est (ut conceditur) ejus essentia alia esse deberei, quod est absurdum.
Cum itaque res nullo alio modo, nec ordine a Deo produci potuerit,
&, hoc verum esse, ex summa Dei perfectione sequatur, nulla profecto
sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia,
quae in suo intellectu sunt, eadem illa perfectione, qua ipsa intelligit,
creare. At dicent, in rebus nullam esse perfectionem, neque imperfectionem,
sed id, quod in ipsis est, propter quod perfectae sunt, aut imperfectae,
& bonae aut malae dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere; atque adeo,
si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa
esset imperfectio, & contra. Verum quid hoc aliud esset, quam aperte
affirmare, quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua voluntate
efficere potest, ut res alio modo, quam intelligit, intelligat, quod (ut
modo ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere
possum, hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se
habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet;
atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei perfectione
evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor,
hanc opinionem, quae omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit,
& ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a vero aberrare,
quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid
extra Deum videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam
ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum,
collimat. Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, quo
nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum
essentiae, quam earum existentiae primam, & unicam liberam causam esse.
Quare non est, ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.
PROPOSITIO XXXIV
Dei potentia est ipsa ipsius essentia.
DEMONSTRATIO
Ex sola enim necessitate Dei essentiae sequitur, Deum esse causam sui (per
Prop. 11), & (per Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia
Dei, qua ipse, & omnia sunt, & agunt, est ipsa ipsius essentia.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.
DEMONSTRATIO
Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. praeced.) in ejus essentia
ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario
est. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVI
Nihil existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.
DEMONSTRATIO
Quicquid existit, Dei naturam, sive essentiam certo, & determinato
modo exprimit (per Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid
existit, Dei potentiam, quae omnium rerum causa est, certo, & determinato
modo exprimit, adeoque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet.
Q.E.D.
Appendix
His Dei naturam, ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario existit;
quod sit unicus; quod ex sola suae naturae necessitate sit, & agat;
quod sit omnium rerum causa libera, & quomodo; quod omnia in Deo sint,
& ab ipso ita pendeant, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint;
& denique quod omnia a Deo fuerint praedeterminata, non quidem ex libertate
voluntatis, sive absoluto beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive
infinita potentia. Porro ubicunque data fuit occasio, praejudicia, quae
impedire poterant, quominus meae demonstrationes perciperentur, amovere
curavi; sed quia non pauca adhuc restant praejudicia, quae etiam, imo maxime
impedire poterant, & possunt, quominus homines rerum concatenationem
eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis
vocare operae pretium duxi. Et quoniam omnia, quae hic indicare suscipio,
praejudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines,
omnes res naturales, ut ipsos, propter finem agere; imo, ipsum Deum omnia
ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant: dicunt enim, Deum
omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur
unum prius considerabo, quacrendo scilicet, primo causam, cur plerique
hoc in praejudicio acquiescant, & omnes natura adeo propensi sint ad
idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam, & tandem, quomodo
ex hoc orta sint praejudicia de bono & malo, merito
& peccato,
laude & vituperio, ordine
& confusione,
pulchritudine & deformitate,
& de aliis hujus generis. Verum, haec ab humanae mentis natura deducere,
non est hujus loci: Satis hic erit, si pro fundamento id capiam, quod apud
omnes debet esse in confesso; nempe hoc, quod omnes homines rerum causarum
ignari nascuntur, & quod omnes appetitum habent suum utile quaerendi,
cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod homines, se liberos
esse, opinentur, quandoquidem suarum volitionum, suique appetitus sunt
conscii, & de causis, a quibus disponuntur ad appetendum, & volendum,
quia earum sunt ignari, nec per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines
omnia propter finem agere; videlicet propter utile, quod appetunt; unde
fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantum scire expetant, &,
ubi ipsas audiverint, quiescant; nimirum, quia nullam habent causam ulterius
dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat,
nisi ut ad semet se convertant, & ad fines, a quibus ipsi ad similia
determinari solent, reflectant, & sic ex suo ingenio ingenium alterius
necessario judicant. Porro cum in se, & extra se non pauca reperiant
media, quae, ad suum utile assequendum, non parum conducant, ut ex. gr.
oculos ad videndum, dentes ad masticandum, herbas, & animantia ad alimentum,
solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces, hinc factum, ut omnia naturalia,
tanquam ad suum utile media, considerent; & quia illa media ab ipsis
inventa, non autem parata esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt,
aliquem alium esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam
res, ut media, consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se ipsas
fecisse; sed ex mediis, quae sibi ipsi parare solent, concludere debuerunt,
dari aliquem, vel aliquos naturae rectores, humana praeditos libertate,
qui ipsis omnia curaverint, & in eorum usum omnia fecerint. Atque horum
etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare
debuerunt, atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere,
ut homines sibi devinciant, & in summo ab iisdem honore habeantur;
unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio
excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, & totam naturam
in usum coecae illorum cupiditatis, & insatiabilis avaritiae dirigeret.
Atque ita hoc praejudicium in superstitionem versum, & altas in mentibus
egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum
causas finales intelligere, easque explicare studeret. Sed dum quaesiverunt
ostendere, naturam nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit)
agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam naturam, Deosque aeque, ac
homines, delirare. Vide quaeso, quo res tandem evasit! Inter tot naturae
commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terrae
motus, morbos &c. atque haec statuerunt propterea evenire, quod Dii
irati essent ob injurias, sibi ab hominibus factas, sive ob peccata in
suo cultu commissa; & quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitis
exemplis ostenderet, commoda, atque incommoda piis aeque, ac impiis promiscue
evenire, non ideo ab inveterato praejudicio destiterunt: facilius enim
iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, &
sic praesentem suum & innatum statum ignorantiae retinere, quam totam
illam fabricam destruere, & novam excogitare. Unde pro certo statuerunt,
Deorum judicia humanum captum longissime superare: quae sane unica fuisset
causa, ut veritas humanum genus in aeternum lateret; nisi Mathesis, quae
non circa fines, sed tantum circa figurarum essentias, & proprietates
versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset, & praeter Mathesin
aliae etiam adsignari possunt causae (quas hic enumerare supervacaneum
est), a quibus fieri potuit, ut homines communia haec praejudicia animadverterent,
& in veram rerum cognitionem ducerentur.
His satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam,
naturam finem nullum sibi praefixum habere, & omnes causas finales
nihil, nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam
satis constare, tam ex fundamentis, & causis, unde hoc praejudicium
originem suam traxisse ostendi, quam ex Propositione 16 & Corollariis
Propositionis 32 & praeterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia
naturae aeterna quadam necessitate, summaque perfectione procedere. Hoc
tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doctrinam naturam omnino evertere.
Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat, & contra. Deinde
id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum,
& perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus
omissis, quia per se manifesta sunt) ut ex Propositionibus 21, 22 &
23 constat, ille effectus perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur,
& quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo
imperfectius est. At si res, quae immediate a Deo productae sunt, ea de
causa factae essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimae,
quarum de causa priores factae sunt, omnium praestantissimae essent. Deinde
haec doctrina Dei perfectionem tollit: Nam, si Deus propter finem agit,
aliquid necessario appetit, quo caret. Et, quamvis Theologi, & Metaphysici
distinguant inter finem indigentiae, & finem assimilationis, fatentur
tamen Deum omnia propter se, non vero propter res creandas egisse; quia
nihil ante creationem praeter Deum assignare possunt, propter quod Deus
ageret; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quae media
parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic praetereundum
est, quod hujus doctrinae Sectatores, qui in assignandis rerum finibus
suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam doctrinam probandam, novum
attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossibile,
sed ad ignorantiam; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinae argumentandi
medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit,
eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt, lapidem ad hominem interficiendum
cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volente, ceciderit, quomodo tot
circumstantiae (saepe enim multae simul concurrunt) casu concurrere potuerunt?
Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, & quod homo illac
iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit? cur
homo illo eodemque tempore illac iter habebat? Si iterum respondeas, ventum
tum ortum, quia mare praecedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari
inceperat; & quod homo ab amico invitatus fuerat; instabunt iterum,
quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur? cur homo in illud
tempus invitatus fuit? & sic porro causarum causas rogare non cessabunt,
donec ad Dei voluntatem, hoc est, ignorantiae asylum confugeris. Sic etiam,
ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, & ex eo, quod tantae
artis causas ignorant, concludunt, eandem non mechanica, sed divina, vel
supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram
non laedat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quaerit, quique
res naturales, ut doctus, intelligere, non autem, ut stultus, admirari
studet, passim pro haeretico, & impio habeatur, & proclametur ab
iis, quos vulgus, tanquam naturae, Deorumque interpretes, adorat. Nam sciunt,
quod, sublata ignorantia, stupor, hoc est, unicum argumentandi, tuendaeque
suae auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed haec relinquo, &
ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo.
Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quae fiunt, propter ipsos
fieri, id in unaquaque re praecipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum,
& illa omnia praestantissima aestimare, a quibus optime afficiebantur.
Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent,
scilicet, Bonum, Malum, Ordinem, Confusionem,
Calidum,
Frigidum,
Pulchritudinem, & Deformitatem: & quia se liberos
existimant, inde hae notiones ortae sunt, scilicet, Laus, &
Vituperium, Peccatum, & Meritum; sed has infra,
postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe
id omne, quod ad valetudinem, & Dei cultum conducit, Bonum,
quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui
rerum naturam non intelligunt, sed res tantummodo imaginantur, nihil de
rebus affirmant, & imaginationem pro intellectu capiunt, ideo ordinem
in rebus esse firmiter credunt, rerum, suaeque naturae ignari. Nam cum
ita sint dispositae, ut, cum nobis per sensus repraesentantur, eas facile
imaginari, & consequenter earum facile recordari possimus, easdem bene
ordinatas, si vero contra, ipsas male ordinatas, sive confusas
esse dicimus. Et quoniam ea nobis prae caeteris grata sunt, quae facile
imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni praeferunt; quasi ordo
aliquid in natura praeter respectum ad nostram imaginationem esset; dicuntque
Deum omnia ordine creasse, & hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem
tribuunt; nisi velint forte, Deum, humanae imaginationi providentem, res
omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillime imaginari possent; nec moram
forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quae nostram imaginationem
longe superant, & plurima, quae ipsam, propter ejus imbecillitatem,
confundunt. Sed de hac re satis. Caeterae deinde notiones etiam praeter
imaginandi modos, quibus imaginatio diversimode afficitur, nihil sunt,
& tamen ab ignaris, tanquam praecipua rerum attributa, considerantur;
quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse, credunt; &
rei alicujus naturam bonam, vel
malam, sanam, vel
putridam,
& corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. Ex. gr. si motus,
quem nervi ab objectis, per oculos repraesentatis, accipiunt, valetudini
conducat, objecta, a quibus causatur, pulchra dicuntur, quae autem
contrarium motum cient, deformia. Quae deinde per nares sensum movent,
odorifera, vel faetida vocant, quae per linguam,
dulcia,
aut amara, sapida aut insipida, &c. Quae autem
per tactum; dura, aut mollia, aspera, aut
laevia,
&c. Et quae denique aures movent, strepitum,
sonum, vel
harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homine’s adeo dementavit,
ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui
sibi persuaserint, motus coelestes harmoniam componere: Quae omnia satis
ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse, vel
potius imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est
(ut hoc etiam obiter notemus), quod inter homines tot, quot experimur,
controversiae ortae sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana
corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, & ideo
id, quod uni bonum, alteri malum videtur; quod uni ordinatum, alteri confusum;
quod uni gratum, alteri ingratum est, & sic de caeteris, quibus hic
supersedeo, cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia
hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot
sensus, suo quemque sensu abundare, non minora cerebrorum, quam palatorum
esse discrimina: quae sententiae satis ostendunt, homines pro dispositione
cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari, quam intelligere. Res
enim si intellexissent, illae omnes, teste Mathesi, si non allicerent,
ad minimum convincerent.
Videmus itaque omnes notiones, quibus vulgus solet naturam explicare,
modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantum imaginationis
constitutionem indicare; & quia nomina habent, quasi essent entium,
extra imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis
voco, atque adeo omnia argumenta, quae contra nos ex similibus notionibus
petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari.
Si omnia ex necessitate perfectissimae Dei naturae sunt consecuta, unde
ergo tot imperfectiones in natura ortae? Videlicet, rerum corruptio ad
faetorem usque, rerum deformitas, quae nauseam moveat, confusio, malum,
peccatum &c. Sed, ut modo dixi, facile confutantur. Nam rerum perfectio
ex sola earum natura, & potentia est aestimanda, nec ideo res magis,
aut minus perfectae sunt, propterea quod hominum sensum delectant, vel
offendunt, quod humanae naturae conducunt, vel quod eidem repugnant. Iis
autem, qui quaerunt, cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis
ductu gubernarentur? nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia
ad omnia, ex summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda; vel
magis proprie loquendo, quia ipsius naturae leges adeo amplae fuerunt,
ut sufficerent ad omnia, quae ab aliquo infinito intellectu concipi possunt,
producenda, ut Propositione 16 demonstravi.
Haec sunt, quae hic notare suscepi, praejudicia. Si quaedam hujus farinae
adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.

|
|